Aeneis

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER I

ARMA virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Laviniaque venit litora, multum ille et terris iactatus et alto vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, inferretque deos Latio, genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae. Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe ostia, dives opum studiisque asperrima belli; quam Iuno fertur terris magis omnibus unam posthabita coluisse Samo; hic illius arma, hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces; hinc populum late regem belloque superbum venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis — necdum etiam causae irarum saevique dolores exciderant animo: manet alta mente repostum iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. His accensa super, iactatos aequore toto Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, arcebat longe Latio, multosque per annos errabant, acti fatis, maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem! Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, haec secum: `Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' Talia flammato secum dea corde volutans nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premit ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, hoc metuens, molemque et montis insuper altos imposuit, regemque dedit, qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: `Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex et mulcere dedit fluctus et tollere vento, gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: incute vim ventis submersasque obrue puppes, aut age diversos et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, quarum quae forma pulcherrima Deiopea, conubio iungam stabili propriamque dicabo, omnis ut tecum meritis pro talibus annos exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' Aeolus haec contra: `Tuus, O regina, quid optes explorare labor; mihi iussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes caelumque diemque Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. Iutonuere poli, et crebris micat ignibus aether, praesentemque viris intentant omnia mortem. Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas talia voce refert: `O terque quaterque beati, quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis Tydide! Mene Iliacis occumbere campis non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?' Talia iactanti stridens Aquilone procella velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi; tum prora avertit, et undis dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Hi summo in flucta pendent; his unda dehiscens terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis. Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet — saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras — dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto in brevia et Syrtis urguet, miserabile visu, inliditque vadis atque aggere cingit harenae. Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, ipsius ante oculos ingens a vertice pontus in puppim ferit: excutitur pronusque magister volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. Adparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas. Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati, et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes, vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt. Interea magno misceri murmure pontum, emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto prospiciens, summa placidum caput extulit unda. Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem, fluctibus oppressos Troas caelique ruina, nec latuere doli fratrem Iunonis et irae. Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur: `Tantane vos generis tenuit fiducia vestri? Iam caelum terramque meo sine numine, venti, miscere, et tantas audetis tollere moles? Quos ego-sed motos praestat componere fluctus. Post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro: non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa, vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.' Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat, collectasque fugat nubes, solemque reducit. Cymothoe simul et Triton adnixus acuto detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti; et vastas aperit syrtis, et temperat aequor, atque rotis summas levibus perlabitur undas. Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est seditio, saevitque animis ignobile volgus, iamque faces et saxa volant-furor arma ministrat; tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet, — sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos, curruque volans dat lora secundo. Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras. Est in secessu longo locus: insula portum efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto frangitur inque sinus scindit sese unda reductos. Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur in caelum scopuli, quorum sub vertice late aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis desuper horrentique atrum nemus imminet umbra. Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum, intus aquae dulces vivoque sedilia saxo, nympharum domus: hic fessas non vincula navis ulla tenent, unco non alligat ancora morsu. Huc septem Aeneas collectis navibus omni ex numero subit; ac magno telluris amore egressi optata potiuntur Troes harena, et sale tabentis artus in litore ponunt. Ac primum silici scintillam excudit Achates, succepitque ignem foliis, atque arida circum nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma expediunt fessi rerum, frugesque receptas et torrere parant flammis et frangere saxo. Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem prospectum late pelago petit, Anthea si quem iactatum vento videat Phrygiasque biremis, aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam, tris litore cervos prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur a tergo, et longum per vallis pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas corripuit, fidus quae tela gerebat Achates; ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem miscet agens telis nemora inter frondea turbam; nec prius absistit, quam septem ingentia victor corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros, dividit, et dictis maerentia pectora mulcet: `O socii-neque enim ignari sumus ante malorum — O passi graviora, dabit deus his quoque finem. Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa experti: revocate animos, maestumque timorem mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit. Per varios casus, per tot discrimina rerum tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae. Durate, et vosmet rebus servate secundis.' Talia voce refert, curisque ingentibus aeger spem voltu simulat, premit altum corde dolorem. Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris; tergora deripiunt costis et viscera nudant; pars in frusta secant veribusque trementia figunt; litore aena locant alii, flammasque ministrant. Tum victu revocant vires, fusique per herbam implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae. Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, sive extrema pati nec iam exaudire vocatos. Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, nunc Amyci casum gemit et crudelia secum fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum. Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo despiciens mare velivolum terrasque iacentis litoraque et latos populos, sic vertice caeli constitit, et Libyae defixit lumina regnis. Atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus: `O qui res hominumque deumque aeternis regis imperiis, et fulmine terres, quid meus Aeneas in te committere tantum, quid Troes potuere, quibus, tot funera passis, cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis? Certe hinc Romanos olim, volventibus annis, hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, qui mare, qui terras omni dicione tenerent, pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit? Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas solabar, fatis contraria fata rependens; nunc eadem fortuna viros tot casibus actos insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum? Antenor potuit, mediis elapsus Achivis, Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus regna Liburnorum, et fontem superare Timavi, unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare proruptum et pelago premit arva sonanti. Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit Troia; nunc placida compostus pace quiescit: nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, navibus (infandum!) amissis, unius ob iram prodimur atque Italis longe disiungimur oris. Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?' Olli subridens hominum sator atque deorum, voltu, quo caelum tempestatesque serenat, oscula libavit natae, dehinc talia fatur: `Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini moenia, sublimemque feres ad sidera caeli magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet, longius et volvens fatorum arcana movebo) bellum ingens geret Italia, populosque feroces contundet, moresque viris et moenia ponet, tertia dum Latio regnantem viderit aestas, ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo additur, — Ilus erat, dum res stetit Ilia regno, — triginta magnos volvendis mensibus orbis imperio explebit, regnumque ab sede Lavini transferet, et longam multa vi muniet Albam. Hic iam ter centum totos regnabitur annos gente sub Hectorea, donec regina sacerdos, Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem. Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet moenia, Romanosque suo de nomine dicet. His ego nec metas rerum nec tempora pono; imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno, quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, consilia in melius referet, mecumque fovebit Romanos rerum dominos gentemque togatam: sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas, cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas servitio premet, ac victis dominabitur Argis. Nascetur pulchra Troianus origine Caesar, imperium oceano, famam qui terminet astris, — Iulius, a magno demissum nomen Iulo. Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum, accipies secura; vocabitur hic quoque votis. Aspera tum positis mitescent saecula bellis; cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus, iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis claudentur Belli portae; Furor impius intus, saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.' Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto, ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces hospitio Teucris, ne fati nescia Dido finibus arceret: volat ille per aera magnum remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris. Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni corda volente deo; in primis regina quietum accipit in Teucros animum mentemque benignam. At pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, quaerere constituit, sociisque exacta referre Classem in convexo nemorum sub rupe cavata arboribus clausam circum atque horrentibus umbris occulit; ipse uno graditur comitatus Achate, bina manu lato crispans hastilia ferro. Cui mater media sese tulit obvia silva, virginis os habitumque gerens, et virginis arma Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum. Namque umeris de more habilem suspenderat arcum venatrix, dederatque comam diffundere ventis, nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis. Ac prior, `Heus' inquit `iuvenes, monstrate mearum vidistis si quam hic errantem forte sororum, succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis, aut spumantis apri cursum clamore prementem.' Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus: `Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum — O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe — an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una? — sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem, et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque erramus, vento huc vastis et fluctibus acti: multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.' Tum Venus: `Haud equidem tali me dignor honore; virginibus Tyriis mos est gestare pharetram, purpureoque alte suras vincire cothurno. Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem; sed fines Libyci, genus intractabile bello. Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, germanum fugiens. Longa est iniuria, longae ambages; sed summa sequar fastigia rerum. `Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri Phoenicum, et magno miserae dilectus amore, cui pater intactam dederat, primisque iugarat ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes. Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum impius ante aras, atque auri caecus amore, clam ferro incautum superat, securus amorum germanae; factumque diu celavit, et aegram, multa malus simulans, vana spe lusit amantem. Ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis, ora modis attollens pallida miris, crudeles aras traiectaque pectora ferro nudavit, caecumque domus scelus omne retexit. Tum celerare fugam patriaque excedere suadet, auxiliumque viae veteres tellure recludit thesauros, ignotum argenti pondus et auri. His commota fugam Dido sociosque parabat: conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni aut metus acer erat; navis, quae forte paratae, corripiunt, onerantque auro: portantur avari Pygmalionis opes pelago; dux femina facti. Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, mercatique solum, facti de nomine Byrsam, taurino quantum possent circumdare tergo. Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris, quove tenetis iter? `Quaerenti talibus ille suspirans, imoque trahens a pectore vocem: `O dea, si prima repetens ab origine pergam, et vacet annalis nostrorum audire laborum, ante diem clauso componat Vesper Olympo. Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos forte sua Libycis tempestas adpulit oris. Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor, matre dea monstrante viam, data fata secutus; vix septem convolsae undis Euroque supersunt. Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro, Europa atque Asia pulsus.' Nec plura querentem passa Venus medio sic interfata dolore est: `Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem. Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer, Namque tibi reduces socios classemque relatam nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam, ni frustra augurium vani docuere parentes. Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto turbabat caelo; nunc terras ordine longo aut capere, aut captas iam despectare videntur: ut reduces illi ludunt stridentibus alis, et coetu cinxere polum, cantusque dedere, haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum aut portum tenet aut pleno subit ostia velo. Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.' Dixit, et avertens rosea cervice refulsit, ambrosiaeque comae divinum vertice odorem spiravere, pedes vestis defluxit ad imos, et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem adgnovit, tali fugientem est voce secutus: `Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis iudis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram non datur, ac veras audire et reddere voces?' Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit: at Venus obscuro gradientes aere saepsit, et multo nebulae circum dea fudit amictu, cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, molirive moram, aut veniendi poscere causas. Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo ture calent arae, sertisque recentibus halant. Corripuere viam interea, qua semita monstrat. Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi imminet, adversasque adspectat desuper arces. Miratur molem Aeneas, magalia quondam, miratur portas strepitumque et strata viarum. Instant ardentes Tyrii pars ducere muros, molirique arcem et manibus subvolvere saxa, pars optare locum tecto et concludere sulco. [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;] hic portus alii effodiunt; hic alta theatris fundamenta locant alii, immanisque columnas rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris. Qualis apes aestate nova per florea rura exercet sub sole labor, cum gentis adultos educunt fetus, aut cum liquentia mella stipant et dulci distendunt nectare cellas, aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto ignavom fucos pecus a praesepibus arcent: fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella. `O fortunati, quorum iam moenia surgunt!' Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis. Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli. Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra, quo primum iactati undis et turbine Poeni effodere loco signum, quod regia Iuno monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello egregiam et facilem victu per saecula gentem. Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido condebat, donis opulentum et numine divae, aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque aere trabes, foribus cardo stridebat aenis. Hoc primum in luco nova res oblata timorem leniit, hic primum Aeneas sperare salutem ausus, et adflictis melius confidere rebus. Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, bellaque iam fama totum volgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem. Constitit, et lacrimans, `Quis iam locus' inquit `Achate, quae regio in terris nostri non plena laboris? En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi; sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt. Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.' Sic ait, atque animum pictura pascit inani, multa gemens, largoque umectat flumine voltum. Namque videbat, uti bellantes Pergama circum hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus, hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles. Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno Tydides multa vastabat caede cruentus, ardentisque avertit equos in castra, prius quam pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent. Parte alia fugiens amissis Troilus armis, infelix puer atque impar congressus Achilli, fertur equis, curruque haeret resupinus inani, lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur per terram, et versa pulvis inscribitur hasta. Interea ad templum non aequae Palladis ibant crinibus Iliades passis peplumque ferebant, suppliciter tristes et tunsae pectora palmis; diva solo fixos oculos aversa tenebat. Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros, exanimumque auro corpus vendebat Achilles. Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici, tendentemque manus Priamum conspexit inermis. Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis, Eoasque acies et nigri Memnonis arma. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo. Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur, dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno, regina ad templum, forma pulcherrima Dido, incessit magna iuvenum stipante caterva. Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram fert umero, gradiensque deas supereminet omnis: Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus: talis erat Dido, talem se laeta ferebat per medios, instans operi regnisque futuris. Tum foribus divae, media testudine templi, saepta armis, solioque alte subnixa resedit. Iura dabat legesque viris, operumque laborem partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat: cum subito Aeneas concursu accedere magno Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum, Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo dispulerat penitusque alias avexerat oras. Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras ardebant; sed res animos incognita turbat. Dissimulant, et nube cava speculantur amicti, quae fortuna viris, classem quo litore linquant, quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant, orantes veniam, et templum clamore petebant. Postquam introgressi et coram data copia fandi, axumus Ilioneus placido sic pectore coepit: `O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem iustitiaque dedit gentis frenare superbas, Troes te miseri, ventis maria omnia vecti, oramus, prohibe infandos a navibus ignis, parce pio generi, et propius res aspice nostras. Non nos aut ferro Libycos populare Penatis venimus, aut raptas ad litora vertere praedas; non ea vis animo, nec tanta superbia victis. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; Oenotri coluere viri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem. Hic cursus fuit: cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris perque undas, superante salo, perque invia saxa dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris. Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem permittit patria? Hospitio prohibemur harenae; bella cient, primaque vetant consistere terra. Si genus humanum et mortalia temnitis arma at sperate deos memores fandi atque nefandi. `Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter, nec pietate fuit, nec bello maior et armis. Quem si fata virum servant, si vescitur aura aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris, non metus; officio nec te certasse priorem poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes arvaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes. Quassatam ventis liceat subducere classem, et silvis aptare trabes et stringere remos: si datur Italiam, sociis et rege recepto, tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus; sin absumpta salus, et te, pater optume Teucrum, pontus habet Lybiae, nec spes iam restat Iuli, at freta Sicaniae saltem sedesque paratas, unde huc advecti, regemque petamus Acesten.' Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant Dardanidae. Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur: `Solvite corde metum, Teucri, secludite curas. Res dura et regni novitas me talia cogunt moliri, et late finis custode tueri. Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem, virtutesque virosque, aut tanti incendia belli? Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni, nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe. Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva, sive Erycis finis regemque optatis Acesten, auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo. Voltis et his mecum pariter considere regnis; urbem quam statuo vestra est, subducite navis; Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur. Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem adforet Aeneas! Equidem per litora certos dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo, si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.' His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant. Prior Aenean compellat Achates: `Nate dea, quae nunc animo sententia surgit? omnia tuta vides, classem sociosque receptos. Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi submersum; dictis respondent cetera matris.' Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente scindit se nubes et in aethera purgat apertum. Restitit Aeneas claraque in luce refulsit, os umerosque deo similis; namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores: quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo argentum Pariusve lapis circumdatur auro. Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente improvisus ait: `Coram, quem quaeritis, adsum, Troius Aeneas, Lybicis ereptus ab undis. O sola infandos Troiae miserata labores, quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos, urbe, domo, socias, grates persolvere dignas non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem. Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid usquam iustitia est et mens sibi conscia recti, praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt saecula? Qui tanti talem genuere parentes? In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt, quae me cumque vocant terrae.' Sic fatus, amicum Ilionea petit dextra, laevaque Serestum, post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum. Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido, casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est: `Quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur? Quae vis immanibus applicat oris? Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam? Atque equidem Teucrum memini Sidona venire finibus expulsum patriis, nova regna petentem auxilio Beli; genitor tum Belus opimam vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat. Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi. Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat, seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat. Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris. Me quoque per multos similis fortuna labores iactatam hac demum voluit consistere terra. Non ignara mali, miseris succurrere disco.' Sic memorat; simul Aenean in regia ducit tecta, simul divom templis indicit honorem. Nec minus interea sociis ad litora mittit viginti tauros, magnorum horrentia centum terga suum, pinguis centum cum matribus agnos, munera laetitiamque dii. At domus interior regali splendida luxu instruitur, mediisque parant convivia tectis: arte laboratae vestes ostroque superbo, ingens argentum mensis, caelataque in auro fortia facta patrum, series longissima rerum per tot ducta viros antiqua ab origine gentis. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten, Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat; omnis in Ascanio cari stat cura parentis. Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis, ferre iubet, pallam signis auroque rigentem, et circumtextum croceo velamen acantho, ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis, Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos, extulerat, matris Ledae mirabile donum: praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim, maxima natarum Priami, colloque monile bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam. Haec celerans ita ad naves tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore versat Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem incendat reginam, atque ossibus implicet ignem; quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis; urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem: `Nate, meae vires, mea magna potentia solus, nate, patris summi qui tela Typhoia temnis, ad te confugio et supplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum litora iactetur odiis Iunonis iniquae, nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore. Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum. Quocirca capere ante dolis et cingere flamma reginam meditor, ne quo se numine mutet, sed magno Aeneae mecum teneatur amore. Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem. Regius accitu cari genitoris ad urbem Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura, dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae: hunc ego sopitum somno super alta Cythera aut super Idalium sacrata sede recondam, ne qua scire dolos mediusve occurrere possit. Tu faciem illius noctem non amplius unam falle dolo, et notos pueri puer indue voltus, ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido regalis inter mensas laticemque Lyaeum, cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, occultum inspires ignem fallasque veneno.' Paret Amor dictis carae genetricis, et alas exuit, et gressu gaudens incedit Iuli. At Venus Ascanio placidam per membra quietem inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum floribus et dulci adspirans complectitur umbra. Iamque ibat dicto parens et dona Cupido regia portabat Tyriis, duce laetus Achate. Cum venit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda mediamque locavit. Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis. Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam cura penum struere, et flammis adolere Penatis; centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant. Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes convenere, toris iussi discumbere pictis. Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum flagrantisque dei voltus simulataque verba, [pallamque et pictum croceo velamen acantho.] Praecipue infelix, pesti devota futurae, expleri mentem nequit ardescitque tuendo Phoenissa, et pariter puero donisque movetur. Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit et magnum falsi implevit genitoris amorem, reginam petit haec oculis, haec pectore toto haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido, insidat quantus miserae deus; at memor ille matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum incipit, et vivo temptat praevertere amore iam pridem resides animos desuetaque corda. Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae, crateras magnos statuunt et vina coronant. Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant atria; dependent lychni laquearibus aureis incensi, et noctem flammis funalia vincunt. Hic regina gravem gemmis auroque poposcit implevitque mero pateram, quam Belus et omnes a Belo soliti; tum facta silentia tectis: `Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur, hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis esse velis, nostrosque huius meminisse minores. Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno; et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.' Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, primaque, libato, summo tenus attigit ore, tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit spumantem pateram, et pleno se proluit auro post alii proceres. Cithara crinitus Iopas personat aurata, docuit quem maximus Atlas. Hic canit errantem lunam solisque labores; unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes; Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones; quid tantum Oceano properent se tinguere soles hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur. Nec non et vario noctem sermone trahebat infelix Dido, longumque bibebat amorem, multa super Priamo rogitans, super Hectore multa; nunc quibus Aurorae venisset filius armis, nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles. `Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis insidias,' inquit, `Danaum, casusque tuorum, erroresque tuos; nam te iam septima portat omnibus errantem terris et fluctibus aestas.'

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER II

CONTICUERE omnes, intentique ora tenebant. Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: Infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi, et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis? Et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos. Sed si tantus amor casus cognoscere nostros et breviter Troiae supremum audire laborem, quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, incipiam. Fracti bello fatisque repulsi ductores Danaum, tot iam labentibus annis, instar montis equum divina Palladis arte aedificant, sectaque intexunt abiete costas: votum pro reditu simulant; ea fama vagatur. Huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent. Est in conspectu Tenedos, notissima fama insula, dives opum, Priami dum regna manebant, nunc tantum sinus et statio male fida carinis: huc se provecti deserto in litore condunt. Nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas: ergo omnis longo solvit se Teucria luctu; panduntur portae; iuvat ire et Dorica castra desertosque videre locos litusque relictum. Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles; classibus hic locus; hic acie certare solebant. Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae, et molem mirantur equi; primusque Thymoetes duci intra muros hortatur et arce locari, sive dolo, seu iam Troiae sic fata ferebant. At Capys, et quorum melior sententia menti, aut pelago Danaum insidias suspectaque dona praecipitare iubent, subiectisque urere flammis, aut terebrare cavas uteri et temptare latebras. Scinditur incertum studia in contraria volgus. Primus ibi ante omnis, magna comitante caterva, Laocoon ardens summa decurrit ab arce, et procul: `O miseri, quae tanta insania, cives? Creditis avectos hostis? Aut ulla putatis dona carere dolis Danaum? Sic notus Ulixes? aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos venturaque desuper urbi, aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri. Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.' Sic fatus, validis ingentem viribus hastam in latus inque feri curvam compagibus alvum contorsit: stetit illa tremens, uteroque recusso insonuere cavae gemitumque dedere cavernae. Et, si fata deum, si mens non laeva fuisset, impulerat ferro Argolicas foedare latebras, Troiaque, nunc stares, Priamique arx alta, maneres. Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum pastores magno ad regem clamore trahebant Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro, hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis, obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus, seu versare dolos, seu certae occumbere morti. Undique visendi studio Troiana iuventus circumfusa ruit, certantque inludere capto. Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno disce omnes. Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit: `Heu, quae nunc tellus' inquit `quae me aequora possunt accipere? Aut quid iam misero mihi denique restat, cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?' Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis impetus. Hortamur fari; quo sanguine cretus, quidve ferat, memoret, quae sit fiducia capto. [Ille haec, deposita tandem formidine, fatur: ] `Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor vera, inquit; neque me Argolica de gente negabo: hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem finxit, vanum etiam mendacemque improba finget. Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella vetabat, demisere neci, nunc cassum lumine lugent. Illi me comitem et consanguinitate propinquum pauper in arma pater primis huc misit ab annis, dum stabat regno incolumis regumque vigebat consiliis, et nos aliquod nomenque decusque gessimus. Invidia postquam pellacis Ulixi — haud ignota loquor-superis concessit ab oris, adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, et casum insontis mecum indignabar amici. Nec tacui demens, et me, fors si qua tulisset, si patrios umquam remeassem victor ad Argos, promisi ultorem, et verbis odia aspera movi. Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes criminibus terrere novis, hinc spargere voces in volgum ambiguas, et quaerere conscius arma. Nec requievit enim, donec, Calchante ministro — sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo? Quidve moror, si omnis uno ordine habetis Achivos, idque audire sat est? Iamdudum sumite poenas, hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.' Tum vero ardemus scitari et quaerere causas, ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae. Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur: `Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta moliri, et longo fessi discedere bello; fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti interclusit hiemps, et terruit Auster euntis. Praecipue, cum iam hic trabibus contextus acernis staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi. Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat: «Sanguine placastis ventos et virgine caesa, cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras; sanguine quaerendi reditus, animaque litandum Argolica.'' Volgi quae vox ut venit ad auris, obstipuere animi, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo. `Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu protrahit in medios; quae sint ea numina divom, flagitat; et mihi iam multi crudele canebant artificis scelus, et taciti ventura videbant. Bis quinos silet ille dies, tectusque recusat prodere voce sua quemquam aut opponere morti. Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus, composito rumpit vocem, et me destinat arae. Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, unius in miseri exitium conversa tulere. Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari, et salsae fruges, et circum tempora vittae: eripui, fateor, leto me, et vincula rupi, limosoque lacu per noctem obscurus in ulva delitui, dum vela darent, si forte dedissent. Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi, nec dulcis natos exoptatumque parentem; quos illi fors et poenas ob nostra reposcent effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt. Quod te per superos et conscia numina veri, per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam intemerata fides, oro, miserere laborum tantorum, miserere animi non digna ferentis.' His lacrimis vitam damus, et miserescimus ultro. Ipse viro primus manicas atque arta levari vincla iubet Priamus, dictisque ita fatur amicis: `Quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios; noster eris, mihique haec edissere vera roganti: Quo molem hanc immanis equi statuere? Quis auctor? Quidve petunt? Quae religio, aut quae machina belli?' Dixerat. Ille, dolis instructus et arte Pelasga, sustulit exutas vinclis ad sidera palmas: `Vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum testor numen' ait `vos arae ensesque nefandi, quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi: fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura, fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras, si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis. Tu modo promissis maneas, servataque serves Troia fidem, si vera feram, si magna rependam. `Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas; ex illo fluere ac retro sublapsa referri spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens. Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris. Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae arrectis, salsusque per artus sudor iit, terque ipsa solo-mirabile dictu — emicuit, parmamque ferens hastamque trementem. `Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas, nec posse Argolicis exscindi Pergama telis, omina ni repetant Argis, numenque reducant, quod pelago et curvis secum avexere carinis. Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas, arma deosque parant comites, pelagoque remenso improvisi aderunt: ita digerit omina Calchas. Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso effigiem statuere, nefas quae triste piaret. Hanc tamen immensam Calchas attollere molem roboribus textis caeloque educere iussit, ne recipi portis, aut duci in moenia possit, neu populum antiqua sub religione tueri. Nam si vestra manus violasset dona Minervae, tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum; sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem, ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello venturam, et nostros ea fata manere nepotes.' Talibus insidiis periurique arte Sinonis credita res, captique dolis lacrimisque coactis, quos neque Tydides, nec Larisaeus Achilles, non anni domuere decem, non mille carinae. Hic aliud maius miseris multoque tremendum obicitur magis, atque improvida pectora turbat. Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras. Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta — horresco referens-immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt; pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas; pars cetera pontum pone legit, sinuatque immensa volumine terga. Fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant, ardentisque oculos suffecti sanguine et igni, sibila lambebant linguis vibrantibus ora. Diffugimus visu exsangues: illi agmine certo Laocoonta petunt; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat, et miseros morsu depascitur artus; post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem corripiunt, spirisque ligant ingentibus; et iam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. Ille simul manibus tendit divellere nodos, perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit: quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et incertam excussit cervice securim. At gemini lapsu delubra ad summa dracones effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem, sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur. Tum vero tremefacta novus per pectora cunctis insinuat pavor, et scelus expendisse merentem Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur laeserit, et tergo sceleratam intorserit hastam. Ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae numina conclamant. Dividimus muros et moenia pandimus urbis. Accingunt omnes operi, pedibusque rotarum subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo intendunt: scandit fatalis machina muros, feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae sacra canunt, funemque manu contingere gaudent. Illa subit, mediaeque minans inlabitur urbi. O patria, O divom domus Ilium, et incluta bello moenia Dardanidum, quater ipso in limine portae substitit, atque utero sonitum quater arma dedere: instamus tamen inmemores caecique furore, et monstrum infelix sacrata sistimus arce. Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris ora, dei iussu non umquam credita Teucris. Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset ille dies, festa velamus fronde per urbem. `Vertitur interea caelum et ruit oceano nox, involvens umbra magna terramque polumque Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri conticuere, sopor fessos complectitur artus: et iam Argiva phalanx instructis navibus ibat a Tenedo tacitae per amica silentia lunae litora nota petens, flammas cum regia puppis extulerat, fatisque deum defensus iniquis inclusos utero Danaos et pinea furtim laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos. Invadunt urbem somno vinoque sepultam; caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis accipiunt socios atque agmina conscia iungunt. Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris incipit, et dono divom gratissima serpit. In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector visus adesse mihi, largosque effundere fletus, raptatus bigis, ut quondam, aterque cruento pulvere, perque pedes traiectus lora tumentis. Ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo Hectore, qui redit exuvias indutus Achilli, vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis, squalentem barbam et concretos sanguine crinis volneraque illa gerens, quae circum plurima muros accepit patrios. Ultro flens ipse videbar Compellare virum et maestas expromere voces: `O lux Dardaniae, spes O fidissima Teucrum, quae tantae tenuere morae? Quibus Hector ab oris exspectate venis? Ut te post multa tuorum funera, post varios hominumque urbisque labores defessi aspicimus! Quae causa indigna serenos foedavit voltus? Aut cur haec volnera cerno?' Ille nihil, nec me quaerentem vana moratur, sed graviter gemitus imo de pectore ducens, `Heu fuge, nate dea, teque his, ait, eripe flammis. Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia. Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra defendi possent, etiam hac defensa fuissent. Sacra suosque tibi commendat Troia penatis: hos cape fatorum comites, his moenia quaere magna, pererrato statues quae denique ponto.' Sic ait, et manibus vittas Vestamque potentem aeternumque adytis effert penetralibus ignem. Diverso interea miscentur moenia luctu, et magis atque magis, quamquam secreta parentis Anchisae domus arboribusque obtecta recessit, clarescunt sonitus, armorumque ingruit horror. Excutior somno, et summi fastigia tecti ascensu supero, atque arrectis auribus adsto: in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor. Tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam Volcano superante domus; iam proxumus ardet Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent. Exoritur clamorque virum clangorque tubarum. Arma amens capio; nec sat rationis in armis, sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi; furor iraque mentem praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis. Ecce autem telis Panthus elapsus Achivom, Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos, sacra manu victosque deos parvumque nepotem ipse trahit, cursuque amens ad limina tendit. `Quo res summa, loco, Panthu? Quam prendimus arcem?' Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit: `Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae: fuimus Troes, fuit Ilium et ingens gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos transtulit; incensa Danai dominantur in urbe. Arduus armatos mediis in moenibus adstans fundit equus, victorque Sinon incendia miscet insultans; portis alii bipatentibus adsunt, milia quot magnis umquam venere Mycenis; obsedere alii telis angusta viarum oppositi; stat ferri acies mucrone corusco stricta, parata neci; vix primi proelia temptant portarum vigiles, et caeco Marte resistunt.' Talibus Othryadae dictis et numine divom in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys, ullo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor. Addunt se socios Rhipeus et maximus armis Epytus oblati per lunam Hypanisque Dymasque, et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus, Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus venerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit. Quos ubi confertos audere in proelia vidi, incipio super his: `Iuvenes, fortissima frustra pectora, si vobis audentem extrema cupido certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis: excessere omnes, adytis arisque relictis, di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi incensae; moriamur et in media arma ruamus. Una salus victis, nullam sperare salutem.' Sic animis iuvenum furor additus: inde, lupi ceu raptores atra in nebula, quos improba ventris exegit caecos rabies, catulique relicti faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis vadimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenemus urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra. Quis cladem illius noctis, quis funera fando explicet, aut possit lacrimis aequare labores? Urbs antiqua ruit, multos dominata per annos; plurima perque vias sternuntur inertia passim corpora, perque domos et religiosa deorum limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri; quondam etiam victis redit in praecordia virtus victoresque cadunt Danai: crudelis ubique luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. Primus se, Danaum magna comitante caterva, Androgeos offert nobis, socia agmina credens inscius, atque ultro verbis compellat amicis: `Festinate, viri: nam quae tam sera moratur segnities? Alii rapiunt incensa feruntque Pergama; vos celsis nunc primum a navibus itis.' Dixit, et extemplo, neque enim responsa dabantur fida satis, sensit medios delapsus in hostis. Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit: inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem pressit humi nitens, trepidusque repente refugit attollentem iras et caerula colla tumentem; haud secus Androgeos visu tremefactus abibat. Inruimus, densis et circumfundimur armis, ignarosque loci passim et formidine captos sternimus: adspirat primo fortuna labori. Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, `O socii, qua prima' inquit `fortuna salutis monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis aptemus: dolus an virtus, quis in hoste requirat? Arma dabunt ipsi.' Sic fatus, deinde comantem Androgei galeam clipeique insigne decorum induitur, laterique Argivum accommodat ensem. Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus laeta facit; spoliis se quisque recentibus armat. Vadimus immixti Danais haud numine nostro, multaque per caecam congressi proelia noctem conserimus, multos Danaum demittimus Orco. Diffugiunt alii ad navis, et litora cursu fida petunt: pars ingentem formidine turpi scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo. Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis! Ecce trahebatur passis Priameia virgo crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae, ad caelum tendens ardentia lumina frustra, — lumina, nam teneras arcebant vincula palmas. Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus, et sese medium iniecit periturus in agmen. Consequimur cuncti et densis incurrimus armis. Hic primum ex alto delubri culmine telis nostrorum obruimur, oriturque miserrima caedes armorum facie et Graiarum errore iubarum. Tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira undique collecti invadunt, acerrimus Aiax, et gemini Atridae, Dolopumque exercitus omnis; adversi rupto ceu quondam turbine venti confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois Eurus equis; stridunt silvae, saevitque tridenti spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo. Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram fudimus insidiis totaque agitavimus urbe, apparent; primi clipeos mentitaque tela adgnoscunt, atque ora sono discordia signant. Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus Penelei dextra divae armipotentis ad aram procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus qui fuit in Teucris et servantissimus aequi: dis aliter visum; pereunt Hypanisque Dymasque confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu, labentem pietas nec Apollinis infula texit. Iliaci cineres et flamma extrema meorum, testor, in occasu vestro nec tela nec ullas vitavisse vices Danaum, et, si fata fuissent ut caderem, meruisse manu. Divellimur inde, Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo iam gravior, Pelias et volnere tardus Ulixi; protinus ad sedes Priami clamore vocati. Hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam bella forent, nulli tota morerentur in urbe. Sic Martem indomitum, Danaosque ad tecta ruentis cernimus, obsessumque acta testudine limen. Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris. Dardanidae contra turris ac tota domorum culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt, extrema iam in morte parant defendere telis; auratasque trabes, veterum decora alta parentum, devolvunt; alii strictis mucronibus imas obsedere fores; has servant agmine denso. Instaurati animi, regis succurrere tectis, auxilioque levare viros, vimque addere victis. Limen erat caecaeque fores et pervius usus tectorum inter se Priami, postesque relicti a tergo, infelix qua se, dum regna manebant, saepius Andromache ferre incomitata solebat ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat. Evado ad summi fastigia culminis, unde tela manu miseri iactabant inrita Teucri. Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra eductam tectis, unde omnis Troia videri et Danaum solitae naves et Achaia castra, adgressi ferro circum, qua summa labantis iuncturas tabulata dabant, convellimus altis sedibus, impulimusque; ea lapsa repente ruinam cum sonitu trahit et Danaum super agmina late incidit: ast alii subeunt, nec saxa, nec ullum telorum interea cessat genus. Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus exsultat, telis et luce coruscus aena; qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, lubrica convolvit sublato pectore terga arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis. Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, armiger Automedon, una omnis Scyria pubes succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant. Ipse inter primos correpta dura bipenni limina perrumpit, postisque a cardine vellit aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit robora, et ingentem lato dedit ore fenestram. Adparet domus intus, et atria longa patescunt; adparent Priami et veterum penetralia regum, armatosque vident stantis in limine primo. At domus interior gemitu miseroque tumultu miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes femineis ululant; ferit aurea sidera clamor. Tum pavidae tectis matres ingentibus errant; amplexaeque tenent postis atque oscula figunt. Instat vi patria Pyrrhus; nec claustra, neque ipsi custodes sufferre valent; labat ariete crebro ianua, et emoti procumbunt cardine postes. Fit via vi; rumpunt aditus, primosque trucidant immissi Danai, et late loca milite complent. Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis exiit, oppositasque evicit gurgite moles, fertur in arva furens cumulo, camposque per omnis cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas; vidi Hecubam centumque nurus, Priamumque per aras sanguine foedantem, quos ipse sacraverat, ignis. Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum, barbarico postes auro spoliisque superbi, procubuere; tenent Danai, qua deficit ignis. Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras. Urbis uti captae casum convolsaque vidit limina tectorum et medium in penetralibus hostem, arma diu senior desueta trementibus aevo circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis. Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis. Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant. Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis ut vidit, `Quae mens tam dira, miserrime coniunx, impulit his cingi telis? Aut quo ruis?' inquit; `Non tali auxilio nec defensoribus istis tempus eget, non, si ipse meus nunc adforet Hector. Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis, aut moriere simul.' Sic ore effata recepit ad sese et sacra longaevum in sede locavit. Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites, unus natorum Priami, per tela, per hostis porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat saucius: illum ardens infesto volnere Pyrrhus insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. Ut tandem ante oculos evasit et ora parentum, concidit, ac multo vitam cum sanguine fudit. Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur, non tamen abstinuit, nec voci iraeque pepercit: `At tibi pro scelere,' exclamat, `pro talibus ausis, di, si qua est caelo pietas, quae talia curet, persolvant grates dignas et praemia reddant debita, qui nati coram me cernere letum fecisti et patrios foedasti funere voltus. At non ille, satum quo te mentiris, Achilles talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque supplicis erubuit, corpusque exsangue sepulchro reddidit Hectoreum, meque in mea regna remisit.' Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit. Cui Pyrrhus: `Referes ergo haec et nuntius ibis Pelidae genitori; illi mea tristia facta degeneremque Neoptolemum narrare memento. Nunc morere.' Hoc dicens altaria ad ipsa trementem traxit et in multo lapsantem sanguine nati, implicuitque comam laeva, dextraque coruscum extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem. Haec finis Priami fatorum; hic exitus illum sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa videntem Pergama, tot quondam populis terrisque superbum regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus, avolsumque umeris caput, et sine nomine corpus. At me tum primum saevus circumstetit horror Obstipui; subiit cari genitoris imago, ut regem aequaevum crudeli volnere vidi vitam exhalantem; subiit deserta Creusa, et direpta domus, et parvi casus Iuli. Respicio, et quae sit me circum copia lustro. Deseruere omnes defessi, et corpora saltu ad terram misere aut ignibus aegra dedere. [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae servantem et tacitam secreta in sede latentem Tyndarida aspicio: dant clara incendia lucem erranti passimque oculos per cuncta ferenti. Illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros et poenas Danaum et deserti coniugis iras praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys, abdiderat sese atque aris invisa sedebat. Exarsere ignes animo; subit ira cadentem ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas. `Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas aspiciet, partoque ibit regina triumpho, coniugiumque, domumque, patres, natosque videbit, Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris? Occiderit ferro Priamus, Troia arserit igni? Dardanium totiens sudarit sanguine litus? Non ita: namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, nec habet victoria laudem, extinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis laudabor poenas, animumque explesse iuvabit ultricis flammae, et cineres satiasse meorum.' Talia iactabam, et furiata mente ferebar: ] cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam obtulit et pura per noctem in luce refulsit alma parens, confessa deam, qualisque videri caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum continuit, roseoque haec insuper addidit ore: `Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras? Quid furis, aut quonam nostri tibi cura recessit? Non prius aspicies, ubi fessum aetate parentem liqueris Anchisen; superet coniunxne Creusa, Ascaniusque puer? Quos omnes undique Graiae circum errant acies, et, ni mea cura resistat, iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis. Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae culpatusve Paris: divom inclementia, divom, has evertit opes sternitque a culmine Troiam. Aspice-namque omnem, quae nunc obducta tuenti mortalis hebetat visus tibi et umida circum caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis iussa time, neu praeceptis parere recusa: — hic, ubi disiectas moles avolsaque saxis saxa vides mixtoque undantem pulvere fumum. Neptunus muros magnoque emota tridenti fundamenta quatit, totamque a sedibus urbem eruit; hic Iuno Scaeas saevissima portas prima tenet, sociumque furens a navibus agmen ferro accincta vocat. Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva. Ipse pater Danais animos viresque secundas sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma. Eripe, nate, fugam, finemque impone labori. Nusquam abero, et tutum patrio te limine sistam.' Dixerat, et spissis noctis se condidit umbris. Adparent dirae facies inimicaque Troiae numina magna deum. Tum vero omne mihi visum considere in ignis Ilium et ex imo verti Neptunia Troia; ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, — illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam. Descendo, ac ducente deo flammam inter et hostis expedior; dant tela locum, flammaeque recedunt. Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos optabam primum montis primumque petebam, abnegat excisa vitam producere Troia exsiliumque pati. `Vos O, quibus integer aevi sanguis,' ait `solidaeque suo stant robore vires, vos agitate fugam: me si caelicolae voluissent ducere vitam, has mihi servassent sedes. Satis una superque vidimus exscidia et captae superavimus urbi. Sic O, sic positum adfati discedite corpus. Ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis exuviasque petet; facilis iactura sepulcri. Iam pridem invisus divis et inutilis annos demoror, ex quo me divom pater atque hominum rex fulminis adflavit ventis et contigit igni.' Talia perstabat memorans, fixusque manebat. Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Creusa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet. Abnegat, inceptoque et sedibus haeret in isdem. Rursus in arma feror, mortemque miserrimus opto: nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur? `Mene efferre pedem, genitor, te posse relicto sperasti, tantumque nefas patrio excidit ore? Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui, et sedet hoc animo, perituraeque addere Troiae teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto, iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus, natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras. Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis eripis, ut mediis hostem in penetralibus, utque Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam alterum in alterius mactatos sanguine cernam? Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos. Reddite me Danais; sinite instaurata revisam proelia: Numquam omnes hodie moriemur inulti.' Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam. Ecce autem complexa pedes in limine coniunx haerebat, parvumque patri tendebat Iulum: `Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis, hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus, cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?' Talia vociferans gemitu tectum omne replebat, cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum. Namque manus inter maestorumque ora parentum ecce levis summo de vertice visus Iuli fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis lambere flamma comas et circum tempora pasci. Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem excutere et sanctos restinguere fontibus ignis. At pater Anchises oculos ad sidera laetus extulit, et caelo palmas cum voce tetendit: `Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis, aspice nos; hoc tantum, et, si pietate meremur, da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.' Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras stella facem ducens multa cum luce cucurrit. Illam, summa super labentem culmina tecti, cernimus Idaea claram se condere silva signantemque vias; tum longo limite sulcus dat lucem, et late circum loca sulphure fumant. Hic vero victus genitor se tollit ad auras, adfaturque deos et sanctum sidus adorat. `Iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum. Di patrii, servate domum, servate nepotem. Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est. Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.' Dixerat ille; et iam per moenia clarior ignis auditur, propiusque aestus incendia volvunt. `Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; ipse subibo umeris, nec me labor iste gravabit: quo res cumque cadent, unum et commune periclum, una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus sit comes, et longe servet vestigia coniunx: vos, famuli, quae dicam, animis advertite vestris. Est urbe egressis tumulus templumque vetustum desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus religione patrum multos servata per annos. Hanc ex diverso sedem veniemus in unam. Tu, genitor, cape sacra manu patriosque Penatis; me, bello e tanto digressum et caede recenti, attrectare nefas, donec me flumine vivo abluero.' Haec fatus, latos umeros subiectaque colla veste super fulvique insternor pelle leonis, succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; pone subit coniunx: ferimur per opaca locorum; et me, quem dudum non ulla iniecta movebant tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem. Iamque propinquabam portis, omnemque videbar evasisse viam, subito cum creber ad auris visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram prospiciens; `Nate' exclamat, `fuge nate, propinquant. Ardentis clipeos atque aera micantia cerno!' — Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum confusam eripuit mentem. Namque avia cursu dum sequor, et nota excedo regione viarum, heu, misero coniunx fatone erepta Creusa substitit, erravitne via, seu lassa resedit, incertum; nec post oculis est reddita nostris. Nec prius amissam respexi animumque reflexi, quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam venimus; hic demum collectis omnibus una defuit, et comites natumque virumque fefellit. Quem non incusavi amens hominumque deorumque, aut quid in eversa vidi crudelius urbe? Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque Penatis commendo sociis et curva valle recondo; ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis. Stat casus renovare omnis, omnemque reverti per Troiam, et rursus caput obiectare periclis. Principio muros obscuraque limina portae, qua gressum extuleram, repeto, et vestigia retro observata sequor per noctem et lumine lustro. Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent. Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset, me refero: inruerant Danai, et tectum omne tenebant. Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento volvitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras. Procedo et Priami sedes arcemque reviso. Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes praedam adservabant. Huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum, crateresque auro solidi, captivaque vestis congeritur; pueri et pavidae longo ordine matres stant circum. Ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Creusam nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi. Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae visa mihi ante oculos et nota maior imago. Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. [Tum sic adfari et curas his demere dictis: ] `Quid tantum insano iuvat indulgere dolori, O dulcis coniunx? Non haec sine numine divom eveniunt; nec te hinc comitem asportare Creusam fas, aut ille sinit superi regnator Olympi. Longa tibi exsilia, et vastum maris aequor arandum, et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva inter opima virum leni fluit agmine Thybris: illic res laetae regnumque et regia coniunx parta tibi. Lacrimas dilectae pelle Creusae. Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas aspiciam, aut Graiis servitum matribus ibo, Dardanis, et divae Veneris nurus. Sed me magna deum genetrix his detinet oris: iamque vale, et nati serva communis amorem.' Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem dicere deseruit, tenuisque recessit in auras. Ter conatus ibi collo dare bracchia circum: ter frustra comprensa manus effugit imago, par levibus ventis volucrique simillima somno. Sic demum socios consumpta nocte reviso. Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum invenio admirans numerum, matresque virosque, collectam exsilio pubem, miserabile volgus. Undique convenere, animis opibusque parati, in quascumque velim pelago deducere terras. Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant limina portarum, nec spes opis ulla dabatur; cessi, et sublato montes genitore petivi.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER III

POSTQUAM res Asiae Priamique evertere gentem immeritam visum Superis, ceciditque superbum Ilium, et omnis humo fumat Neptunia Troia, diversa exsilia et desertas quaerere terras auguriis agimur divom, classemque sub ipsa Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, incerti, quo fata ferant, ubi sistere detur, contrahimusque viros. Vix prima inceperat aestas, et pater Anchises dare fatis vela iubebat; litora cum patriae lacrimans portusque relinquo et campos, ubi Troia fuit: feror exsul in altum cum sociis natoque Penatibus et magnis dis. Terra procul vastis colitur Mavortia campis, Thraces arant, acri quondam regnata Lycurgo, hospitium antiquum Troiae sociique Penates, dum Fortuna fuit. Feror huc, et litore curvo moenia prima loco, fatis ingressus iniquis, Aeneadasque meo nomen de nomine fingo. Sacra Dionaeae matri divisque ferebam auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem caelicolum regi mactabam in litore taurum. Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus. Accessi, viridemque ab humo convellere silvam conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, horrendum et dictu video mirabile monstrum. Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae, et terram tabo maculant. Mihi frigidus horror membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. Rursus et alterius lentum convellere vimen insequor, et causas penitus temptare latentis: ater et alterius sequitur de cortice sanguis. Multa movens animo nymphas venerabar agrestis Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis, rite secundarent visus omenque levarent. Tertia sed postquam maiore hastilia nisu adgredior, genibusque adversae obluctor harenae — eloquar, an sileam? — gemitus lacrimabilis imo auditur tumulo, et vox reddita fertur ad auris: `Quid miserum, Aenea, laceras? Iam parce sepulto; parce pias scelerare manus. Non me tibi Troia externum tulit, aut cruor hic de stipite manat. Heu, fuge crudelis terras, fuge litus avarum: nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit telorum seges et iaculis increvit acutis.' Tum vero ancipiti mentem formidine pressus obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit. Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno infelix Priamus furtim mandarat alendum Threicio regi, cum iam diffideret armis Dardaniae, cingique urbem obsidione videret. Ille, ut opes fractae Teucrum, et Fortuna recessit, res Agamemnonias victriciaque arma secutus, fas omne abrumpit; Polydorum obtruncat, et auro vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis, auri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit, delectos populi ad proceres primumque parentem monstra deum refero, et quae sit sententia posco. Omnibus idem animus, scelerata excedere terra, linqui pollutum hospitium, et dare classibus austros. Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae, caeruleis maestae vittis atraque cupresso, et circum Iliades crinem de more solutae; inferimus tepido spumantia cymbia lacte sanguinis et sacri pateras, animamque sepulchro condimus, et magna supremum voce ciemus. Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum, deducunt socii navis et litora complent: provehimur portu, terraeque urbesque recedunt. Sacra mari colitur medio gratissima tellus Nereidum matri et Neptuno Aegaeo, quam pius arquitenens oras et litora circum errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit, immotamque coli dedit et contemnere ventos. Huc feror; haec fessos tuto placidissima portu accipit: egressi veneramur Apollinis urbem. Rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos vittis et sacra redimitus tempora lauro, occurrit; veterem Anchisen adgnovit amicum. Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus. Templa dei saxo venerabar structa vetusto: `Da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli. Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes? Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.' Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris: `Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem: hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, et nati natorum, et qui nascentur ab illis.' Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti? Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum, `Audite, O proceres' ait `et spes discite vestras: Creta Iovis magni medio iacet insula ponto; mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae. Centum urbes habitant magnas, uberrima regna; maximus unde pater, si rite audita recordor, Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras, optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces Pergameae steterant; habitabant vallibus imis. hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris, et iuncti currum dominae subiere leones. Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur; placemus ventos et Gnosia regna petamus. Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit, tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.' Sic fatus, meritos aris mactavit honores, taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. Fama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem, desertaque litora Cretae hoste vacare domos, sedesque adstare relictas. Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam, Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta consita terris. Nauticus exoritur vario certamine clamor; hortantur socii:»Cretam proavosque petamus!'' Prosequitur surgens a puppi ventus euntis et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. Ergo avidus muros optatae molior urbis, Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem hortor amare focos arcemque attollere tectis. Iamque fere sicco subductae litore puppes; conubiis arvisque novis operata iuventus; iura domosque dabam: subito cum tabida membris, corrupto caeli tractu, miserandaque venit arboribusque satisque lues et letifer annus. Linquebant dulcis animas, aut aegra trahebant corpora; tum sterilis exurere Sirius agros; arebant herbae, et victum seges aegra negabat. Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso hortatur pater ire mari, veniamque precari: quam fessis finem rebus ferat; unde laborum temptare auxilium iubeat; quo vertere cursus. Nox erat, et terris animalia somnus habebat: effigies sacrae divom Phrygiique Penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram, visi ante oculos adstare iacentis in somnis, multo manifesti lumine, qua se plena per insertas fundebat luna fenestras; tum sic adfari et curas his demere dictis: `Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est, hic canit, et tua nos en ultro ad limina mittit. Nos te, Dardania incensa, tuaque arma secuti, nos tumidum sub te permensi classibus aequor, idem venturos tollemus in astra nepotes, imperiumque urbi dabimus: tu moenia magnis magna para, longumque fugae ne linque laborem. Mutandae sedes: non haec tibi litora suasit Delius, aut Cretae iussit considere Apollo. Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; Oenotri coluere viri; nunc fama minores Italiam dixisse ducis de nomine gentem: hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus, Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.' Talibus attonitus visis et voce deorum — nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere voltus velatasque comas praesentiaque ora videbar; tum gelidus toto manabat corpore sudor corripio e stratis corpus, tendoque supinas ad caelum cum voce manus, et munera libo intemerata focis. Perfecto laetus honore Anchisen facio certum, remque ordine pando. Adgnovit prolem ambiguam geminosque parentes, seque novo veterum deceptum errore locorum. Tum memorat: `Nate, Iliacis exercite fatis, sola mihi talis casus Cassandra canebat. Nunc repeto haec generi portendere debita nostro, et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare. Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros crederet, aut quem tum vates Cassandra moveret? Cedamus Phoebo, et moniti meliora sequamur.' Sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes. Hanc quoque deserimus sedem, paucisque relictis vela damus, vastumque cava trabe currimus aequor. Postquam altum tenuere rates, nec iam amplius ullae adparent terrae, caelum undique et undique pontus, tum mihi caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Continuo venti volvunt mare, magnaque surgunt aequora; dispersi iactamur gurgite vasto; involvere diem nimbi, et nox umida caelum abstulit; ingeminant abruptis nubibus ignes. Excutimur cursu, et caecis erramus in undis. Ipse diem noctemque negat discernere caelo, nec meminisse viae media Palinurus in unda. Tris adeo incertos caeca caligine soles erramus pelago, totidem sine sidere noctes. Quarto terra die primum se attollere tandem visa, aperire procul montis, ac volvere fumum. Vela cadunt, remis insurgimus; haud mora nautae adnixi torquent spumas et caerula verrunt. Servatum ex undis Strophadum me litora primum accipiunt; Strophades Graio stant nomine dictae, insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam clausa domus, mensasque metu liquere priores. Tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis. Virginei volucrum voltus, foedissima ventris proluvies, uncaeque manus, et pallida semper ora fame. Huc ubi delati portus intravimus, ecce laeta boum passim campis armenta videmus, caprigenumque pecus nullo custode per herbas. Inruimus ferro, et divos ipsumque vocamus in partem praedamque Iovem; tum litore curvo exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis. At subitae horrifico lapsu de montibus adsunt Harpyiae, et magnis quatiunt clangoribus alas, diripiuntque dapes, contactuque omnia foedant immundo; tum vox taetrum dira inter odorem. Rursum in secessu longo sub rupe cavata, arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, instruimus mensas arisque reponimus ignem: rursum ex diverso caeli caecisque latebris turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis, polluit ore dapes. Sociis tunc, arma capessant, edico, et dira bellum cum gente gerendum. Haud secus ac iussi faciunt, tectosque per herbam disponunt enses et scuta latentia condunt. Ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere litora, dat signum specula Misenus ab alta aere cavo. Invadunt socii, et nova proelia temptant, obscenas pelagi ferro foedare volucres: sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae semesam praedam et vestigia foeda relinquunt. Una in praecelsa consedit rupe Celaeno, infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem: `Bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis, Laomedontiadae, bellumne inferre paratis, et patrio Harpyias insontis pellere regno? Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta, quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo praedixit, vobis Furiarum ego maxuma pando. Italiam cursu petitis, ventisque vocatis ibitis Italiam, portusque intrare licebit; sed non ante datam cingetis moenibus urbem, quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis ambesas subigat malis absumere mensas.' Dixit, et in silvam pennis ablata refugit. At sociis subita gelidus formidine sanguis deriguit; cecidere animi, nec iam amplius armis, sed votis precibusque iubent exposcere pacem, sive deae, seu sint dirae obscenaeque volucres. Et pater Anchises passis de litore palmis numina magna vocat, meritosque indicit honores: `Di, prohibete minas; di, talem avertite casum, et placidi servate pios!' Tum litore funem deripere, excussosque iubet laxare rudentes. Tendunt vela Noti; fugimus spumantibus undis, qua cursum ventusque gubernatorque vocabat. Iam medio adparet fluctu nemorosa Zacynthos Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis. Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna, et terram altricem saevi exsecramur Ulixi. Mox et Leucatae nimbosa cacumina montis et formidatus nautis aperitur Apollo. Hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi; ancora de prora iacitur, stant litore puppes. Ergo insperata tandem tellure potiti, lustramurque Iovi votisque incendimus aras, Actiaque Iliacis celebramus litora ludis. Exercent patrias oleo labente palaestras nudati socii; iuvat evasisse tot urbes Argolicas, mediosque fugam tenuisse per hostis. Interea magnum sol circumvolvitur annum, et glacialis hiemps aquilonibus asperat undas. Aere cavo clipeum. magni gestamen Abantis, postibus adversis figo, et rem carmine signo: AENEAS HAEC DE DANAIS VICTORIBVS ARMA. Linquere tum portus iubeo et considere transtris: certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. Protinus aerias Phaeacum abscondimus arces, litoraque Epiri legimus portuque subimus Chaonio, et celsam Buthroti accedimus urbem. Hic incredibilis rerum fama occupat auris, Priamiden Helenum Graias regnare per urbes, coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum, et patrio Andromachen iterum cessisse marito. Obstipui, miroque incensum pectus amore, compellare virum et casus cognoscere tantos. Progredior portu, classis et litora linquens, sollemnis cum forte dapes et tristia dona ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam libabat cineri Andromache, Manisque vocabat Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras. Ut me conspexit venientem et Troia circum arma amens vidit, magnis exterrita monstris deriguit visu in medio, calor ossa reliquit; labitur, et longo vix tandem tempore fatur: `Verane te facies, verus mihi nuntius adfers, nate dea? Vivisne, aut, si lux alma recessit, Hector ubi est?' Dixit, lacrimasque effudit et omnem implevit clamore locum. Vix pauca furenti subicio, et raris turbatus vocibus hisco: `vivo equidem, vitamque extrema per omnia duco; ne dubita, nam vera vides. Heu, quis te casus deiectam coniuge tanto excipit, aut quae digna satis fortuna revisit Hectoris Andromachen? Pyrrhin' conubia servas?' Deiecit voltum et demissa voce locuta est: `O felix una ante alias Priameia virgo, hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos, nec victoris eri tetigit captiva cubile! nos, patria incensa, diversa per aequora vectae, stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum, servitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos, me famulo famulamque Heleno transmisit habendam. Ast illum, ereptae magno inflammatus amore coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes excipit incautum patriasque obtruncat ad aras. Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit, Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem. Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere? Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris? Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura, quem tibi iam Troia — Ecqua tamen puero est amissae cura parentis? Ecquid in antiquam virtutem animosque virilis et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?' Talia fundebat lacrimans longosque ciebat incassum fletus, cum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert, adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit, et multum lacrimas verba inter singula fundit. Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae. Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur: illos porticibus rex accipiebat in amplis; aulai medio libabant pocula Bacchi, impositis auro dapibus, paterasque tenebant. Iamque dies alterque dies processit, et aurae vela vocant tumidoque inflatur carbasus austro. His vatem adgredior dictis ac talia quaeso: `Troiugena, interpres divom, qui numina Phoebi, qui tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis, et volucrum linguas et praepetis omina pennae, fare age-namque omnem cursum mihi prospera dixit religio, et cuncti suaserunt numine divi Italiam petere et terras temptare repostas: sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno prodigium canit, et tristis denuntiat iras, obscenamque famem-quae prima pericula vito? Quidve sequens tantos possim superare labores?' Hic Helenus, caesis primum de more iuvencis, exorat pacem divom, vittasque resolvit sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe, ipse manu multo suspensum numine ducit, atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos: `Nate dea, — nam te maioribus ire per altum auspiciis manifesta fides: sic fata deum rex sortitur, volvitque vices; is vertitur ordo — pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres aequora et Ausonio possis considere portu, expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno. Principio Italiam, quam tu iam rere propinquam vicinosque, ignare, paras invadere portus, longa procul longis via dividit invia terris. Ante et Trinacria lentandus remus in unda, et salis Ausonii lustrandum navibus aequor, infernique lacus, Aeaeaeque insula Circae, quam tuta possis urbem componere terra: signa tibi dicam, tu condita mente teneto: cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus triginta capitum fetus enixa iacebit. alba, solo recubans, albi circum ubera nati, is locus urbis erit, requies ea certa laborum. Nec tu mensarum morsus horresce futuros: fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo. `Has autem terras, Italique hanc litoris oram, proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu, effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais. Hic et Narycii posuerunt moenia Locri, et Sallentinos obsedit milite campos Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei parva Philoctetae subnixa Petelia muro. Quin, ubi transmissae steterint trans aequora classes, et positis aris iam vota in litore solves, purpureo velare comas adopertus amictu, ne qua inter sanctos ignis in honore deorum hostilis facies occurrat et omina turbet. Hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto: hac casti maneant in religione nepotes. `Ast ubi digressum Siculae te admoverit orae ventus, et angusti rarescent claustra Pelori, laeva tibi tellus et longo laeva petantur aequora circuitu: dextrum fuge litus et undas. Haec loca vi quondam et vasta convolsa ruina — tantum aevi longinqua valet mutare vetustas — dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus una foret; venit medio vi pontus et undis Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes litore diductas angusto interluit aestu. Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda. At Scyllam caecis cohibet spelunca latebris, ora exsertantem et navis in saxa trahentem. Prima hominis facies et pulchro pectore virgo pube tenus, postrema immani corpore pristis, delphinum caudas utero commissa luporum. Praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni cessantem, longos et circumflectere cursus, quam semel informem vasto vidisse sub antro Scyllam, et caeruleis canibus resonantia saxa. `Praeterea, si qua est Heleno prudentia, vati si qua fides, animum si veris implet Apollo, unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo: Iunonis magnae primum prece numen adora; Iunoni cane vota libens, dominamque potentem supplicibus supera donis: sic denique victor Trinacria finis Italos mittere relicta. `Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem, divinosque lacus, et Averna sonantia silvis, insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima fata canit, foliisque notas et nomina mandat. Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo, digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit. Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt; verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus impulit et teneras turbavit ianua frondes, numquam deinde cavo volitantia prendere saxo, nec revocare situs aut iungere carmina curat: inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllae. Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, — quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos, — quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella, et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt, quae nostra liceat te voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam.' Quae postquam vates sic ore effatus amico est, dona dehinc auro gravia sectoque elephanto imperat ad navis ferri, stipatque carinis ingens argentum, Dodonaeosque lebetas, loricam consertam hamis auroque trilicem, et conum insignis galeae cristasque comantis, arma Neoptolemi; sunt et sua dona parenti. Addit equos, additque duces; remigium supplet; socios simul instruit armis. Interea classem velis aptare iubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti. Quem Phoebi interpres multo compellat honore: `Coniugio, Anchise, Veneris dignate superbo, cura deum, bis Pergameis erepte ruinis, ecce tibi Ausoniae tellus; hanc arripe velis. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est; Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. Vade' ait `O felix nati pietate. Quid ultra provehor, et fando surgentis demoror austros?' Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur: `Accipe et haec, manuum tibi quae monumenta mearum sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O milli sola mei super Astyanactis imago: sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat; et nunc aequali tecum pubesceret aevo.' Hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis: `Vivite felices, quibus est fortuna peracta iam sua; nos alia ex aliis in fata vocamur. Vobis parta quies; nullum maris aequor arandum, arva neque Ausoniae semper cedentia retro quaerenda. Effigiem Xanthi Troiamque videtis quam vestrae fecere manus, melioribus, opto, auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis. Si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva intraro, gentique meae data moenia cernam, cognatas urbes olim populosque propinquos, Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor atque idem casus, unam faciemus utramque Troiam animis; maneat nostros ea cura nepotes.' Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta, unde iter Italiam cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea et montes umbrantur opaci; sternimur optatae gremio telluris ad undam, sortiti remos, passimque in litore sicco corpora curamus; fessos sopor inrigat artus. Necdum orbem medium Nox horis acta subibat: haud segnis strato surgit Palinurus et omnis explorat ventos, atque auribus aera captat; sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones, armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam cuncta videt caelo constare sereno, dat clarum e puppi signum; nos castra movemus, temptamusque viam et velorum pandimus alas. Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis, cum procul obscuros collis humilemque videmus Italiam.»Italiam'' primus conclamat Achates, «Italiam'' laeto socii clamore salutant. Tum pater Anchises magnum cratera corona induit, implevitque mero, divosque vocavit stans celsa in puppi: `Di maris et terrae tempestatumque potentes, ferte viam vento facilem et spirate secundi.' Crebrescunt optatae aurae portusque patescit iam propior, templumque adparet in arce Minervae. Vela legunt socii et proras ad litora torquent. Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum, obiectae salsa spumant aspargine cautes; ipse latet; gemino demittunt bracchia muro turriti scopuli, refugitque ab litore templum. Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi tondentis campum late, candore nivali. Et pater Anchises: `Bellum, O terra hospita, portas bello armantur equi, bellum haec armenta minantur. Sed tamen idem olim curru succedere sueti quadrupedes, et frena iugo concordia ferre; spes et pacis' ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis, et capita ante aras Phrygio velamur amictu; praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argivae iussos adolemus honores. Haud mora, continuo perfectis ordine votis, cornua velatarum obvertimus antemarum, Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva. Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti cernitur; attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa audimus longe fractasque ad litora voces, exsultantque vada, atque aestu miscentur harenae. Et pater Anchises: `Nimirum haec illa Charybdis: hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. Eripite, O socii, pariterque insurgite remis!' Haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem contorsit laevas proram Palinurus ad undas. laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et idem subducta ad Manis imos desedimus unda. Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere: ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit, ignarique viae Cyclopum adlabimur oris. Portus ab accessu ventorum immotus et ingens ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis; interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, turbine fumantem piceo et candente favilla, attollitque globos flammarum et sidera lambit; interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis; et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis immania monstra perferimus, nec quae sonitum det causa videmus. Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra siderea polus, obscuro sed nubila caelo, et lunam in nimbo nox intempesta tenebat. Postera iamque dies primo surgebat Eoo, umentemque Aurora polo dimoverat umbram: cum subito e silvis, macie confecta suprema, ignoti nova forma viri miserandaque cultu procedit, supplexque manus ad litora tendit. Respicimus: dira inluvies inmissaque barba, consertum tegumen spinis; at cetera Graius, [et quondam patriis ad Troiam missus in armis.] Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit arma procul, paulum aspectu conterritus haesit, continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps cum fletu precibusque tulit: `Per sidera testor, per superos atque hoc caeli spirabile lumen, tollite me, Teucri; quascumque abducite terras; hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, et bello Iliacos fateor petiisse Penatis; pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, spargite me in fluctus, vastoque inmergite ponto. Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.' Dixerat, et genua amplexus genibusque volutans haerebat. Qui sit, fari, quo sanguine cretus, hortamur; quae deinde agitet fortuna, fateri. Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, dat iuveni, atque animum praesenti pignore firmat. Ille haec, deposita tandem formidine, fatur: `Sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi, nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto paupere-mansissetque utinam fortuna! — profectus. Hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt, inmemores socii vasto Cyclopis in antro deseruere. Domus sanie dapibusque cruentis, intus opaca, ingens; ipse arduus, altaque pulsat sidera-Di, talem terris avertite pestem! — nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli. Visceribus miserorum et sanguine vescitur atro. Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna, medio resupinus in antro, frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent limina; vidi atro cum membra fluentia tabo manderet, et tepidi tremerent sub dentibus artus. Haud impune quidem; nec talia passus Ulixes, oblitusve sui est Ithacus discrimine tanto. Nam simul expletus dapibus vinoque sepultus cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum immensus, saniem eructans et frusta cruento per somnum commixta mero, nos magna precati numina sortitique vices, una undique circum fundimur, et telo lumen terebramus acuto, — ingens, quod torva solum sub fronte latebat, Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar, — et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras. Sed fugite, O miseri, fugite, atque ab litore funem rumpite. Nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat, centum alii curva haec habitant ad litora volgo infandi Cyclopes, et altis montibus errant. Tertia iam lunae se cornua lumine complent, cum vitam in silvis inter deserta ferarum lustra domosque traho, vastosque ab rupe Cyclopas prospicio, sonitumque pedum vocemque tremesco. Victum infelicem, bacas lapidosaque corna, dant rami et volsis pascunt radicibus herbae. Omnia conlustrans, hanc primum ad litora classem conspexi venientem. Huic me, quaecumque fuisset, addixi: satis est gentem effugisse nefandam. Vos animam hanc potius quocumque absumite leto.' Vix ea fatus erat, summo cum monte videmus ipsum inter pecudes vasta se mole moventem pastorem Polyphemum et litora nota petentem, monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum. Trunca manu pinus regit et vestigia firmat; lanigerae comitantur oves-ea sola voluptas solamenque mali. Postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit, luminis effossi fluidum lavit inde cruorem, dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit. Nos procul inde fugam trepidi celerare, recepto supplice sic merito, tacitique incidere funem; vertimus et proni certantibus aequora remis. Sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit; verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas, nec potis Ionios fluctus aequare sequendo, clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes contremuere undae, penitusque exterrita tellus Italiae, curvisque immugiit Aetna cavernis. At genus e silvis Cyclopum et montibus altis excitum ruit ad portus et litora complent. Cernimus adstantis nequiquam lumine torvo Aetnaeos fratres, caelo capita alta ferentis, concilium horrendum: quales cum vertice celso aeriae quercus, aut coniferae cyparissi constiterunt, silva alta Iovis, lucusve Dianae. Praecipites metus acer agit quocumque rudentis excutere, et ventis intendere vela secundis. Contra iussa monent Heleni Scyllam atque Charybdin inter, utramque viam leti discrimine parvo, ni teneant cursus; certum est dare lintea retro. Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori missus adest. Vivo praetervehor ostia saxo Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem. Talia monstrabat relegens errata retrorsus litora Achaemenides; comes infelicis Ulixi. Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemyrium undosum; nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem occultas egisse vias subter mare; qui nunc ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis. Iussi numina magna loci veneramur; et inde exsupero praepingue solum stagnantis Helori. Hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni radimus, et fatis numquam concessa moveri adparet Camerina procul campique Geloi, immanisque Gela fluvii cognomine dicta. Arduus inde Acragas ostentat maxuma longe moenia, magnanimum quondam generator equorum; teque datis linquo ventis, palmosa Selinus, et vada dura lego saxis Lilybeia caecis. Hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora accipit. Hic, pelagi tot tempestatibus actis, heu genitorem, omnis curae casusque levamen, amitto Anchisen: hic me, pater optume, fessum deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis! Nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret, hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno. Hic labor extremus, longarum haec meta viarum. Hinc me digressum vestris deus adpulit oris. Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat divom, cursusque docebat. Conticuit tandem, factoque hic fine quievit.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER IV

AT regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos: haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: `Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit: adgnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' Sic effata sinum lacrimis implevit obortis. Anna refert: `O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas? Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' His dictis incensum animum inflammavit amore, spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta. Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas interea, et tacitum vivit sub pectore volnus. Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque volatile ferrum nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis arundo. Nunc media Aenean secum per moenia ducit, Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; incipit effari, mediaque in voce resistit; nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque; aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, detinet, infandum si fallere possit amorem. Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus exercet, portusve aut propugnacula bello tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo. Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: `Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, una dolo divom si femina victa duorum est! Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio servire marito, dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' Olli-sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras — sic contra est ingressa Venus: `Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos, aut foedera iungi. Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno: `Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat confieri possit, paucis, adverte, docebo. Venatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. Diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] hic hymenaeus erit.'-Non adversata petenti adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea surgens Aurora reliquit. It portis iubare exorto delecta iuventus; retia rara, plagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum vis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem. Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro; tela sonant umeris: haud illo segnior ibat Aeneas; tantum egregio decus enitet ore. Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae decurrere iugis; alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. Interea magno misceri murmure caelum incipit; insequitur commixta grandine nimbus; et Tyrii comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Troianus eandem deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam. Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes — Fama, malum qua non aliud velocius ullum; mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes; tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere regnorum immemores turpique cupidine captos. Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras. Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina divom multa Iovem manibus supplex orasse supinis: `Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.' Talibus orantem dictis arasque tenentem audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit regia et oblitos famae melioris amantes. Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: `Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat, fatisque datas non respicit urbes, adloquere, et celeris defer mea dicta per auras. Non illum nobis genetrix pulcherrima talem promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis; sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. Si nulla accendit tantarum gloria rerum, nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas invidet arces? Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva? Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.' Dixerat. Ille patris magni parere parabat imperio; et primum pedibus talaria nectit aurea, quae sublimem alis sive aequora supra seu terram rapido pariter cum flamine portant; tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. Illa fretus agit ventos, et turbida tranat nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento pulsatur et imbri; nix umeros infusa tegit; tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. Hic primum paribus nitens Cyllenius alis constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas misit, avi similis, quae circum litora, circum piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. Haud aliter terras inter caelumque volabat, litus harenosum Libyae ventosque secabat materno veniens ab avo Cyllenia proles. Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Aenean fundantem arces ac tecta novantem conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro. Continuo invadit: `Tu nunc Karthaginis altae fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum? Ipse deum tibi me claro demittit Olympo regnator, caelum ac terras qui numine torquet; ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? Si te nulla movet tantarum gloria rerum, [nec super ipse tua moliris laude laborem,] Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur.' Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque rapit varias perque omnia versat. Haec alternanti potior sententia visa est: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent; sese interea, quando optuma Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes imperio laeti parent ac iussa facessunt. At regina dolos-quis fallere possit amantem? praesensit, motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. Saevit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron. Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: `Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra? Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido? Quin etiam hiberno moliris sidere classem, et mediis properas aquilonibus ire per altum, crudelis? Quid, si non arva aliena domosque ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret, Troia per undosum peteretur classibus aequor Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam — oro, si quis adhuc precibus locus-exue mentem. Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere, infensi Tyrii; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, non equidem omnino capta ac deserta viderer.' Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: `Ego te, quae plurima fando enumerare vales, numquam, regina, negabo promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto speravi-ne finge-fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni. Me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiva manu posuissem Pergama victis. Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes: hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis, quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago; me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso — testor utrumque caput-celeris mandata per auras detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor.' Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, huc illuc volvens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur: `Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo? Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit? Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno, nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem excepi, et regni demens in parte locavi; amissam classem, socios a morte reduxi. Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso interpres divom fert horrida iussa per auras. Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima seduxerit artus, omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.' His medium dictis sermonem abrumpit, et auras aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, linquens multa metu cunctantem et multa parantem dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque animum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit. Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas deducunt toto naves: natat uncta carina; frondentisque ferunt remos et robora silvis infabricata, fugae studio. Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis. Ac velut ingentem formicae farris acervum cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; it nigrum campis agmen, praedamque per herbas convectant calle angusto; pars grandia trudunt obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt castigantque moras; opere omnis semita fervet. Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus? quosve dabas gemitus, cum litora fervere late prospiceres arce ex summa, totumque videres misceri ante oculos tantis clamoribus aequor? Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis? Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et supplex animos submittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. `Anna, vides toto properari litore; circum undique convenere; vocat iam carbasus auras, puppibus et laeti nautae imposuere coronas. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; sola viri mollis aditus et tempora noras. I, soror, atque hostem supplex adfare superbum: non ego cum Danais Troianam exscindere gentem Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, nec patris Anchisae cineres Manisve revelli, cur mea dicta neget duras demittere in auris. Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti: exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat: tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me victam doceat fortuna dolere. Extremam hanc oro veniam-miserere sororis — quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.' Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror: sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc eruere inter se certant; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes; ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit: haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros tunditur, et magno persentit pectore curas; mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes. Tum vero infelix fatis exterrita Dido mortem orat; taedet caeli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, vidit, turicremis cum dona imponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros, fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum: hinc exaudiri voces et verba vocantis visa viri, nox cum terras obscura teneret; solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces; multaque praeterea vatum praedicta priorum terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata videtur ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes armatam facibus matrem et serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat: `Inveni, germana, viam-gratare sorori — quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. Oceani finem iuxta solemque cadentem ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas axem humero torquet stellis ardentibus aptum: hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papaver. Haec se carminibus promittit solvere mentes quas velit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; nocturnosque movet Manis: mugire videbis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas invitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, quo perii, superimponas: abolere nefandi cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.' Haec effata silet; pallor simul occupat ora. Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei: ergo iussa parat. At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; super exuvias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant arae circum, et crines effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. Sparserat et latices simulatos fontis Averni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte veneni; quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus et matri praereptus amor. Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet iustumque memorque, precatur. Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti [lenibant curas, et corda oblita laborum]. At non infelix animi Phoenissa, nec umquam Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: `En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti? Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis? Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque obicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere, more ferae, tales nec tangere curas! Non servata fides cineri promissa Sychaeo!' Tantos illa suo rumpebat pectore questus. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est — omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: `Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat: `Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funes ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; litora deseruere; latet sub classibus aequor; adnixi torquent spumas et caerula verrunt. Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventesque abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibit hic' ait `et nostris inluserit advena regnis? Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas, date vela, impellite remos! — Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt. Tum decuit, cum sceptra dabas.-En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis? — Verum anceps pugnae fuerat fortuna:-fuisset. Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, implessemque foros flammis, natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. `Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces. Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret: at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena. Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.' Haec ait, et partis animum versabat in omnis, invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei; namque suam patria antiqua cinis ater habebat: `Annam cara mihi nutrix huc siste sororem; dic corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat: sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta. Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, perficere est animus, finemque imponere curis, Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' Sic ait: illa gradum studio celerabat anili. At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata, incubuitque toro, dixitque novissima verba: `Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!' Dixit, et, os impressa toro, `Moriemur inultae, sed moriamur' ait. `Sic, sic iuvat ire sub umbras: Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' Dixerat; atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat: `Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? Quid primum deserta querar? Comitemne sororem sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses: idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. His etiam struxi manibus, patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? Exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. Date volnera lymphis abluam, et, extremus si quis super halitus errat, ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. Illa, graves oculos conata attollere, rursus deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta. Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, quae luctantem animam nexosque resolveret artus. Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit: `Hunc ego Diti sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.' Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una dilapsus calor, atque in ventos vita recessit.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER V

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat, moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem, causa latet; duri magno sed amore dolores polluto, notumque, furens quid femina possit, triste per augurium Teucrorum pectora ducunt. Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla occurrit tellus, maria undique et undique caelum, olli caeruleus supra caput adstitit imber, noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris. Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta: `Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus colligere arma iubet validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: `Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. Mutati transversa fremunt et vespere ab atro consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. Nec nos obniti contra, nec tendere tantum sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, si modo rite memor servata remetior astra.' Tum pius Aeneas: `Equidem sic poscere ventos iamdudum et frustra cerno te tendere contra: Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla, quove magis fessas optem demittere naves, quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten, et patris Anchisae gremio complectitur ossa?' Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis, et tandem laeti notae advertuntur harenae. At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troia Criniso conceptum flumine mater quem genuit: veterum non immemor ille parentum gratatur reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis. Postera cum primo stellas Oriente fugarat clara dies, socios in coetum litore ab omni advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur: `Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, annuus exactis completur mensibus orbis, ex quo reliquias divinique ossa parentis Condidimus terra maestasque sacravimus aras. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, semper honoratum-sic di voluistis-habebo. Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, Argolicove mari deprensus et urbe Mycenae; annua vota tamen sollemnisque ordine pompas exsequerer, strueremque suis altaria donis. Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, haud equidem sine mente, reor, sine numine divom, adsumus et portus delati intramus amicos. Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem; poscamus ventos; atque haec me sacra quotannis urbe velit posita templis sibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troia generatus Acestes dat numero capita in naves; adhibete Penates et patrios epulis et quos colit hospes Acestes. Praeterea, si nona diem mortalibus almum Aurora extulerit radiisque retexerit orbem, prima citae Teucris ponam certamina classis; quique pedum cursu valet, et qui viribus audax aut iaculo incedit melior levibusque sagittis, seu crudo fidit pugnam committere caestu, cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmae. Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.' Sic fatus, velat materna tempora myrto; hoc Elymus facit, hoc aevi maturus Acestes, hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. Ille e concilio multis cum milibus ibat ad tumulum, magna medius comitante caterva. Hic duo rite mero libans carchesia Baccho fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro, purpureosque iacit flores, ac talia fatur: `Salve, sancte parens: iterum salvete, recepti nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae. Non licuit fines Italos fataliaque arva, nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.' Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis septem ingens gyros, septena volumina traxit, amplexus placide tumulum lapsusque per aras, caeruleae cui terga notae, maculosus et auro squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus mille iacit varios adverso sole colores. Obstipuit visu Aeneas. Ille agmine longo tandem inter pateras et levia pocula serpens libavitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit. Hoc magis inceptos genitori instaurat honores, incertus, geniumne loci famulumne parentis esse putet: caedit binas de more bidentes, totque sues, totidem nigrantis terga iuvencos; vinaque fundebat pateris, animamque vocabat Anchisae magni Manisque Acheronte remissos. Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos; ordine aena locant alii, fusique per herbam subiciunt veribus prunas et viscera torrent. Exspectata dies aderat, nonamque serena Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant, famaque finitimos et clari nomen Acestae excierat; laeto complerant litora coetu, visuri Aeneadas, pars et certare parati. Munera principio ante oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes viridesque coronae, et palmae pretium victoribus, armaque et ostro perfusae vestes, argenti aurique talenta; et tuba commissos medio canit aggere ludos. Prima pares ineunt gravibus certamina remis quattuor ex omni delectae classe carinae. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristim, mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi; ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu impellunt, terno consurgunt ordine remi; Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti. Est procul in pelago saxum spumantia contra litora, quod tumidis submersum tunditur olim fluctibus, hiberni condunt ubi sidera cori; tranquillo silet, immotaque attollitur unda campus, et apricis statio gratissima mergis. Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam constituit signum nautis pater, unde reverti scirent, et longos ubi circumflectere cursus. Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro ductores longe effulgent ostroque decori; cetera populea velatur fronde iuventus, nudatosque umeros oleo perfilsa nitescit. Considunt transtris, intentaque brachia remis; intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit corda pavor pulsans, laudumque arrecta cupido. Inde, ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes, haud mora, prosiluere suis; ferit aethera clamor nauticus, adductis spumant freta versa lacertis. Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit convulsum remis rostrisque tridentibus aequor. Non tam praecipites biiugo certamine campum corripuere, ruuntque effusi carcere currus, nec sic immissis aurigae undantia lora concussere iugis pronique in verbera pendent. Tum plausu fremituque virum studiisque faventum consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant litora, pulsati colles clamore resultant. Effugit ante alios primisque elabitur undis turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus consequitur, melior remis, sed pondere pinus tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis Centaurusque locum tendunt superare priorem; et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur frontibus, et longa sulcant vada salsa carina. Iamque propinquabant scopulo metamque tenebant, cum princeps medioque Gyas in gurgite victor rectorem navis compellat voce Menoeten: `Quo tantum mihi dexter abis? Huc dirige gressum; litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes; altum alii teneant.' Dixit; sed caeca Menoetes saxa timens proram pelagi detorquet ad undas. `Quo diversus abis?' iterum `Pete saxa, Menoete!' cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum respicit instantem tergo, et propiora tenentem. Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes radit iter laevum interior, subitoque priorem praeterit, et metis tenet aequora tuta relictis. Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens, nec lacrimis caruere genae, segnemque Menoeten, oblitus decorisque sui sociumque salutis, in mare praecipitem puppi deturbat ab alta; ipse gubernaclo rector subit, ipse magister, hortaturque viros, clavumque ad litora torquet. At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est, iam senior madidaque fluens in veste Menoetes summa petit scopuli siccaque in rupe resedit. Ilium et labentem Teucri et risere natantem, et salsos rident revomentem pectore fluctus. Hic laeta extremis spes est accensa duobus, Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem. Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat, nec tota tamen ille prior praeeunte carina; parte prior, partem rostro premit aemula Pristis. At media socios incedens nave per ipsos hortatur Mnestheus: `Nunc, nunc insurgite remis, Hectorei socii, Troiae quos sorte suprema delegi comites; nunc illas promite vires, nunc animos, quibus in Gaetulis Syrtibus usi, Ionioque mari Maleaeque sequacibus undis. Non iam prima peto Mnestheus, neque vincere certo; quamquam O! — sed superent, quibus hoc, Neptune, dedisti; extremos pudeat rediisse; hoc vincite, cives, et prohibete nefas.' Olli certamine summo procumbunt; vastis tremit ictibus aerea puppis, subtrahiturque solum; tum creber anhelitus artus aridaque ora quatit, sudor fluit undique rivis. Attulit ipse viris optatum casus honorem. Namque furens animi dum proram ad saxa suburguet interior, spatioque subit Sergestus iniquo, infelix saxis in procurrentibus haesit. Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi crepuere, inlisaque prora pependit. Consurgunt nautae et magno clamore morantur, ferratasque trudes et acuta cuspide contos expediunt, fractosque legunt in gurgite remos. At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto. Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commovet alas: sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis aequora, sic illam fert impetus ipse volantem. Et primum in scopulo luctantem deserit alto Sergestum, brevibusque vadis frustraque vocantem auxilia, et fractis discentem currere remis Inde Gyan ipsamque ingenti mole Chimaeram consequitur; cedit, quoniam spoliata magistro est. Solus iamque ipso superest in fine Cloanthus: quem petit, et summis adnixus viribus urguet. Tum vero ingeminat clamor, cunctique sequentem instigant studiis, resonatque fragoribus aether. Hi proprium decus et partum indignantur honorem ni teneant, vitamque volunt pro laude pacisci; hos successus alit: possunt, quia posse videntur. Et fors aequatis cepissent praemia rostris, ni palmas ponto tendens utrasque Cloanthus fudissetque preces, divosque in vota vocasset: Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, voti reus, extaque salsos porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.' Dixit, eumque imis sub fluctibus audiit omnis Nereidum Phorcique chorus Panopeaque virgo, et pater ipse manu magna Portunus euntem impulit; illa Noto citius volucrique sagitta ad terram fugit, et portu se condidit alto. Tum satus Anchisa, cunctis ex more vocatis, victorem magna praeconis voce Cloanthum declarat viridique advelat tempora lauro, muneraque in naves ternos optare iuvencos, vinaque et argenti magnum dat ferre talentum. Ipsis praecipuos ductoribus addit honores: victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis; longaevi palmas nequiquam ad sidera tendunt custodes, saevitque canum latratus in auras. At qui deinde locum tenuit virtute secundum, levibus huic hamis consertam auroque trilicem loricam, quam Demoleo detraxerat ipse victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto, donat habere viro, decus et tutamen in armis. Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant multiplicem, conixi umeris; indutus at olim Demoleos cursu palantes Troas agebat. Tertia dona facit geminos ex aere lebetas, cymbiaque argento perfecta atque aspera signis. Iamque adeo donati omnes opibusque superbi puniceis ibant evincti tempora taenis, cum saevo e scopulo multa vix arte revolsus, amissis remis atque ordine debilis uno, inrisam sine honore ratem Sergestus agebat. Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens, aerea quem obliquum rota transiit, aut gravis ictu seminecem liquit saxo lacerumque viator; nequiquam longos fugiens dat corpore tortus, parte ferox, ardensque oculis, et sibila colla arduus attollens, pars volnere clauda retentat nexantem nodis seque in sua membra plicantem: tali remigio navis se tarda movebat; vela facit tamen, et velis subit ostia plenis. Sergestum Aeneas promisso munere donat, servatam ob navem laetus sociosque reductos. Olli serva datur, operum haud ignara Minervae, Cressa genus, Pholoe, geminique sub ubere nati. Hoc pius Acneas misso certamine tendit gramineum in campum, quem collibus undique curvis cingebant silvae, mediaque in valle theatri circus erat; quo se multis cum milibus heros consessu medium tulit exstructoque resedit. Hic, qui forte velint rapido contendere cursu, imitat pretiis animos, et praemia ponit. Undique conveniunt leucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, Euryalus forma insignis viridique iuventa, Nisus amore pio pueri; quos deinde secutus regius egregia Priami de stirpe Diores; hunc Salius simul et Patron, quorum alter Acarnan, alter ab Arcadio Tegeaeae sanguine gentis; tum duo Trinacrii iuvenes, Helymus Panopesque, adsueti silvis, comites senioris Acestae; multi praeterea, quos fama obscura recondit. Aeneas quibus in mediis sic deinde locutus: `Accipite haec animis, laetasque advertite mentes: nemo ex hoc numero mihi non donatus abibit. Gnosia bina dabo levato lucida ferro spicula caelatamque argento ferre bipennem; omnibus hic erit unus honos. Tres praemia primi accipient flavaque caput nectentur oliva. Primus equum phaleris insignem victor habeto; alter Amazoniam pharetram plenamque sagittis Threiciis, lato quam circum amplectitur auro balteus et tereti subnectit fibula gemma; tertius Argolica hac galea contentus abito.' Haec ubi dicta, locum capiunt, signoque repente corripiunt spatia audito, limenque relinquunt, effusi nimbo similes, simul ultima signant. Primus abit longeque ante omnia corpora Nisus emicat, et ventis et fulminis ocior alis; proximus huic, longo sed proxumus intervallo, insequitur Salius; spatio post deinde relicto tertius Euryalus: Euryalumque Helymus sequitur; quo deinde sub ipso ecce volat calcemque terit iam calce Diores, incumbens umero, spatia et si plura supersint, transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat. Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat herbas. Hic iuvenis iam victor ovans vestigia presso haud tenuit titubata solo, sed pronus in ipso concidit immundoque fimo sacroque cruore. Non tamen Euryali, non ille oblitus amorum; nam sese opposuit Salio per lubrica surgens; ille autem spissa iacuit revolutus harena. Emicat Euryalus, et munere victor amici prima tenet, plausuque volat fremituque secundo. Post Helymus subit, et nunc tertia palma Diores. Hic totum caveae consessum ingentis et ora prima patrum magnis Salius clamoribus implet, ereptumque dolo reddi sibi poscit honorem. Tutatur favor Euryalum, lacrimaeque decorae, gratior et pulchro veniens in corpore virtus. Adiuvat et magna proclamat voce Diores, qui subiit palmae, frustraque ad praemia venit ultima, si primi Salio reddentur honores. Tum pater Aeneas `Vestra' inquit `munera vobis certa manent, pueri, et palmam movet ordine nemo; me liceat casus misereri insontis amici.' Sic fatus, tergum Gaetuli immane leonis dat Salio, villis onerosum atque unguibus aureis. Hic Nisus, `Si tanta' inquit `sunt praemia victis, et te lapsorum miseret, quae munera Niso digna dabis, primam merui qui laude coronam, ni me, quae Salium, fortuna inimica tulisset? Et simul his dictis faciem ostentabat et udo turpia membra fimo. Risit pater optimus olli et clipeum efferri iussit, Didymaonis artem, Neptuni sacro Danais de poste refixum. Hoc iuvenem egregium praestanti munere donat; Post, ubi confecti cursus, et dona peregit: `Nunc, si cui virtus animusque in pectore praesens, adsit, et evinctis attollat brachia palmis.' Sic ait, et geminum pugnae proponit honorem, victori velatum auro vittisque iuvencum, ensem atque insignem galeam solacia victo. Nec mora: continuo vastis cum viribus effert ora Dares, magnoque virum se murmure tollit; solus qui Paridem solitus contendere contra, idemque ad tumulum, quo maximus occubat Hector, victorem Buten immani corpore, qui se Bebrycia veniens Amyci de gente ferebat, perculit, et fulva moribundum extendit harena. Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros latos, alternaque iactat brachia protendens, et verberat ictibus auras. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto audet adire virum manibusque inducere caestus. Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur: `Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, quae finis standi? Quo me decet usque teneri? Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant Dardanidae, reddique viro promissa iubebant. Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut viridante toro consederat herbae: `Entelle, heroum quondam fortissime frustra, tantane tam patiens nullo certamine tolli dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?' Ille sub haec: `Non laudis amor, nec gloria cessit pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires. Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo. Obstipuere animi: tantorum ingentia septem terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat; magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa huc illuc vinclorum immensa volumina versat. Tum senior talis referebat pectore voces: `Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam? Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat; — sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro; — his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus, dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum temporibus geminis canebat sparsa senectus. Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat, idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes, aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto; solve metus; et tu Troianos exue caestus.' Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque exuit, atque ingens media consistit harena. Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos, et paribus palmas amborum innexuit armis. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque, brachiaque ad superas interritus extulit auras. Abduxere retro longe capita ardua ab ictu, immiscentque manus manibus, pugnamque lacessunt. Ille pedum melior motu, fretusque iuventa; hic membris et mole valens, sed tarda trementi genua labant, vastos quatit aeger anhelitus artus. Multa viri nequiquam inter se volnera iactant, multa cavo lateri ingeminant, et pectore vastos dant sonitus, erratque auris et tempora circum crebra manus, duro crepitant sub volnere malae. Stat gravis Entellus nisuque immotus eodem, corpore tela modo atque oculis vigilantibus exit. Ille, velut celsam oppugnat qui molibus urbem, aut montana sedet circum castella sub armis, nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat arte locum, et variis adsultibus inritus urguet. Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte extulit: ille ictum venientem a vertice velox praevidit, celerique elapsus corpore cessit. Entellus vires in ventum effudit, et ultro ipse gravis graviterque ad terram pondere vasto concidit, ut quondam cava concidit aut Erymantho, aut Ida in magna, radicibus eruta pinus. Consurgunt studiis Teucri et Trinacria pubes; it clamor caelo, primusque accurrit Acestes, aequaevumque ab humo miserans attollit amicum. At non tardatus casu neque territus heros acrior ad pugnam redit ac vim suscitat ira. Tum pudor incendit vires et conscia virtus, praecipitemque Daren ardens agit aequore toto, nunc dextra ingeminans ictus, nunc ille sinistra; nec mora, nec requies: quam multa grandine nimbi culminibus crepitant, sic densis ictibus heros creber utraque manu pulsat versatque Dareta. Tum pater Aeneas procedere longius iras et saevire animis Entellum haud passus acerbis; sed finem imposuit pugnae, fessumque Dareta eripuit mulcens dictis, ac talia fatur: `Infelix, quae tanta animum dementia cepit? Non vires alias conversaque numina sentis? Cede deo.' Dixitque et proelia voce diremit. Ast illum fidi aequales, genua aegra trahentem, iactantemque utroque caput, crassumque cruorem ore eiectantem mixtosque in sanguine dentes, ducunt ad naves; galeamque ensemque vocati accipiunt; palmam Entello taurumque relinquunt. Hic victor, superans animis tauroque superbus: `Nate dea, vosque haec' inquit `cognoscite, Teucri, et mihi quae fuerint iuvenali in corpore vires, et qua servetis revocatum a morte Dareta.' Dixit, et adversi contra stetit ora iuvenci, qui donum adstabat pugnae, durosque reducta libravit dextra media inter cornua caestus, arduus, effractoque inlisit in ossa cerebro. sternitur exanimisque tremens procumbit humi bos. Ille super tales effundit pectore voces: `Hanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo; hic victor caestus artemque repono.' Protinus Aeneas celeri certare sagitta invitat qui forte velint, et praemia ponit, ingentique manu malum de nave Seresti erigit, et volucrem traiecto in fune columbam, quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto. Convenere viri, deiectamque aerea sortem accepit galea; et primus clamore secundo Hyrtacidae ante omnes exit locus Hippocoontis; quem modo navali Mnestheus certamine victor consequitur, viridi Mnestheus evinctus oliva. Tertius Eurytion, tuus, o clarissime, frater, Pandare, qui quondam, iussus confundere foedus, in medios telum torsisti primus Achivos. Extremus galeaque ima subsedit Acestes, ausus et ipse manu iuvenum temptare laborem. Tum validis flexos incurvant viribus arcus pro se quisque viri, et depromunt tela pharetris. Primaque per caelum, nervo stridente, sagitta Hyrtacidae iuvenis volucres diverberat auras; et venit, adversique infigitur arbore mali. Intremuit malus, timuitque exterrita pennis ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu. Post acer Mnestheus adducto constitit arcu, alta petens, pariterque oculos telumque tetendit. Ast ipsam miserandus avem contingere ferro non valuit: nodos et vincula linea rupit, quis innexa pedem malo pendebat ab alto: illa notos atque alta volans in nubila fugit. Tum rapidus, iamdudum arcu contenta parato tela tenens, fratrem Eurytion in Pota vocavit, iam vacuo laetam caelo speculatus, et alis plaudentem nigra figit sub nube columbam. Decidit exanimis, vitamque reliquit in astris aetheriis, fixamque refert delapsa sagittam. Amissa solus palma superabat Acestes; qui tamen aerias telum contendit in auras, ostentans artemque pater arcumque sonantem. Hic oculis subito obicitur magnoque futurum augurio monstrum; docuit post exitus ingens, seraque terrifici cecinerunt omina vates. Namque volans liquidis in nubibus arsit harundo, signavitque viam flammis, tenuisque recessit consumpta in ventos, caelo ceu saepe refixa transcurrunt crinemque volantia sidera ducunt. Attonitis haesere animis, superosque precati Trinacrii Teucrique viri; nec maximus omen abnuit Aeneas; sed laetum amplexus Acesten muneribus cumulat magnis, ac talia fatur: `Sume, pater; nam te voluit rex magnus Olympi talibus auspiciis exsortem ducere honores. Ipsius Anchisae longaevi hoc munus habebis, cratera impressum signis, quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus ferre sui dederat monumentum et pignus amoris.' Sic fatus cingit viridanti tempora lauro, et primum ante omnes victorem appellat Acesten. Nec bonus Eurytion praelato invidit honori, quamvis solus avem caelo deiecit ab alto. Proximus ingreditur donis, qui vincula rupit; extremus, volucri qui fixit arundine malum. At pater Aeneas, nondum certamine misso, custodem ad sese comitemque impubis Iuli Epytiden vocat, et fidam sic fatur ad aurem: `Vade age, et Ascanio, si iam puerile paratum agmen habet secum, cursusque instruxit equorum, ducat avo turmas, et sese ostendat in armis, dic' ait. Ipse omnem longo decedere circo infusum populum, et campos iubet esse patentes. Incedunt pueri, pariterque ante ora parentum frenatis lucent in equis, quos omnis euntes Trinacriae mirata fremit Troiaeque iuventus. omnibus in morem tonsa coma pressa corona; cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro; pars levis umero pharetras; it pectore summo flexilis obtorti per collum circulus auri. Tres equitum numero turmae, ternique vagantur ductores: pueri bis seni quemque secuti agmine partito fulgent paribusque magistris. Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem nomen avi referens Priamus, — tua clara, Polite, progenies, auctura Italos, — quem Thracius albis portat equus bicolor maculis, vestigia primi alba pedis frontemque ostentans arduus albam. Alter Atys, genus unde Atii duxere Latini, parvus Atys, pueroque puer dilectus Iulo. Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus Sidonio est invectus equo, quem candida Dido esse sui dederat monumentum et pignus amoris. Cetera Trinacrii pubes senioris Acestae fertur equis. Excipiunt plausu pavidos, gaudentque tuentes Dardanidae, veterumque adgnoscunt ora parentum. Postquam omnem laeti consessum oculosque suorum lustravere in equis, signum clamore paratis Epytides longe dedit insonuitque flagello. Olli discurrere pares, atque agmina terni diductis solvere choris, rursusque vocati convertere vias infestaque tela tulere. Inde alios ineunt cursus aliosque recursus adversi spatiis, alternosque orbibus orbes impediunt, pugnaeque cient simulacra sub armis; et nunc terga fuga nudant, nunc spicula vertunt infensi, facta pariter nunc pace feruntur. Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta parietibus textum caecis iter, ancipitemque mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi falleret indeprensus et inremeabilis error; haud alio Teucrum nati vestigia cursu impediunt texuntque fugas et proelia ludo, delphinum similes, qui per maria umida nando Carpathium Libycumque secant, [luduntque per undas.] Hunc morem cursus atque haec certamina primus Ascanius, Longam muris cum cingeret Albam, rettulit, et priscos docuit celebrare Latinos, quo puer ipse modo, secum quo Troia pubes; Albani docuere suos; hinc maxima porro accepit Roma, et patrium servavit honorem; Troiaque nunc pueri, Troianum dicitur agmen. Hac celebrata tenus sancto certamina patri. Hic primum fortuna fidem mutata novavit. Dum variis tumulo referunt sollemnia ludis, Irim de caelo misit Saturnia Iuno Iliacam ad classem, ventosque adspirat eunti, multa movens, necdum antiquum saturata dolorem. Illa, viam celerans per mille coloribus arcum, nulli visa cito decurrit tramite virgo. Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat, desertosque videt portus classemque relictam. At procul in sola secretae Troades acta amissum Anchisen flebant, cunctaeque profundum pontum adspectabant flentes. `Heu tot vada fessis et tantum superesse maris!' vox omnibus una. Urbem orant; taedet pelagi perferre laborem. Ergo inter medias sese haud ignara nocendi conicit, et faciemque deae vestemque reponit; fit Beroe, Tmarii coniunx longaeva Dorycli, cui genus et quondam nomen natique fuissent; ac sic Dardanidum mediam se matribus infert: `O miserae, quas non manus' inquit `Achaica bello traxerit ad letum patriae sub moenibus! O gens infelix, cui te exitio Fortuna reservat? Septuma post Troiae exscidium iam vertitur aestas, eum freta, cum terras omnes, tot inhospita saxa sideraque emensae ferimur, dum per mare magnum Italiam sequimur fugientem, et volvimur undis. Hic Erycis fines fraterni, atque hospes Acestes: quis prohibet muros iacere et dare civibus urbem? O patria et rapti nequiquam ex hoste Penates, nullane iam Troiae dicentur moenia? Nusquam Hectoreos amnes, Xanthum et Simoenta, videbo? Quin agite et mecum infaustas exurite puppes. Nam mihi Cassandrae per somnum vatis imago ardentes dare visa faces:»Hic quaerite Troiam; hic domus est'' inquit» vobis.'' Iam tempus agi res, uec tantis mora prodigiis. En quattuor arae Neptuno; deus ipse faces animumque ministrat.' Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem, sublataque procul dextra conixa coruscat, et iacit: arrectae mentes stupefactaque corda Iliadum. Hic una e multis, quae maxima natu, Pyrgo, tot Priami natorum regia nutrix: `Non Beroe vobis, non haec Rhoeteia, matres, est Dorycli coniunx; divini signa decoris ardentesque notate oculos; qui spiritus illi, qui voltus, vocisque sonus, vel gressus eunti. Ipsa egomet dudum Beroen digressa reliqui aegram, indignantem, tali quod sola careret munere, nec meritos Anchisae inferet honores.' Haec effata. At matres primo ancipites oculisque malignis ambiguae spectare rates miserum inter amorem praesentis terrae fatisque vocantia regna, cum dea se paribus per caelum sustulit alis, ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. Tum vero attonitae monstris actaeque furore conclamant, rapiuntque focis penetralibus ignem; pars spoliant aras, frondem ac virgulta facesque coniciunt. Furit immissis Volcanus habenis transtra per et remos et pictas abiete puppes. Nuntius Anchisae ad tumulum cuneosque theatri incensas perfert naves Eumelus, et ipsi respiciunt atram in nimbo volitare favillam. Primus et Ascanius, cursus ut laetus equestres ducebat, sic acer equo turbata petivit castra, nec exanimes possunt retinere magistri. `Quis furor iste novus? Quo nunc, quo tenditis' inquit, `heu, miserae cives? Non hostem inimicaque castra Argivum, vestras spes uritis. En, ego vester Ascanius!' Galeam ante pedes proiecit inanem, qua ludo indutus belli simulacra ciebat; accelerat simul Aeneas, simul agmina Teucrum. Ast illae diversa metu per litora passim diffugiunt, silvasque et sicubi concava furtim saxa petunt; piget incepti lucisque, suosque mutatae adgnoscunt, excussaque pectore Iuno est. Sed non idcirco flammae atque incendia vires indomitas posuere; udo sub robore vivit stuppa vomens tardum fumum, lentusque carinas est vapor, et toto descendit corpore pestis, nec vires heroum infusaque flumina prosunt. Tum pius Aeneas umeris abscindere vestem, auxilioque vocare deos, et tendere palmas: `Iuppiter omnipotens, si nondum exosus ad unum Troianos, si quid pietas antiqua labores respicit humanos, da flammam evadere classi nunc, Pater, et tenues Teucrum res eripe leto. Vel tu, quod superest infesto fulmine morti, si mereor, demitte, tuaque hic obrue dextra.' Vix haec ediderat, cum effusis imbribus atra tempestas sine more furit, tonitruque tremescunt ardua terrarum et campi; ruit aethere toto turbidus imber aqua densisque nigerrimus austris; implenturque super puppes; semiusta madescunt robora; restinctus donec vapor omnis, et omnes, quattuor amissis, servatae a peste carinae. At pater Aeneas, casu concussus acerbo, nunc huc ingentes, nunc illuc pectore curas mutabat versans, Siculisne resideret arvis, oblitus fatorum, Italasne capesseret oras. Tum senior Nautes, unum Tritonia Pallas quem docuit multaque insignem reddidit arte, haec responsa dabat, vel quae portenderet ira magna deum, vel quae fatorum posceret ordo; isque his Aenean solatus vocibus infit: `Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur; quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est. Est tibi Dardanius divinae stirpis Acestes: hunc cape consiliis socium et coniunge volentem; huic trade, amissis superant qui navibus, et quos pertaesum magni incepti rerumque tuarum est; longaevosque senes ac fessas aequore matres, et quidquid tecum invalidum metuensque pericli est, delige, et his habeant terris sine moenia fessi: urbem appellabunt permisso nomine Acestam.' Talibus incensus dictis senioris amici, tum vero in curas animo diducitur omnes. Et nox atra polum bigis subvecta tenebat: visa dehinc caelo facies delapsa parentis Anchisae subito tales effundere voces: `Nate, mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis, nate, Iliacis exercite fatis, imperio Iovis huc venio, qui classibus ignem depulit, et caelo tandem miseratus ab alto est. Consiliis pare, quae nunc pulcherrima Nautes dat senior; lectos iuvenes, fortissima corda, defer in Italiam; gens dura atque aspera cultu debellanda tibi Latio est. Ditis tamen ante infernas accede domos, et Averna per alta congressus pete, nate, meos. Non me impia namque Tartara habent, tristes umbrae, sed amoena piorum concilia Elysiumque colo. Huc casta Sibylla nigrarum multo pecudum te sanguine ducet: tum genus omne tuum, et quae dentur moenia, disces. Iamque vale: torquet medios Nox humida cursus, et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.' Dixerat, et tenuis fugit, ceu fumus, in auras. Aeneas, `Quo deinde ruis, quo proripis?' inquit, `Quem fugis, aut quis te nostris complexibus arcet?' Haec memorans cinerem et sopitos suscitat ignes, Pergameumque Larem et canae penetralia Vestae farre pio et plena supplex veneratur acerra. Extemplo socios primumque arcessit Acesten, et Iovis imperium et cari praecepta parentis edocet, et quae nunc animo sententia constet. Haud mora consiliis, nec iussa recusat Acestes. Transcribunt urbi matres, populumque volentem deponunt, animos nil magnae laudis egentes. Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello vivida virtus. Interea Aeneas urbem designat aratro sortiturque domos; hoc Ilium et haec loca Troiam esse iubet. Gaudet regno Troianus Acestes, indicitque forum et patribus dat iura vocatis. Tum vicina astris, Erycino in vertice sedes fundatur Veneri Idaliae, tumuloque sacerdos ac lucus late sacer additur Anchiseo. Iamque dies epulata novem gens omnis, et aris factus honos: placidi straverunt aequora venti, creber et adspirans rursus vocat Auster in altum. Exoritur procurva ingens per litora fletus; complexi inter se noctemque diemque morantur. Ipsae iam matres, ipsi, quibus aspera quondam visa maris facies et non tolerabile nomen, ire volunt, omnemque fugae perferre laborem. Quos bonus Aeneas dictis solatur amicis, et consanguineo lacrimans commendat Acestae. Tris Eryci vitulos et Tempestatibus agnam caedere deinde iubet, solvique ex ordine funem. Ipse, caput tonsae foliis evinctus olivae, stans procul in prora pateram tenet, extaque salsos proiicit in fluctus ac vina liquentia fundit. Prosequitur surgens a puppi ventus euntes. Certatim socii feriunt mare et aequora verrunt. At Venus interea Neptunum exercita curis adloquitur, talesque effundit pectore questus: Iunonis gravis ira nec exsaturabile pectus cogunt me, Neptune, preces descendere in omnes; quam nec longa dies, pietas nec mitigat ulla, nec Iovis imperio fatisque infracta quiescit. Non media de gente Phrygum exedisse nefandis urbem odiis satis est, nec poenam traxe per omnem: reliquias Troiae, cineres atque ossa peremptae insequitur: causas tanti sciat illa furoris. Ipse mihi nuper Libycis tu testis in undis quam molem subito excierit: maria omnia caelo miscuit, Aeoliis nequiquam freta procellis, in regnis hoc ausa tuis. Per scelus ecce etiam Troianis matribus actis exussit foede puppes, et classe subegit amissa socios ignotae linquere terrae. Quod superest, oro, liceat dare tuta per undas vela tibi, liceat Laurentem attingere Thybrim: si concessa peto, si dant ea moenia Parcae.' Tum Saturnius haec domitor maris edidit alti: `Fas omne est, Cytherea, meis te fidere regnis, unde genus ducis: merui quoque; saepe furores compressi, et rabiem tantam caelique marisque. Nec minor in terris, Xanthum Simoentaque testor, Aeneae mihi cura tui. Cum Troia Achilles exanimata sequens impingeret agmina muris, milia multa daret leto, gemerentque repleti amnes, nec reperire viam atque evolvere posset in mare se Xanthus, Pelidae tunc ego forti congressum Aenean nec dis nec viribus aequis nube cava rapui, cuperem cum vertere ab imo structa meis manibus periurae moenia Troiae. Nunc quoque mens eadem perstat mihi: pelle timores. Tutus, quos optas, portus accedet Averni. Unus erit tantum, amissum quem gurgite quaeres; unum pro multis dabitur caput.' His ubi laeta deae permulsit pectora dictis, iungit equos auro genitor, spumantiaque addit frena feris, manibusque omnes effundit habenas. Caeruleo per summa levis volat aequora curru; subsidunt undae, tumidumque sub axe tonanti sternitur aequor aquis; fugiunt vasto aethere nimbi. Tum variae comitum facies, immania cete, et senior Glauci chorus, Inousque Palaemon, Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis; laeva tenent Thetis, et Melite, Panopeaque virgo, Nisaee, Spioque, Thaliaque, Cymodoceque. Hic patris Aeneae suspensam blanda vicissim gaudia pertemptant mentem: iubet ocius omnes attolli malos, intendi brachia velis. Una omnes fecere pedem pariterque sinistros, nunc dextros solvere sinus; una ardua torquent cornua detorquentque; ferunt sua flamina classem. Princeps ante omnes densum Palinurus agebat agmen; ad hunc alii cursum contendere iussi. Iamque fere mediam caeli Nox humida metam contigerat; placida laxabant membra quiete sub remis fusi per dura sedilia nautae: cum levis aetheriis delapsus Somnus ab astris aera dimovit tenebrosum et dispulit umbras, te, Palinure, petens, tibi somnia tristia portans insonti; puppique deus consedit in alta, Phorbanti similis, funditque has ore loquelas: `Iaside Palinure, ferunt ipsa aequora classem; aequatae spirant aurae; datur hora quieti. Pone caput, fessosque oculos furare labori: ipse ego paulisper pro te tua munera inibo.' Cui vix attollens Palinurus lumina fatur: `Mene salis placidi voltum fluctusque quietos ignorare iubes? Mene huic confidere monstro? Aenean credam quid enim fallacibus auris et caelo, totiens deceptus fraude sereni?' Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens nusquam amittebat, oculosque sub astra tenebat. Ecce deus ramum Lethaeo rore madentem, vique soporatum Stygia, super utraque quassat tempora, cunctantique natantia lumina solvit. Vix primos inopina quies laxaverat artus, et super incumbens cum puppis parte revolsa, cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem; ipse volans tenues se sustulit ales ad auras. Currit iter tutum non secius aequore classis, promissisque patris Neptuni interrita fertur. Iamque adeo scopulos Sirenum advecta subibat, difficiles quondam multorumque ossibus albos, tum rauca adsiduo longe sale saxa sonabant: cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici `O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!'

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VI

SIC fatur lacrimans, classique immittit habenas, et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris. Obvertunt pelago proras; tum dente tenaci ancora fundabat naves, et litora curvae praetexunt puppes. Iuvenum manus emicat ardens litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum tecta rapit silvas, inventaque flumina monstrat. At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae antrum immane petit, magnum cui mentem animumque Delius inspirat vates, aperitque futura. Iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta. Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna, praepetibus pennis ausus se credere caelo, insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos, Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce. Redditus his primum terris, tibi, Phoebe, sacravit remigium alarum, posuitque immania templa. In foribus letum Androgeo: tum pendere poenas Cecropidae iussi-miserum! — septena quotannis corpora natorum; stat ductis sortibus urna. Contra elata mari respondet Gnosia tellus: hic crudelis amor tauri, suppostaque furto Pasiphae, mixtumque genus prolesque biformis Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae; hic labor ille domus et inextricabilis error; magnum reginae sed enim miseratus amorem Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit, caeca regens filo vestigia. Tu quoque magnam partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. Bis conatus erat casus effingere in auro; bis patriae cecidere manus. Quin protinus omnia perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates adforet, atque una Phoebi Triviaeque sacerdos, Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi: `Non hoc ista sibi tempus spectacula poscit; nunc grege de intacto septem mactare iuvencos praestiterit, totidem lectas de more bidentes.' Talibus adfata Aenean (nec sacra morantur iussa viri), Teucros vocat alta in templa sacerdos. Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum, quo lati ducunt aditus centum, ostia centum; unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae. Ventum erat ad limen, cum virgo. `Poscere fata tempus' ait; `deus, ecce, deus!' Cui talia fanti ante fores subito non voltus, non color unus, non comptae mansere comae; sed pectus anhelum, et rabie fera corda tument; maiorque videri, nec mortale sonans, adflata est numine quando iam propiore dei. `Cessas in vota precesque, Tros' ait `Aenea? Cessas? Neque enim ante dehiscent attonitae magna ora domus.' Et talia fata conticuit. Gelidus Teucris per dura cucurrit ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo: `Phoebe, graves Troiae semper miserate labores, Dardana qui Paridis direxti tela manusque corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras tot maria intravi duce te, penitusque repostas Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva, iam tandem Italiae fugientis prendimus oras; hac Troiana tenus fuerit Fortuna secuta. Vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti, dique deaeque omnes quibus obstitit Ilium et ingens gloria Dardaniae. Tuque, O sanctissima vates, praescia venturi, da, non indebita posco regna meis fatis, Latio considere Teucros errantisque deos agitataque numina Troiae. Tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum instituam, festosque dies de nomine Phoebi. Te quoque magna manent regnis penetralia nostris: hic ego namque tuas sortes arcanaque fata, dicta meae genti, ponam, lectosque sacrabo, alma, viros. Foliis tantum ne carmina manda, ne turbata volent rapidis ludibria ventis; ipsa canas oro.' Finem dedit ore loquendi. At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum; tanto magis ille fatigat os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo. Ostia iamque domus patuere ingentia centum sponte sua, vatisque ferunt responsa per auras: `O tandem magnis pelagi defuncte periclis! Sed terrae graviora manent. In regna Lavini Dardanidae venient; mitte hanc de pectore curam; sed non et venisse volent. Bella, horrida bella, et Thybrim multo spumantem sanguine cerno. Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra defuerint; alius Latio iam partus Achilles, natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno usquam aberit; cum tu supplex in rebus egenis quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes! Causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris externique iterum thalami. Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, qua tua te Fortuna sinet. Via prima salutis, quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.' Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla horrendas canit ambages antroque remugit, obscuris vera involvens: ea frena furenti concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo. Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, incipit Aeneas heros: `Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. Unum oro: quando hic inferni ianua regis dicitur, et tenebrosa palus Acheronte refuso, ire ad conspectum cari genitoris et ora contingat; doceas iter et sacra ostia pandas. Illum ego per flammas et mille sequentia tela eripui his umeris, medioque ex hoste recepi; ille meum comitatus iter, maria omnia mecum atque omnes pelagique minas caelique ferebat, invalidus, vires ultra sortemque senectae. Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, idem orans mandata dabat. Gnatique patrisque, alma, precor, miserere;-potes namque omnia, nec te nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis; — si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus, Threicia fretus cithara fidibusque canoris, si fratrem Pollux alterna morte redemit, itque reditque viam totiens. Quid Thesea, magnum quid memorem Alciden? Et mi genus ab Iove summo.' Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates: `Sate sanguine divom, Tros Anchisiade, facilis descensus Averno; noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit. Primo avulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant; aliter non viribus ullis vincere, nec duro poteris convellere ferro. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici — heu nescis-totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto: sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore. Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum. Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit. Multa inter sese vario sermone serebant, quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere viros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta: postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus. Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda. Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri congerere arboribus caeloque educere certant. Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum; procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex, fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos. Nec non Aeneas opera inter talia primus hortatur socios, paribusque accingitur armis. Atque haec ipse suo tristi cum corde volutat, aspectans silvam inmensam, et sic voce precatur: `Si nunc se nobis ille aureus arbore ramus ostendat nemore in tanto, quando omnia vere heu nimium de te vates, Misene, locuta est.' Vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae ipsa sub ora viri caelo venere volantes, et viridi sedere solo. Tum maximus heros maternas agnoscit aves, laetusque precatur: `Este duces, O, si qua via est, cursumque per auras dirigite in lucos, ubi pinguem dives opacat ramus humum. Tuque, O, dubiis ne defice rebus, diva parens.' Sic effatus vestigia pressit, observans quae signa ferant, quo tendere pergant. Pascentes illae tantum prodire volando, quantum acie possent oculi servare sequentum. Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres, liquidumque per aera lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit. Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento. Corripit Aeneas extemplo avidusque refringit cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae. Nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupresios constituunt, decorantque super fulgentibus armis. Pars calidos latices et aena undantia flammis expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt. Fit gemitus. Tum membra toro defleta reponunt, purpureasque super vestes, velamina nota, coniciunt. Pars ingenti subiere feretro, triste ministerium, et subiectam more parentum aversi tenuere facem. Congesta cremantur turea dona, dapes, fuso crateres olivo. Postquam conlapsi cineres et flamma quievit reliquias vino et bibulam lavere favillam, ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno. Idem ter socios pura circumtulit unda, spargens rore levi et ramo felicis olivae, lustravitque viros, dixitque novissima verba. At pius Aeneas ingenti mole sepulcrum imponit, suaque arma viro, remumque tubamque, monte sub aerio, qui nunc» Misenus'' ab illo dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen. His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae. Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris, quam super haud ullae poterant impune volantes tendere iter pennis-talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat: [unde locum Grai dixerunt nomine Aornon.] quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos constituit, frontique invergit vina sacerdos; et summas carpens media inter cornua saetas ignibus imponit sacris, libamina prima, voce vocans Hecaten, Caeloque Ereboque potentem. Supponunt alii cultros, tepidumque cruorem suscipiunt pateris. Ipse atri velleris agnam Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori ense ferit, sterilemque tibi. Proserpina, vaccam. Tum Stygio regi nocturnas inchoat aras, et solida imponit taurorum viscera flammis, pingue superque oleum infundens ardentibus extis. Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea. `Procul O procul este, profani,' conclamat vates, `totoque absistite luco; tuque invade viam, vaginaque eripe ferrum: nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.' Tantum effata, furens antro se immisit aperto; ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas! Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem. Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, terribiles visu formae: Letumque, Labosque; tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, vipereum crinem vittis innexa cruentis. In medio ramos annosaque brachia pandit ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Pana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent. Multaque praeterea variarum monstra ferarum: Centauri in foribus stabulant, Scyllaeque biformes, et centumgeminus Briareus, ac belua Lernae horrendum stridens, flammisque armata Chimaera, Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae. Corripit hic subita trepidus formidine ferrum Aeneas, strictamque aciem venientibus offert, et, ni docta comes tenues sine corpore vitas admoneat volitare cava sub imagine formae, inruat, et frustra ferro diverberet umbras. Hinc via, Tartarei quae fert Acherontis ad undas. Turbidus hic caeno vastaque voragine gurges aestuat, atque omnem Cocyto eructat harenam. Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet; stant lumina flamma, sordidus ex umeris nodo dependet amictus. Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus. Huc omnis turba ad ripas effusa ruebat, matres atque viri, defunctaque corpora vita magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, impositique rogis iuvenes ante ora parentum: quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis. Stabant orantes primi transmittere cursum, tendebantque manus ripae ulterioris amore. Navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos, ast alios longe submotos arcet harena. Aeneas, miratus enim motusque tumultu, `Dic' ait `O virgo, quid volt concursus ad amnem? Quidve petunt animae, vel quo discrimine ripas hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?' Olli sic breviter fata est longaeva sacerdos: `Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen. Haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est; portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti. Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. Centum errant annos volitantque haec litora circum; tum demum admissi stagna exoptata revisunt.' Constitit Anchisa satus et vestigia pressit, multa putans, sortemque animo miseratus iniquam. Cernit ibi maestos et mortis honore carentes Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten, quos, simul ab Troia ventosa per aequora vectos, obruit Auster, aqua involvens navemque virosque. Ecce gubernator sese Palinurus agebat, qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat, exciderat puppi mediis effusus in undis. Hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra, sic prior adloquitur: `Quis te, Palinure, deorum eripuit nobis, medioque sub aequore mersit? Dic age. Namque mihi, fallax haud ante repertus, hoc uno responso animum delusit Apollo, qui fore te ponto incolumem, finesque canebat venturum Ausonios. En haec promissa fides est?' Ille autem: `Neque te Phoebi cortina fefellit, dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit. Namque gubernaclum multa vi forte revolsum, cui datus haerebam custos cursusque regebam, praecipitans traxi mecum. Maria aspera iuro non ullum pro me tantum cepisse timorem, quam tua ne, spoliata armis, excussa magistro, deficeret tantis navis surgentibus undis. Tris Notus hibernas immensa per aequora noctes vexit me violentus aqua; vix lumine quarto prospexi Italiam summa sublimis ab unda. Paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam, ni gens crudelis madida cum veste gravatum prensantemque uncis manibus capita aspera montis ferro invasisset, praedamque ignara putasset. Nunc me fluctus habet, versantque in litore venti. Quod te per caeli iucundum lumen et auras, per genitorem oro, per spes surgentis Iuli, eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram inice, namque potes, portusque require Velinos; aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix ostendit-neque enim, credo, sine numine divom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem — da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam. Talia fatus erat, coepit cum talia vates: `Unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido? Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis? Desine fata deum flecti sperare precando. Sed cape dicta memor, duri solatia casus. Nam tua finitimi, longe lateque per urbes prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt, et statuent tumulum, et tumulo sollemnia mittent, aeternumque locus Palinuri nomen habebit.' His dictis curae emotae, pulsusque parumper corde dolor tristi: gaudet cognomine terrae. Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant. Navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro: `Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum. Umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae; corpora viva nefas Stygia vectare carina. Nec vero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. Tartareum ille manu custodem in vincla petivit, ipsius a solio regis, traxitque trementem; hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' Quae contra breviter fata est Amphrysia vates: `Nullae hic insidiae tales; absiste moveri; nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen. Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. Si te nulla movet tantae pietatis imago, at ramum hunc' (aperit ramum, qui veste latebat) `adgnoscas.' Tumida ex ira tum corda residunt. Nec plura his. Ille admirans venerabile donum fatalis virgae, longo post tempore visum, caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat. Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat, laxatque foros; simul accipit alveo ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem. Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque informi limo glaucaque exponit in ulva. Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat, adverso recubans immanis in antro. Cui vates, horrere videns iam colla colubris, melle soporatam et medicatis frugibus offam obicit. Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro. Occupat Aeneas aditum custode sepulto, evaditque celer ripam inremeabilis undae. Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo; hos iuxta falso damnati crimine mortis. Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: quaesitor Minos urnam movet; ille silentum conciliumque vocat vitasque et crimina discit. Proxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum insontes peperere manu, lucemque perosi proiecere animas. Quam vellent aethere in alto nunc et pauperiem et duros perferre labores! Fas obstat, tristisque palus inamabilis undae alligat, et noviens Styx interfusa coercet. Nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem lugentes campi: sic illos nomine dicunt. Hic, quos durus amor crudeli tabe peredit, secreti celant calles et myrtea circum silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt. His Phaedram Procrimque locis, maestamque Eriphylen crudelis nati monstrantem volnera, cernit, Evadnenque et Pasiphaen; his Laodamia it comes, et iuvenis quondam, nunc femina, Caeneus, rursus et in veterem fato revoluta figuram. Inter quas Phoenissa recens a volnere Dido errabat silva in magna; quam Troius heros ut primum iuxta stetit adgnovitque per umbras obscuram, qualem primo qui surgere mense aut videt, aut vidisse putat per nubila lunam, demisit lacrimas, dulcique adfatus amore est: `Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo venerat exstinctam, ferroque extrema secutam? Funeris heu tibi causa fui? Per sidera iuro, per superos, et si qua fides tellure sub ima est, invitus, regina, tuo de litore cessi. Sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras, per loca senta situ cogunt noctemque profundam, imperiis egere suis; nec credere quivi hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem. Siste gradum, teque aspectu ne subtrahe nostro. Quem fugis? Extremum fato, quod te adloquor, hoc est.' Talibus Aeneas ardentem et torva tuentem lenibat dictis animum, lacrimasque ciebat. Illa solo fixos oculos aversa tenebat, nec magis incepto voltum sermone movetur, quam si dura silex aut stet Marpesia cautes. landem corripuit sese, atque inimica refugit in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi respondet curis aequatque Sychaeus amorem. Nec minus Aeneas, casu concussus iniquo, prosequitur lacrimis longe, et miseratur euntem. Inde datum molitur iter. Iamque arva tenebant ultima, quae bello clari secreta frequentant. Hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago; hic multum fleti ad superos belloque caduci Dardanidae, quos ille omnes longo ordine cernens ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque, tris Antenoridas, Cererique sacrum Polyphoeten, Idaeumque, etiam currus, etiam arma tenentem. circumstant animae dextra laevaque frequentes; nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari, et conferre gradum, et veniendi discere causas. At Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges ut videre virum fulgentiaque arma per umbras, ingenti trepidare metu; pars vertere terga, ceu quondam petiere rates; pars tollere vocem exiguam, inceptus clamor frustratur hiantes. Atque hic Priamiden laniatum corpore toto Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora, ora manusque ambas, populataque tempora raptis auribus, et truncas inhonesto volnere nares. Vix adeo adgnovit pavitantem et dira tegentem supplicia, et notis compellat vocibus ultro: `Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri quis tam crudeles optavit sumere poenas? Cui tantum de te licuit? Mihi fama suprema nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum procubuisse super confusae stragis acervum. Tunc egomet tumulum Rhoeteo litore inanem constitui, et magna Manes ter voce vocavi. Nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi conspicere, et patria decedens ponere terra.' Ad quae Priamides: `Nihil O tibi amice relictum; omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris. Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae his mersere malis; illa haec monumenta reliquit. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem egerimus, nosti; et nimium meminisse necesse est. Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo, illa, chorum simulans, evantes orgia circum ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat ingentem, et summa Danaos ex arce vocabat. Tum me, confectum curis somnoque gravatum, infelix habuit thalamus, pressitque iacentem dulcis et alta quies placidaeque simillima morti Egregia interea coniunx arma omnia tectis amovet, et fidum capiti subduxerat ensem; intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit, scilicet id magnum sperans fore munus amanti, et famam exstingui veterum sic posse malorum. Quid moror? Inrumpunt thalamo; comes additur una hortator scelerum Aeolides. Di, talia Grais instaurate, pio si poenas ore reposco! Sed te qui vivum casus, age, fare vicissim, attulerint. Pelagine venis erroribus actus, an monitu divom? An quae te Fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?' Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis iam medium aetherio cursu traiecerat axem; et fors omne datum traherent per talia tempus; sed comes admonuit, breviterque adfata Sibylla est: `Nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas. Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas: dextera quae Ditis magni sub moenia tendit, hac iter Elysium nobis; at laeva malorum exercet poenas, et ad impia Tartara mittit.' Deiphobus contra: `Ne saevi, magna sacerdos; discedam, explebo numerum, reddarque tenebris. I decus, i, nostrum; melioribus utere fatis!' Tantum effatus, et in verbo vestigia torsit. Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra moenia lata videt, triplici circumdata muro, quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis, Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. Porta adversa ingens, solidoque adamante columnae, vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras, Tisiphoneque sedens, palla succincta cruenta, vestibulum exsomnis servat noctesque diesque, Hinc exaudiri gemitus, et saeva sonare verbera; tum stridor ferri, tractaeque catenae. Constitit Aeneas, strepitumque exterritus hausit. `Quae scelerum facies, O virgo, effare; quibusve urguentur poenis? Quis tantus plangor ad auras?' Tum vates sic orsa loqui: `Dux inclute Teucrum, nulli fas casto sceleratum insistere limen; sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis, ipsa deum poenas docuit, perque omnia duxit. Gnosius haec Rhadamanthus habet, durissima regna, castigatque auditque dolos, subigitque fateri, quae quis apud superos, furto laetatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem. Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum. Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae panduntur portae. Cernis custodia qualis vestibulo sedeat, facies quae limina servet? Quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra saevior intus habet sedem. Tum Tartarus ipse bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras, quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum. Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo volvuntur in imo. `Hic et Aloidas geminos immania vidi corpora, qui manibus magnum rescindere caelum adgressi, superisque Iovem detrudere regnis. Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi. Quattuor hic invectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem, — demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum. At pater omnipotens densa inter nubila telum contorsit, non ille faces nec fumea taedis lumina, praecipitemque immani turbine adegit. Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, cernere erat, per tota novem cui iubera corpus porrigitur, rostroque immanis voltur obunco immortale iecur tondens fecundaque poenis viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto pectore, nec fibris requies datur ulla renatis. [Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?] quos super atra silex iam iam lapsura cadentique imminet adsimilis; lucent genialibus altis aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae regifico luxu; Furiarum maxima iuxta accubat, et manibus prohibet contingere mensas, exsurgitque facem attollens, atque intonat ore. `Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, aut qui divitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti impia nec veriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit. Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum districti pendent; sedet, aeternumque sedebit, infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis admonet, et magna testatur voce per umbras: «Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.'' Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem imposuit; fixit leges pretio atque refixit; hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos; ausi omnes immane nefas, ausoque potiti. Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, omnia poenarum percurrere nomina possim.' Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos: `Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus; adceleremus' ait; `Cyclopum educta caminis moenia conspicio atque adverso fornice portas, haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.' Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum, corripiunt spatium medium, foribusque propinquant. Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti spargit aqua, ramumque adverso in limine figit. His demum exactis, perfecto munere divae, devenere locos laetos et amoena virecta fortunatorum nemorum sedesque beatas. Largior hic campos aether et lumine vestit purpureo, solemque suum, sua sidera norunt. Pars in gramineis exercent membra palaestris, contendunt ludo et fulva luctantur harena; pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt. Nec non Threicius longa cum veste sacerdos obloquitur numeris septem discrimina vocum, iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno. Hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles, magnanimi heroes, nati melioribus annis, Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor. Arma procul currusque virum miratur inanes. Stant terra defixae hastae, passimque soluti per campum pascuntur equi. Quae gratia currum armorumque fuit vivis, quae cura nitentis pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. Conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam vescentis, laetumque choro paeana canentis inter odoratum lauri nemus, unde superne plurimus Eridani per silvam volvitur amnis. Hic manus ob patriam pugnando volnera passi, quique sacerdotes casti, dum vita manebat, quique pii vates et Phoebo digna locuti, inventas aut qui vitam excoluere per artes, quique sui memores alios fecere merendo, omnibus his nivea cinguntur tempora vitta. Quos circumfusos sic est adfata Sybilla, Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba hunc habet, atque umeris exstantem suspicit altis: `Dicite, felices animae, tuque, optime vates, quae regio Anchisen, quis habet locus? Illius ergo venimus, et magnos Erebi transnavimus amnes.' Atque huic responsum paucis ita reddidit heros: `Nulli certa domus; lucis habitamus opacis, riparumque toros et prata recentia rivis incolimus. Sed vos, si fert ita corde voluntas, hoc superate iugum; et facili iam tramite sistam.' Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt. At pater Anchises penitus convalle virenti inclusas animas superumque ad lumen ituras lustrabat studio recolens, omnemque suorum forte recensebat numerum carosque nepotes, fataque fortunasque virum moresque manusque. Isque ubi tendentem adversum per gramina videt Aenean, alacris palmas utrasque tetendit, effusaeque genis lacrimae, et vox excidit ore: `Venisti tandem, tuaque exspectata parenti vicit iter durum pietas? Datur ora tueri, nate, tua, et notas audire et reddere voces? Sic equidem ducebam animo rebarque futurum, tempora dinumerans' nec me mea cura fefellit. Quas ego te terras et quanta per aequora vectum accipio! quantis iactatum, nate, periclis! Quam metui, ne quid Libyae tibi regna nocerent!' Ille autem: `Tua me, genitor, tua tristis imago, saepius occurrens, haec limina tendere adegit: stant sale Tyrrheno classes. Da iungere dextram, da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.' Sic memorans, largo fletu simul ora rigabat. Ter conatus ibi collo dare brachia circum, ter frustra comprensa manus effugit imago, [par levibus ventis volucrique simillima somno.] Interea videt Aeneas in valle reducta seclusum nemus et virgulta sonantia silvis, Lethaeumque, domos placidas qui praenatat, amnem. Hunc circum innumerae gentes populique volabant; ac-velut in pratis ubi apes aestate serena floribus insidunt variis, et candida circum lilia funduntur-strepit omnis murmure campus. Horrescit visu subito, causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas. Tum pater Anchises: `Animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam securos latices et longa oblivia potant. [Has equidem memorare tibi atque ostendere coram,] iampridem hanc prolem cupio enumerare meorum, quo magis Italia mecum laetere reperta.' `O pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est sublimis animas, iterumque ad tarda reverti corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido?' `Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo' suscipit Anchises, atque ordine singula pandit. `Principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum Lunae Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus, vitaeque volantum, et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus. Igneus est ollis vigor et caelestis origo seminibus, quantum non noxia corpora tardant, terrenique hebetant artus moribundaque membra. Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco. Quin et supremo cum lumine vita reliquit, non tamen omne malum miseris nec funditus omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, veterumque malorum supplicia expendunt: aliae panduntur inanes suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni; quisque suos patimur Manes; exinde per amplum mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus; donec longa dies, perfecto temporis orbe, concretam exemit labem, purumque relinquit aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant, rursus et incipiant in corpora velle reverti.' Dixerat Anchises, natumque unaque Sibyllam conventus trahit in medios turbamque sonantem, et tumulum capit, unde omnes longo ordine possit adversos legere, et venientum discere vultus. `Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo. Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. `Proxumus ille Procas, Troianae gloria gentis, et Capys, et Numitor, et qui te nomine reddet Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis egregius, si umquam regnandam acceperit Albam. Qui iuvenes! Quantas ostentant, aspice, vires, atque umbrata gerunt civili tempora quercu! Hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam, hi Collatinas imponent montibus arces, Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque. Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae. `Quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater educet. Viden, ut geminae stant vertice cristae, et pater ipse suo superum iam signat honore? En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma imperium terris, animos aequabit Olympo, septemque una sibi muro circumdabit arces, felix prole virum: qualis Berecyntia mater invehitur curru Phrygias turrita per urbes, laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes. `Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli progenies magnum caeli ventura sub axem. Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio regnata per arva Saturno quondam, super et Garamantas et Indos proferet imperium: iacet extra sidera tellus, extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas axem umero torquet stellis ardentibus aptum. Huius in adventum iam nunc et Caspia regna responsis horrent divom et Maeotia tellus, et septemgemini turbant trepida ostia Nili. Nec vero Alcides tantum telluris obivit, fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu; nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis, Liber, agens celso Nysae de vertice tigres. aut dubitamus adhuc virtute extendere vires, aut metus Ausonia prohibet consistere terra? `Quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? Nosco crines incanaque menta regis Romani, primus qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum. Cui deinde subibit, otia qui rumpet patriae residesque movebit Tullus in arma viros et iam desueta triumphis agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus, nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris. Vis et Tarquinios reges, animamque superbam ultoris Bruti, fascesque videre receptos? Consulis imperium hic primus saevasque secures accipiet, natosque pater nova bella moventes ad poenam pulchra pro libertate vocabit. Infelix, utcumque ferent ea facta minores, vincet amor patriae laudumque immensa cupido. Quin Decios Drusosque procul saevumque securi aspice Torquatum et referentem signa Camillum. Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis, concordes animae nunc et dum nocte premuntur, heu quantum inter se bellum, si lumina vitae attigerint, quantas acies stragemque ciebunt! Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci descendens, gener adversis instructus Eois. Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella, neu patriae validas in viscera vertite vires; tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo, proice tela manu, sanguis meus! — `Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho victor aget currum, caesis insignis Achivis. Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas, ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae, templa et temerata Minervae. Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relinquat? Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli, Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem Fabricium vel te sulco Serrane, serentem? quo fessum rapitis, Fabii? Tu Maxumus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. Excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, vivos ducent de marmore voltus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio, et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento; hae tibi erunt artes; pacisque imponere morem, parcere subiectis, et debellare superbos.' Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit: `Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis ingreditur, victorque viros supereminet omnes! Hic rem Romanam, magno turbante tumultu, sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem, tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.' Atque hic Aeneas; una namque ire videbat egregium forma iuvenem et fulgentibus armis, sed frons laeta parum, et deiecto lumina voltu: `Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem? Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum? Quis strepitus circa comitum! Quantum instar in ipso! Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.' Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis: `O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum; ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra esse sinent. Nimium vobis Romana propago visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem campus aget gemitus, vel quae, liberine, videbis funera, cum tumulum praeterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam ullo se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello dextera! Non illi se quisquam impune tulisset obvius armato, seu cum pedes iret in hostem, seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere'-Sic tota passim regione vagantur aeris in campis latis, atque omnia lustrant. Quae postquam Anchises natum per singula duxit, incenditque animum famae venientis amore, exin bella viro memorat quae deinde gerenda, Laurentisque docet populos urbemque Latini, et quo quemque modo fugiatque feratque laborem. Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris; altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes. His ubi tum natum Anchises unaque Sibyllam prosequitur dictis, portaque emittit eburna, ille viam secat ad naves sociosque revisit: tum se ad Caietae recto fert litore portum. [Ancora de prora iacitur, stant litore puppes.]

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VII

TU quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat. At pius exsequiis Aeneas rite solutis, aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter velis portumque relinquit. Adspirant aurae in noctem nec candida cursus Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum. Quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus neu litora dira subirent, Neptunus ventis implevit vela secundis atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit. Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis: cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno. verticibus rapidis et multa flavus arena in mare prorumpit. Variae circumque supraque adsuetae ripis volucres et fluminis alveo aethera mulcebant cantu lucoque volabant. flectere iter sociis terraeque advertere proras imperat et laetus fluvio succedit opaco. Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, expediam et primae revocabo exordia pugnae. tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo, maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica accipimus, Fauno Picus pater isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, iam matura viro, iam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore; sed variis portenta deum terroribus obstant. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, sacra comam multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. Huius apes summum densae (mirabile dictu), stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit. Continuo vates: `Externum cernimus,' inquit, `adventare virum et partis petere agmen easdem partibus ex isdem et summa dominarier arce.' Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis. Id vero horrendum ac visu mirabile ferri: namque fore inlustrem fama fatisque canebant ipsam, sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris oracula Fauni, fatidici; genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim. Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris et varias audit voces fruiturque deorum couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus centum lanigeras mactabat rite bidentis atque harum effultus tergo stratisque iacebat velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: `Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis: externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.' Haec responsa patris Fauni monitusque silenti nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, sed circum late volitans iam Fama per urbes Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes gramineo ripae religavit ab aggere classem. Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae instituuntque dapes et adorea liba per herbam subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem fatalis crusti patulis nec parcere quadris: `Heus! etiam mensas consumimus,' inquit Iulus, nec plura adludens. Ea vox audita laborum prima tulit finem, primamque loquentis ab ore eripuit pater ac stupefactus numine pressit. Continuo: `Salve fatis mihi debita tellus vosque,' ait, `O fidi Troiae salvete penates: hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: cum te, nate, fames ignota ad litora vectum accisis coget dapibus consumere mensas, tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta. Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat, exiliis positura modum. Quare agite et primo laeti cum lumine solis quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, vestigemus et a portu diversa petamus. Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.' Sic deinde effatus frondenti tempora ramo implicat et geniumque loci primamque deorum Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem invocat et duplicis caeloque ereboque parentis. Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor advenisse diem, quo debita moenia condant. Certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant. Postera cum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis diversi explorant: haec fontis stagna Numici, hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris. Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur passibus. Ipse humili designat moenia fossa moliturque locum primasque in litore sedes castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ardua cernebant iuvenes muroque subibant. Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis domitantque in pulvere currus aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt: cum praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius ingentis ignota in veste reportat advenisse viros. Ille intra tecta vocari imperat et solio medius consedit avito. Tectum augustum ingens. centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, horrendum silvis et religione parentum. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum, hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi. Multaque praeterea sacris in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque secures et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas. Tali intus templo divom patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit, atque haec ingressis placido prior edidit ore: `Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem et genus, auditique advertitis aequore cursum), quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? Sive errore viae seu tempestatibus acti, qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem. Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris succedere terris nec sidus regione viae litusve fefellit: consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, Troius Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus innocuum et cunctis undamque auramque patentem. Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem sive fide seu quis bello est expertus et armis: multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas ac verba precantia) et petiere sibi et voluere adiungere gentes; sed nos fata deum vestras exquirere terras imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. Dat tibi praeterea fortunae parva prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas. Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor vestes.' Talibus Ilionei dictis defixa Latinus obtutu tenet ora soloque immobilis haeret intentos volvens oculos. Nec purpura regem picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, quantum in conubio natae thalamoque moratur, et veteris Fauni voluit sub pectore sortem, hunc illum fatis externa ab sede profectum portendi generum paribusque in regna vocari auspiciis, huic progeniem virtute futuram egregiam et totum quae viribus occupet orbem. tandem laetus ait: `Di nostra incepta secundent auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas, mullera nec sperno. Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, adveniat voltus neve exhorrescat amicos: illi pacis erit dextram tetigisse tyranni. vos contra regi mea nunc mandata referte. Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo monstra sinunt: generos externis adfore ab oris, hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata et reor et, siquid veri mens augurat, opto.' haec effatus equos numero pater eligit omni (stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis): omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes pictisque tapetis; aurea pectoribus demissa monilia pendent, tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum; absenti Aeneae currunt geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini sublimes in equis redeunt pacemque reportant. Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. Tum quassans caput haec effundit pectore dicta: `Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis, num capti potuere capi, num incensa cremavit Troia viros? Medias acies mediosque per ignis invenere viam. At, credo, mea numina tandem fessa iacent odiis aut exsaturata quievi. Quin etiam patria excussos infesta per undas ausa sequi et profugis toto me opponere ponto! Absumptae in Teucros vires caelique marisque. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis profuit? Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem immanem Lapithum valuit, concessit in iras ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem? Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lavinia coniunx: at trahere atque moras tantis licet addere rebus, at licet amborum populos exscindere regum. Hac gener atque socer coeant mercede suorum: sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo, et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum Cisseis praegnans ignis enixa iugalis quin idem Veneri partus suus et Paris alter funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.' Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit: luctificam Allecto dirarum ab sede dearum infernisque ciet tenebris, cui tristia bella iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora, tam saevae facies, tot pullulat atra colubris. Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur: `Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, hanc operam, ne noster honos infractave cedat fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere finis. Tu potes unanimos armare in proelia fratres atque odiis versare domos, tu verbera tectis funereasque inferre faces, tibi nomina mille, mille nocendi artes. Fecundum concute pectus, disice compositam pacem, sere crimina belli: arma velit poscatque simul rapiatque inventus.' Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit, quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille inter vestes et levia pectora lapsus volvitur attactu nullo fallitque furentem, vipeream inspirans animam: fit tortile collo aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae innectitque comas, et membris lubricus errat. Ac dum prima lues udo sublapsa veneno pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis: `Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, O genitor, nec te miseret gnataeque tuique? Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens abducta virgine praedo? An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes? Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum et consanguineo totiens data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis idque sedet Faunique premunt te iussa parentis, omnem equidem sceptris terram quae libera nostris dissidet, externam reor et sic dicere divos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.' His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem. Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum intenti ludo exercent; ille actus habena curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra inpubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae: non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces. Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. Fama volat, furiisque accensas pectore matres idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta: deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas; ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente clamat: `Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: Siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet, solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.' Talem inter silvas, inter deserta ferarum, reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Postquam visa satis primos acuisse furores consiliumque omnemque domum vertisse Latini, protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem Acrisioneis Danae fundasse colonis, praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis iam mediam nigra carpebat nocte quietem. Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis; et frontem obscenam rugis arat, induit albos cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae; fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: `Turne, tot incassum fusos patiere labores et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos. Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. Quare age et armari pubem portisque moveri laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro consedere duces pictasque exure carinas. Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus, ni dare coniugium et dicto parere fatetur, sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.' Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim ore refert: `Classis invectas Thybridis undam non, ut rere, meas effugit nuntius auris. Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno inmemor est nostri. Sed te victa situ verique effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet et arma regum inter falsa vatem formidine ludit. Cura tibi divom effigies et templa tueri: bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.' Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris tantaque se facies aperit; tum flammea torquens lumina cunctantem et quaerentem dicere plura reppulit et geminos erexit crinibus anguis verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: `En ego victa situ, quam veri effeta senectus arma inter regum falsa formidine ludit. Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum, bella manu letumque gero.' Sic effata facem iuveni coniecit et atro lumine fumantis fixit sub pectore taedas. Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus perfundit toto proruptus corpore sudor; arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; saevit amor ferri et scelerata insania belli, ira super: magno veluti cum flamma sonore virgea suggeritur costis undantis aeni exsultantque aestu latices, furit intus aquai fumidus atque alte spumis exuberat amnis, nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras. Ergo iter ad regem polluta pace Latinum indicit primis iuvenum et iubet arma parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem: se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque. Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit, certatim sese Rutuli exhortantur in arma: hunc decus egregium formae movet atque iuventae, hunc atavi reges, hunc claris dextera factis. Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus. Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo obicit et noto naris contingit odore, ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum causa fuit belloque animos accendit agrestis. Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta et late custodia credita campi. Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura mollibus intexens ornabat cornua sertis pectebatque ferum puroque in fonte lavabat. Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili, errabat silvis rursusque ad limina nota ipse domum sera quamvis se nocte ferebat. Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret. Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curvo direxit spicula cornu; nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo perque uterum sonitu perque ilia venit harundo. Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat. Silvia prima soror, palmis percussa lacertos, auxilium vocat et duros conclamat agrestis. Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis scindebat, rapta spirans immane securi. At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine summo pastorale canit signum cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne contremuit nemus et silvae insonuere profundae; audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, et trepidae matres pressere ad pectora natos. Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae; nec non et Troia pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis. Direxere acies. Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant: fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam. Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, dum paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis: quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum vertebat aratris. Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba: `En, perfecta tibi bello discordia tristi: dic in amicitiam coeant et foedera iungant. Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros, hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas: finitimas in bella feram rumoribus urbes accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.' Tum contra Iuno; `Terrorum et fraudis abunde est; stant belli causae, pugnatur comminus armis, quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma. Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auras haud pater ille velit, summi regnator Olympi: cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces. Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis, nobilis et fama multis memoratus in oris, Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat. Nec minus interea extremam Saturnia bello imponit regina manum. Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum. Turnus adest medioque in crimine caedis et igni terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari, stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli. Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant. Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, contra fata deum perverso numine poscunt, certatim regis circumstant tecta Latini. Ille velut pelagi rupes immota resistit, ut pelagi rupes magno veniente fragore, quae sese multis circum latrantibus undis mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas consilium et saevae nutu Iunonis eunt res, multa deos aurasque pater testatus inanis: `Frangimur heu fatis,' inquit, `ferimurque procella! Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium, votisque deos venerabere seris. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus; funere felici spolior.' Nec plura locutus saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum Roma colit, cum prima movent in proelia Martem, sive Getis inferre manu lacrimabile bellum Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa. Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt) religione sacrae et saevi formidine Martis; centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri robora, nec custos absistit limine Ianus: has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino insignis reserat stridentia limina consul, ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, aereaque adsensu conspirant cornua rauco. Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus more iubebatur tristisque recludere portas. Abstinuit tactu pater aversusque refugit foeda ministeria et caecis se condidit umbris. Tum regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa manu portas, et cardine verso belli ferratos rumpit Saturnia postes. Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt. Pars levis clipeos et spicula lucida tergent arvina pingui subiguntque in cote secures; signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas umbonum cratis; alii thoracas aenos aut levis ocreas lento ducunt argento; vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses. Classica iamque sonant; it bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem loricam induitur fidoque accingitur ense. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. Et meministis enim, divae, et memorare potestis: ad nos vix tenuis famae perlabitur aura. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris contemptor divom Mezentius agminaque armat. Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset. Post hos insignem palma per gramina currum victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram; collis Aventini silva quem Rhea sacerdos furtivum partu sub luminis edidit oras, mixta deo mulier, postquam Laurentia victor Geryone extincto Tirynthius attigit arva Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, terribili impexum saetacum dentibus albis indutus capiti, sic regia tecta subibat, horridus, Herculeoque umeros innexus amictu. Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, et primam ante aciem densa inter tela feruntur: ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens silva locum et magno cedunt virgulta fragore. Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem inventumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis: quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma, nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri instituere pedis, crudus tegit altera pero. At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem resides populos desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat. Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos. Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus. Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet, aeriam sed gorgite ab alto urgueri volucrum raucarum ad litora nubem. Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae; qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen: quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus saevus ubi Orion hibernis conditur undis; vel cum sole novo densae torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis. Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus. Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis tela, sed haec lento mos est aptare flagello; laevas caetra tegit, falcati comminus enses. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, iam senior; patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis. Et te montosae misere in proelia Nersae, Ufens, insignem fama et felicibus armis; horrida praecipue cui gens adsuetaque multo venatu nemorum, duris Aequicula glaebis. Armati terram exercent, semperque recentis convectare iuvat praedas et vivere rapto. Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, fronde super galeam et felici comptus oliva. Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat mulcebatque iras et morsus arte levabat. Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, te liquidi flevere lacus. Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae occiderit patriasque explerit sanguine poenas turbatis distractus equis, ad sidera rursus aetheria et superas caeli venisse sub auras, Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae. Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, quod litore currum et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. Filius ardentis haud setius aequore campi exercebat equos curruque in bella ruebat. Ipse inter primos praestanti corpore Turnus vertitur arma tenens et toto vertice supra est. Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis: tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. At levem clipeum sublatis cornibus Io auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos (argumentum ingens), et custos virginis Argus caelataque amnem fundens pater Inachus urna. Insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta Labici; qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis praesidet et viridi gaudens Feronia luco; qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens. Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere catervas, bellatrix, non illa colo calathisve Minervae femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos. Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas. Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus turbaque miratur matrum et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut regius ostro velet honos levis umeros, ut fibula crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER VIII

UT belli signum Laurenti Turnus ab arce extulit et rauco strepuerunt cornua cantu, utque acris concussit equos utque impulit arma, extemplo turbati animi, simul omne tumultu coniurat trepido Latium saevitque iuventus effera. Ductores primi Messapus et Ufens contemptorque deum Mezentius undique cogunt auxilia et latos vastant cultoribus agros. mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem, qui petat auxilium et Latio consistere Teucros, advectum Aenean classi victosque penatis inferre et fatis regem se dicere posci edoceat multasque viro se adiungere gentis Dardanio et late Latio increbrescere nomen. Quid struat his coeptis, quem, si Fortuna sequatur, eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi quam Turno regi aut regi apparere Latino. Talia per Latium. Quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc. In partisque rapit varias perque omnia versat: sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca iamque sub auras erigitur summique ferit lacuaria tecti. Nox erat, et terras animalia fessa per omnis alituum pecudumque genus sopor altus habebat: cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe Aeneas, tristi turbatus pectora bello, procubuit seramque dedit per membra quietem. Huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno populeas inter senior se attollere frondes visus; eum tenuis glauco velabat amictu carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo, tum sic adfari et curas his demere dictis: `O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem qui revehis nobis aeternaque Pergama servas, exspectate solo Laurenti arvisque Latinis, hic tibi certa domus, certi, ne absiste, penates; neu belli terrere minis: tumor omnis et irae concessere deum. [Iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum, litoreis ingens inventa sub ilicibus sus, triginta capitum fetus enixa, iacebit, alba, solo recubans, albi circum ubera nati. Hic locus urbis erit, requies ea certa laborum ex quo ter denis urbem redeuntibus annis Ascanius clari condet cognominis Albam. Haud incerta cano.] Nunc qua ratione quod instat expedias victor, paucis (adverte) docebo. Arcades his oris, genus a Pallante profectum, qui regem Euandrum comites, qui signa secuti, delegere locum et posuere in montibus urbem Pallantis proavi de nomine Pallanteum. Hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina; hos castris adhibe socios et foedera iunge. Ipse ego te ripis et recto flumine ducam, adversum remis superes subvectus ut amnem. Surge age, nate dea, primisque cadentibus astris Iunoni fer rite preces iramque minasque supplicibus supera votis. Mihi victor honorem persolves. Ego sum pleno quem flumine cernis stringentem ripas et pinguia culta secantem, caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis. Hic mihi magna domus, celsis caput urbibus, exit.' Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto, ima petens; nox Aenean somnusque reliquit. Surgit et aetherii spectans orientia solis lumina rite cavis undam de flumine palmis sustinet ac talis effundit ad aethera voces: `Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis. Quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra fonte tenet, quocumque solo pulcherrimus exis, semper honore meo, semper celebrabere donis corniger hesperidum fluvius regnator aquarum. Adsis o tantum et propius tua numina firmes.' sic memorat geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis. Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; candida per silvam cum fetu concolor albo procubuit viridique in litore conspicitur sus. Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram. Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem leniit, et tacita refluens ita substitit unda, mitis ut in morem stagni placidaeque paludis sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset. Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, miratur nemus insuetum fulgentia longe scuta virum fluvio pictasque innare carinas. Olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus variisque teguntur arboribus viridisque secant placido aequore silvas. Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, cum muros arcemque procul ac rara domorum tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: ocius advertunt proras urbique propinquant. Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem Amphitryoniadae magno divisque ferebat ante urbem in luco. Pallas huic filius una, una omnes iuvenum primi pauperque senatus tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras. Ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis. Audax quos rumpere Pallas sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse et procul e tumulo: `Iuvenes, quae causa subegit ignotas temptare vias, quo tenditis?' inquit. `Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?' Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta paciferaeque manu ramum praetendit olivae: `Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, quos illi bello profugos egere superbo. Euandrum petimus. Ferte haec et dicite lectos Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.' Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: `Egredere o quicumque es' ait `coramque parentem adloquere ac nostris succede penatibus hospes.' excepitque manu dextramque amplexus inhaesit. Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt. Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: `Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari et vitta comptos voluit praetendere ramos, non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; sed mea me virtus et sancta oracula divom cognatique patres, tua terris didita fama, coniunxere tibi et fatis egere volentem. Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, Electra, ut Grai perhibent. Atlantide cretus, advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas edidit, aetherios umero qui sustinet orbes vobis Mercurius pater est, quem candida Maia Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit. Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno. His fretus non legatos neque prima per artem temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque obieci caput et supplex ad limina veni. Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant et mare quod supra teneant quodque adluit infra. Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.' Dixerat Aeneas. Ille os oculosque loquentis iamdudum et totum lustrabat lumine corpus. Tum sic pauca refert: `Ut te, fortissime Teucrum, accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis et vocem Anchisae magni voltumque recordor! Nam memini Hesionae visentem regna sororis Laomedontiaden Priamum, Salamina petentem, protinus Arcadiae gelidos invisere finis. Tum mihi prima genas vestibat flore iuventas, mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum Laomedontiaden, sed cunctis altior ibat Anchises: mihi mens iuvenali ardebat amore compellare virum et dextrae coniungere dextram. Accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas discedens chlamydemque auro dedit intertextam frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas. Ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra, et lux cum primum terris se crastina reddet, auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo. Interea sacra haec, quando huc venistis amici, annua, quae differre nefas, celebrate faventes nobiscum et iam nunc sociorum adsuescite mensis.' Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi pocula gramineoque viros locat ipse sedili praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno. Tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos viscera tosta ferunt taurorum onerantque canistris dona laboratae Cereris Bacchumque ministrant. Vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus perpetui tergo bovis et lustralibus extis. Postquam exempta fames et amor compressus edendi, rex Euandrus ait: `Non haec sollemnia nobis, has ex more dapes, hanc tanti numinis aram vana superstitio veterumque ignara deorum inposuit: saevis, hospes Troiane, periclis servati facimus meritosque novamus honores. Iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem, disiectae procul ut moles desertaque montis stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam. Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis; semperque recenti caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis ora virum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Volcanus erat pater: illius atros ore vomens ignis magna se mole ferebat. Attulit et nobis aliquando optantibus aetas auxilium adventumque dei. Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant. At furiis Caci mens effera, nequid inausum aut intractatum scelerisve dolive fuisset, quattuor a stabulis praestanti corpore tauros avertit, totidem forma superante iuvencas; atque hos, nequa forent pedibus vestigia rectis, cauda in speluncam tractos versisque viarum indiciis raptos saxo occultabat opaco: quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant. Interea, cum iam stabulis saturata moveret Amphytrioniades armenta abitumque pararet, discessu mugire boves atque omne querelis impleri nemus et colles clamore relinqui. reddidit una boum vocem vastoque sub antro mugiit et Caci spem custodita fefellit. Hic vero Alcidae furiis exarserat atro felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum robur et aerii cursu petit ardua montis. Tum primum nostri Cacum videre timentem turbatumque oculis: fugit ilicet ocior Euro speluncamque petit, pedibus timor addidit alas. Ut sese inclusit ruptisque immane catenis deiecit saxum, ferro quod et arte paterna pendebat, fultosque emuniit obice postis, ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque accessum lustrans huc ora ferebat et illuc, dentibus infrendens. Ter totum fervidus ira lustrat Aventini montem, ter saxea temptat limina nequiquam, ter fessus valle resedit. Stabat acuta silex, praecisis undique saxis speluncae dorso insurgens, altissima visu, dirarum nidis domus opportuna volucrum. Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avolsam solvit radicibus; inde repente inpulit, inpulsu quo maximus intonat aether dissultant ripae refluitque exterritus amnis. At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae: non secus ac siqua penitus vi terra dehiscens infernas reseret sedes et regna recludat pallida, dis invisa, superque immane barathrum cernatur, trepident inmisso lumine manes. Ergo insperata deprensum luce repente inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem desuper Alcides telis premit omniaque arma advocat et ramis vastisque molaribus instat. Ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli, faucibus ingentem fumum (mirabile dictu) evomit involvitque domum caligine caeca, prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro fumiferam noctem commixtis igne tenebris. Non tulit Alcides animis seque ipse per ignem praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra. Hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem corripit in nodum complexus et angit inhaerens elisos oculos et siccum sanguine guttur. Panditur extemplo foribus domus atra revolsis, abstractaeque boves abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver protrahitur. Nequeunt expleri corda tuendo terribilis oculos, voltum villosaque saetis pectora semiferi atque extinctos faucibus ignis. Ex illo celebratus honos, laetique minores servavere diem, primusque Potitius auctor et domus Herculei custos Pinaria sacri. Hanc aram luco statuit, quae maxuma semper dicetur nobis et erit quae maxuma semper. Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris communemque vocate deum et date vina volentes.' Dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra velavitque comas foliisque innexa pependit et sacer implevit dextram scyphus. Ocius omnes in mensam laeti libant divosque precantur. Devexo interea propior fit Vesper Olympo, iamque sacerdotes primusque Potitius ibant, pellibus in morem cincti, flammasque ferebant. Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras. tum Salii ad cantus incensa altaria circum populeis adsunt evincti tempora ramis, hic iuvenum chorus, ille senum; qui carmine laudes Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae monstra manu geminosque premens eliserit angues, ut bello egregias idem disiecerit urbes, Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae pertulerit. `Tu nubigenas, invicte, bimembris Hylaeeumque Pholumque, manu, tu Cresia mactas prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem. Te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci ossa super recubans antro semesa cruento; nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus, arduus arma tenens; non te rationis egentem Lernaeus turba capitum circumstetit anguis. Salve, vera Iovis proles, decus addite divis, et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.' Talia carminibus celebrant; super omnia Caci speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum. Consonat omne nemus strepitu collesque resultant. Exim se cuncti divinis rebus ad urbem perfectis referunt. Ibat rex obsitus aevo et comitem Aenean iuxta natumque tenebat ingrediens varioque viam sermone levabat. miratur facilisque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque virum monimenta priorum. Tum rex Euandrus, Romanae conditor arcis: `Haec nemora indigenae fauni nymphaeque tenebant gensque virum truncis et duro robore nata, quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros aut componere opes norant aut parcere parto, sed rami atque asper victu venatus alebat. Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo, arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis. Is genus indocile ac dispersum montibus altis composuit legesque dedit Latiumque vocari maluit, his quoniam latuisset tutis in oris. Aurea quae perhibent illo sub rege fuere saecula. Sic placida populos in pace regebat, deterior donec paulatim ac decolor aetas et belli rabies et amor successit habendi. Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae, saepius et nomen posuit Saturnia tellus; tum reges asperque immani corpore Thybris, a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim diximus, amisit verum vetus Albula nomen; me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo. Vix ea dicta: dehinc progressus monstrat et aram et Carmentalem Romani nomine portam quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem, vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros Aeneadas magnos et nobile Pallanteum. Hinc lucum ingentem quem Romulus acer Asylum rettulit et gelida monstrat sub rupe Lupercal, Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. Nec non et sacri monstrat nemus Argileti testaturque locum et letum docet hospitis Argi. Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit, aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis. Iam tum religio pavidos terrebat agrestis dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant. Hoc nemus, hunc,' inquit, `frondoso vertice collem (quis deus incertum est) habitat deus: Arcades ipsum credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem aegida concuteret dextra nimbosque cieret. Haec duo praeterea disiectis oppida muris, reliquias veterumque vides monimenta virorum. Hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem: Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.' Talibus inter se dictis ad tecta subibant pauperis Euandri passimque armenta videbant Romanoque foro et lautis mugire Carinis. Ut ventum ad sedes: `Haec,' inquit, `limina victor Alcides subiit, haec illum regia cepit. Aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum finge deo rebusque veni non asper egenis.' dixit et angusti subter fastigia tecti ingentem Aenean duxit stratisque locavit effultum foliis et pelle Libystidis ursae. Nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis. At Venus haud animo nequiquam exterrita mater Laurentumque minis et duro mota tumultu Volcanum adloquitur thalamoque haec coniugis aureo incipit et dictis divinum adspirat amorem: `Dum bello Argolici vastabant Pergama reges debita casurasque inimicis ignibus arces, non ullum auxilium miseris, non arma rogavi artis opisque tuae nec te, carissime coniunx, incassumve tuos volui exercere labores, quamvis et Priami deberem plurima natis et durum Aeneae flevissem saepe laborem. Nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris: ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen arma rogo genetrix nato. Te filia Nerei, te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx. Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.' Dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis cunctantem amplexu molli fovet. Ille repente accepit solitam flammam, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit: non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. Tum pater aeterno fatur devinctus amore: `Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset, tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos. Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidove potest electro, quantum ignes animaeque valent, absiste precando viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit coniugis infusus gremio per membra soporem. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos: haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus. Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat. Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant, rutili tris ignis et alitis austri: fulgores nunc horrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras. Parte alia Marti currumque rotasque volucris instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo. `Tollite cuncta,' inquit, `coeptosque auferte labores, Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem: arma acri facienda viro. Nunc viribus usus, nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra. Praecipitate moras.' Nec plura effatus; at illi ocius incubuere omnes pariterque laborem sortiti. Fluit aes rivis aurique metallum, volnificusque chalybs vasta fornace liquescit. Ingentum clipeum informant, unum omnia contra tela Latinorum, septenosque orbibus orbes impediunt. Alii ventosis follibus auras accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt aera lacu. Gemit impositis incudibus antrum. Illi inter sese multa vi bracchia tollunt in numerum versantque tenaci forcipe massam. Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris, Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma et matutini volucrum sub culmine cantus. Consurgit senior tunicaque inducitur artus et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis; tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem, demissa ab laeva pantherae terga retorquens. Nec non et gemini custodes limine ab alto praecedunt gressumque canes comitantur erilem. Hospitis Aeneae sedem et secreta petebat sermonum memor et promissi muneris heros. Nec minus Aeneas se matutinus agebat. Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates. Congressi iungunt dextras mediisque residunt aedibus et licito tandem sermone fruuntur. Rex prior haec: `Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam res equidem Troiae victas aut regna fatebor, nobis ad belli auxilium pro nomine tanto exiguae vires: hinc Tusco claudimur amni, hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis. Sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis iungere castra paro, quam fors inopina salutem ostentat: fatis huc te poscentibus adfers. Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis. Hanc multos florentem annos rex deinde superbo imperio et saevis tenuit Mezentius armis. Quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni effera? Di capiti ipsius generique reservent! Mortua quin etiam iungebat corpora vivis componens manibusque manus atque oribus ora, tormenti genus, et sanie taboque fluentis complexu in misero longa sic morte necabat. at fessi tandem cives infanda furentem armati circumsistunt ipsumque domumque, obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant. Ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros confugere et Turni defendier hospitis armis. Ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis: regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt. his ego te, Aenea, ductorem milibus addam. Toto namque fremunt condensae litore puppes Signaque ferre iubent; retinet longaevus haruspex fata canens,»O Maeoniae delecta iuventus, flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem fert dolor et merita accendit Mezentius ira, nulli fas Italo tantam subiungere gentem: externos optate duces''; tum Etrusca resedit hoc acies campo, monitis exterrita divom. Ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon, succedam castris Tyrrhenaque regna capessam. Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus invidet imperium seraeque ad fortia vires. natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella hinc partem patriae traheret. Tu, cuius et annis et generi fatum indulgent, quem numina poscunt, ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor. hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri, Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus, tua cernere facta adsuescat primis et te miretur ab annis. Arcadas huic equites bis centum, robora pubis lecta dabo totidemque suo tibi nomine Pallas.' Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant Aeneas Anchisiades et fidus Achates multaque dura suo tristi cum corde putabant, ni signum caelo Cytherea dedisset aperto. Namque inproviso vibratus ab aethere fulgor cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor. Suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens: arma inter nubem caeli regione serena per sudum rutilare vident et pulsa tonare. Obstipuere animis alii, sed Troius heros agnovit sonitum et divae promissa parentis. Tum memorat: `Ne vero, hospes, ne quaere profecto, quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo. Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio. Heu quantae miseris caedes Laurentibus instant; quas poenas mihi, Turne, dabis; quam multa sub undas scuta virum galeasque et fortia corpora volves, Thybri pater! Poscant acies et foedera rumpant.' Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto et primum Herculeis sopitas ignibus aras excitat hesternumque larem parvosque penatis laetus adit: mactant lectas de more bidentis Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus. Post hinc ad navis graditur sociosque revisit. Quorum de numero qui sese in bella sequantur praestantis virtute legit; pars cetera prona fertur aqua segnisque secundo defluit amni, nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque. Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva; ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis. Fama volat parvam subito volgata per urbem, ocius ire equites Tyrrheni ad litora regis. vota metu duplicant matres, propiusque periclo it timor, et maior Martis iam apparet imago. tum pater Evandrus dextram complexus euntis haeret. inexpletus lacrimans, ac talia fatur: `O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, (qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa stravi scutorumque incendi victor acervos et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi, nascenti cui tris animas Feronia mater (horrendum dictu) dederat; terna arma movenda, ter Leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis: non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam, nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset funera, tam multis viduasset civibus urbem. At vos, o superi, et divom tu maxume rector Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis et patrias audite preces. Si numina vestra incolumem Pallanta mihi, si fata reservant, si visurus eum vivo et venturus in unum: vitam oro, patior quemvis durare laborem. Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris: nunc O nunc liceat crudelem abrumpere vitam, dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, dum te, care puer, mea sera et sola voluptas, complexu teneo, gravior neu nuntius auris volneret.' Haec genitor digressu dicta supremo fundebat: famuli conlapsum in tecta ferebant. Iamque adeo exierat portis equitatus apertis, Aeneas inter primos et fidus Achates, inde alii Troiae proceres, ipse agmine Pallas in medio chlamyde et pictis conspectus in armis: qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit. Stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur pulveream nubem et fulgentis aere catervas. Olli per dumos, qua proxuma meta viarum, armati tendunt; it clamor, et agmine facto quadrupedante putrem sonitu quatit ungula campum. Est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem, religione patrum late sacer; undique colles inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt. Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos, arvorum pecorisque deo, lucumque diemque, qui primi finis aliquando habuere Latinos: haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant castra locis, celsoque omnis de colle videri iam poterat legio et latis tendebat in arvis. Huc pater Aeneas et bello lecta iuventus succedunt fessique et equos et corpora curant. At Venus aetherios inter dea candida nimbos dona ferens aderat; natumque in valle reducta ut procul egelido secretum flumine vidit, talibus adfata est dictis seque obtulit ultro: `En perfecta mei promissa coniugis arte munera, ne mox aut Laurentis, nate, superbos aut acrem dubites in proelia poscere Turnum:' Dixit et amplexus nati Cytherea petivit, arma sub adversa posuit radiantia quercu. Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget; tum levis ocreas electro auroque recocto hastamque et clipei non enarrabile textum. Illic res Italas Romanorumque triumphos haud vatum ignarus venturique inscius aevi fecerat ignipotens, illic genus omne futurae stirpis ab Ascanio. pugnataque in ordine bella. fecerat et viridi fetam Mavortis in antro procubuisse lupam, geminos huic ubera circum ludere pendentis pueros et lambere matrem impavidos, illam tereti cervice reflexa mulcere alternos et corpora fingere lingua. Nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas consessu caveae magnis circensibus actis addiderat subitoque novum consurgere bellum Romulidis Tatioque seni Curibusque severis. Post idem inter se posito certamine reges armati Iovis ante aram paterasque tenentes stabant et caesa iungebant foedera porca. Haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae distulerant, at tu dictis, Albane, maneres, raptabatque viri mendacis viscera Tullus per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres. Nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat accipere ingentique urbem obsidione premebat: Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. Illum indignanti similem similemque minanti aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis. In summo custos Tarpeiae Manlius arcis stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, Romuleoque recens horrebat regia culmo. Atque hic auratis volitans argenteus anser porticibus Gallos in limine adesse canebat. Galli per dumos aderant arcemque tenebant, defensi tenebris et dono noctis opacae: aurea caesaries ollis atque aurea vestis, virgatis lucent sagulis, tum lactea colla auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant gaesa manu, scutis protecti corpora longis. Hic exsultantis Salios nudosque Lupercos lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo extuderat, castae ducebant sacra per urbem pilentis matres in mollibus. Hinc procul addit Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, et scelerum poenas et te, Catilina, minaci pendentem scopulo Furiarumque ora trementem, secretosque pios, his dantem iura Catonem. Haec inter tumidi late maris ibat imago aurea, sed fluctu spumabant caerula cano; et circum argento clari delphines in orbem aequora verrebant caudis aestumque secabant. In medio classis aeratas, Actia bella, cernere erat, totumque instructo Marte videres fervere Leucaten auroque effulgere fluctus. Hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar cum patribus populoque, penatibus et magnis dis, stans celsa in puppi; geminas cui tempora flammas laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus. Parte alia ventis et dis Agrippa secundis arduus agmen agens; cui, belli insigne superbum, tempora navali fulgent rostrata corona. Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, victor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum viresque Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx. Una omnes ruere, ac totum spumare reductis convolsum remis rostrisque tridentibus aequor. alta petunt: pelago credas innare revolsas Cycladas aut montis concurrere montibus altos, tanta mole viri turritis puppibus instant. stuppea flamma manu telisque volatile ferrum spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt. Regina in mediis patrio vocat agmina sistro necdum etiam geminos a tergo respicit anguis. omnigenumque deum monstra et latrator Anubis contra Neptunum et Venerem contraque Minervam tela tenent. Saevit medio in certamine Mavors caelatus ferro tristesque ex aethere Dirae, et scissa gaudens vadit Discordia palla, quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello. Actius haec cernens arcum tendebat Apollo desuper: omnis eo terrore Aegyptus et Indi, omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei. Ipsa videbatur ventis regina vocatis vela dare et laxos iam iamque inmittere funis. Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos. At Caesar, triplici invectus Romana triumpho moenia, dis Italis votum inmortale sacrabat, maxuma tercentum totam delubra per urbem. Laetitia ludisque viae plausuque fremebant; omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae; ante aras terram caesi stravere iuvenci. Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi, dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus; incedunt victae longo ordine gentes, quam variae linguis, habitu tam vestis et armis. Hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros, hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis, extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis, indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes. Talia per clipeum Volcani, dona parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet, attollens umero famamque et fata nepotum.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER IX

ATQUE ea diversa penitus dum parte geruntur, Irim de caelo misit Saturnia Iuno audacem ad Turnum. Luco tum forte parentis Pilumni Turnus sacrata valle sedebat. Ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est: `Turne, quod optanti divom promittere nemo auderet, volvenda dies en attulit ultro. Aeneas urbe et sociis et classe relicta sceptra Palatini sedemque petit Euandri. Nec satis: extremas Corythi penetravit ad urbes Lydorumque manum collectos armat agrestis. Quid dubitas? Nunc tempus equos, nunc poscere currus. Rumpe moras omnis et turbata arripe castra.' Dixit et in caelum paribus se sustulit alis ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum. Adgnovit iuvenis duplicisque ad sidera palmas sustulit ac tali fugientem est voce secutus: `Iri, decus caeli, quis te mihi nubibus actam detulit in terras? Unde haec tam clara repente tempestas? Medium video discedere caelum palantisque polo stellas. Sequor omina tanta, quisquis in arma vocas.' Et sic effatus ad undam processit summoque hausit de gurgite lymphas, multa deos orans, oneravitque aethera votis. Iamque omnis campis exercitus ibat apertis, dives equum, dives pictai vestis et auri; Messapus primas acies, postrema coercent Tyrrhidae iuvenes, medio dux agmine Turnus, [vertitur arma tenens et toto vertice supra est.] Ceu septem surgens sedatis amnibus altus per tacitum Ganges aut pingui flumine Nilus cum refluit campis et iam se condidit alveo. Hic subitam nigro glomerari pulvere nubem prospiciunt Teucri ac tenebras insurgere campis. Primus ab adversa conclamat mole Caicus: `Quis globus, o cives, caligine volvitur atra? Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, hostis adest, heia!' Ingenti clamore per omnis condunt se Teucri portas et moenia complent. Namque ita discedens praeceperat optumus armis Aeneas: siqua interea fortuna fuisset, neu struere auderent aciem neu credere campo; castra modo et tutos servarent aggere muros. Ergo etsi conferre manum pudor iraque monstrat, obiciunt portas tamen et praecepta facessunt armatique cavis expectant turribus hostem. Turnus ut ante volans tardum praecesserat agmen viginti lectis equitum comitatus, et urbi improvisus adest; maculis quem Thracius albis portat equus cristaque tegit galea aurea rubra. `Ecquis erit, mecum, iuvenes, qui primus in hostem? En,' ait et iaculum attorquens emittit in auras, principium pugnae, et campo sese arduus infert. Clamore excipiunt socii fremituque sequuntur horrisono: Teucrum mirantur inertia corda, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere. Huc turbidus atque huc lustrat equo muros aditumque per avia quaerit. Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili cum fremit ad caulas, ventos perpessus et imbris, nocte super media; tuti sub matribus agni balatum exercent, ille asper et improbus ira saevit in absentis, collecta fatigat edendi ex longo rabies et siccae sanguine fauces: haud aliter Rutulo muros et castra tuenti ignescunt irae, duris dolor ossibus ardet. Qua temptet ratione aditus et quae via clausos excutiat Teucros vallo atque effundat in aequum? Classem, quae lateri castrorum adiuncta latebat, aggeribus saeptam circum et fluvialibus undis, invadit sociosque incendia poscit ovantis atque manum pinu flagranti fervidus implet. Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni, atque omnis facibus pubes accingitur atris. Diripuere focos; piceum fert fumida lumen taeda et commixtam Volcanus ad astra favillam. Quis deus, o musae, tam saeva incendia Teucris avertit? Tantos ratibus quis depulit ignes? Dicite. Prisca fides facto, sed fama perennis. Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum vocibus his adfata Iovem: `Da, nate, petenti, quod tua cara parens domito te poscit Olympo. [Pinea silva mihi, multos dilecta per annos] lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant, nigranti picea trabibusque obscurus acernis: has ego Dardanio iuveni, cum classis egeret, laeta dedi; nunc sollicitam timor anxius angit. Solve metus atque hoc precibus sine posse parentem: ne cursu quassatae ullo neu turbine venti vincantur, prosit nostris in montibus ortas.' Filius huic contra, torquet qui sidera mundi: `O genetrix, quo fata vocas, aut quid petis istis? Mortaline manu factae immortale carinae fas habeant certusque incerta pericula lustret Aeneas? Cui tanta deo permissa potestas? Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt Ausonios olim, quaecumque evaserit undis Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, mortalem eripiam formam magnique iubebo aequoris esse deas, qualis Nereia Doto et Galatea secant spumantem pectore pontum. Dixerat idque ratum Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Ergo aderat promissa dies et tempora Parcae debita complerant, cum Turni iniuria Matrem admonuit ratibus sacris depellere taedas. Hic primum nova lux oculis offulsit et ingens visus ab Aurora caelum transcurrere nimbus Idaeique chori; tum vox horrenda per auras excidit et Troum Rutulorumque agmina complet: `Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis neve armate manus: maria ante exurere Turno quam sacras dabitur pinus. Vos ite solutae, ite deae pelagi: genetrix iubet.' Et sua quaeque continuo puppes abrumpunt vincula ripis delphinumque modo demersis aequora rostris ima petunt. Hinc virgineae (mirabile monstrum) quot prius aeratae steterant ad litora prorae reddunt se totidem facies pontoque feruntur. Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto. At non audaci Turno fiducia cessit; ultro animos tollit dictis atque increpat ultro: Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est. Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent, siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum: sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas iste dolor solisque licet capere arma Mycenis. Sed periisse semel satis est: peccare fuisset ante satis penitus modo non genus omne perosos femineum. Quibus haec medii fiducia valli fossarumque morae, leti discrimina parva, dant animos. At non viderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignis? `Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum apparat et mecum invadit trepidantia castra.' Non armis mihi Volcani, non mille carinis est opus in Teucros; addant se protinus omnes Etrusci socios, tenebras et inertia furta Palladii caesis summae custodibus arcis ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo: luce palam certum est igni circumdare muros. Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum. Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, viri, et pugnam sperate parari.' Interea vigilum excubiis obsidere portas cura datur Messapo et moenia cingere flammis. Bis septem Rutuli, muros qui milite servent, delecti; ast illos centeni quemque sequuntur purpurei cristis iuvenes auroque corusci. Discurrunt variantque vices fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras aenos. Conlucent ignes, noctem custodia ducit insomnem ludo. Haec super e vallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus, quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent, rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros. Omnis per muros legio, sortita periclum, excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est. Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida venatrix iaculo celerem levibusque sagittis; it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans intonsa iuventa. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant: tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: `Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum mens agitat mihi nec placida contenta quietest. Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum. Lumina rara micant; somno vinoque soluti procubuere; silent late loca: percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent. Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti fama sat est), tumulo videor reperire sub illo posse viam ad muros et moenia Pallantea.' Obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum: `Mene igitur socium summis adiungere rebus, Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam? Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus: est hic, est animus lucis contemptor et istum qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.' Nisus ad haec: `Equidem de te nil tale verebar nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis. Sed siquis, quae multa vides discrimine tali, siquis in adversum rapiat casusve deusve, te superesse velim; tua vita dignior aetas. Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum mandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit, absenti ferat inferias decoretque sepulchro. Neu matri miserae tanti sim causa doloris, quae te sola, puer, multis e matribus ausa persequitur magni nec moenia curat Acestae,' Ille autem: `Causas nequiquam nectis inanis, nec mea iam mutata loco sententia cedit: adceleremus,' ait. Vigiles simul excitat, illi succedunt servantque vices: statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt. Cetera per terras omnis animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum: ductores Teucrum primi et delecta iuventus consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, castrorum et campi medio. Tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant: rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus accepit trepidos ac Nisum dicere iussit. Tum sic Hyrtacides: `Audite O mentibus aequis, Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur: si fortuna permittitis uti quaesitum Aenean et moenia Pallantea, mox hic cum spoliis ingenti caede peracta adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis: vidimus obscuris primam sub vallibus urbem venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.' Hic annis gravis atque animi maturus Aletes: `Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis pectora.' Sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat. `Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet actutum pius Aeneas atque integer aevi Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.' `Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,' excipit Ascanius,' per magnos, Nise, penatis Assaracique larem et canae penetralia Vestae obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est, in vestris pono gremiis: revocate parentem, reddite conspectum; nihil illo triste recepto. Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido. Si vero capere Italiam sceptrisque potiri contigerit victori et praedae dicere sortem, vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise. Praeterea bis sex genitor lectissima matrum corpora captivosque dabit suaque omnibus arma, insuper his campi quod rex habet ipse Latinus. Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas insequitur, venerande puer, iam pectore toto accipio et comitem casus complector in omnis. Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus; seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum verborumque fides.' Contra quem talia fatur Euryalus: `Me nulla dies tam fortibus ausis dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda aut adversa cadat. Sed te super omnia dona unum oro, genetrix Priami de gente vetusta est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus mecum excedentem, non moenia regis Acestae. Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est inque salutatam linquo: nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo in casus omnis.' Percussa mente dedere Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus, atque animum patriae strinxit pietatis imago. Tum sic effatur: `Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem parva manet. Casus factum quicumque sequentur, per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, haec eadem matrique tuae generique manebunt.' Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna. Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis exuvias; galeam fidus permutat Aletes. Protinus armati incedunt; quos omnis euntis primorum manus ad portas iuvenumque senumque prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, ante annos animumque gerens curamque virilem, multa patri mandata dabat portanda: sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant. Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio. Passim somno vinoque per herbam corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: `Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res. Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego vasta dabo et lato te limite ducam. Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum. Rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem. Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo victus: felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset. Impastus ceu plena leo per ovilia turbans (suadet enim vesana fames) manditque trahitque molle pecus mutumque metu, fremit ore cruento: nec minor Euryali caedes; incensus et ipse perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque, ignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, sed magnum metuens se post cratera tegebat; pectore in adverso totum cui comminus ensem condidit adsurgenti et multa morte recepit. Purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta vina refert moriens; hic furto fervidus instat. Iamque ad Messapi socios tendebat; ibi ignem deficere extremum et religatos rite videbat carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus. sensit enim nimia caede atque cupidine ferri: `Absistamus,' ait, `nam lux inimica propinquat. Poenarum exhaustum satis est, via facta per hostis.' Multa virum solido argento perfecta relinquunt armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat. Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram induit. Excedunt castris et tuta capessunt. Interea praemissi equites ex urbe Latina, cetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regi responsa ferebant, tercentum, scutati omnes, Volcente magistro. Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentis limite cernunt et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volcens `State, viri. Quae causa viae? Quive estis in armis? Quove tenetis iter?' Nihil illi tendere contra, sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. Obiciunt equites sese ad divortia nota hinc atque hinc omnemque abitum custode coronant. Silva fuit late dumis atque ilice nigra horrida, quam densi complerant undique sentes; rara per occultos lucebat semita calles. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda impediunt fallitque timor regione viarum; Nisus abit, iamque imprudens evaserat hostis atque locos, qui post Albae de nomine dicti Albani, tum rex stabula alta Latinus habebat, ut stetit et frustra absentem respexit amicum. `Euryale infelix, qua te regione reliqui? Quave sequar, rursus perplexum iter omne revolvens fallacis silvae?' Simul et vestigia retro observata legit dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. Nec longum in medio tempus, cum clamor ad auris pervenit ac videt Euryalum, quem iam manus omnis fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat? Qua vi iuvenem, quibus audeat armis eripere? An sese medios moriturus in enses inferat et pulchram properet per volnera mortem? Ocius adducto torquens hastile lacerto, suspiciens altam Lunam sic voce precatur: `Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus et nemorum Latonia custos Siqua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris dona tulit, siqua ipse meis venatibus auxi suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi: hunc sine me turbare globum et rege tela per auras.' Dixerat, et toto conixus corpore ferrum conicit: hasta volans noctis diverberat umbras et venit aversi in tergum Sulmonis ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno. Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen frigidus et longis singultibus ilia pulsat. Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem ecce aliud summa telum librabat ab aure. Dum trepidant, it hasta Tago per tempus utrumque stridens traiectoque haesit tepefacta cerebro. Saevit atrox Volcens nec teli conspicit usquam auctorem nec quo se ardens inmittere possit. `Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolves amborum,' inquit; simul ense recluso ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens conclamat Nisus, nec se celare tenebris amplius aut tantum potuit perferre dolorem. Me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli, mea fraus omnis; nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor, tantum infelicem nimium dilexit amicum.' Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus it cruor, inque umeros cervix conlapsa recumbit: purpureus veluti cum flos succisus aratro languescit moriens lassove papavera collo demisere caput, pluvia cum forte gravantur. At Nisus ruit in medios solumque per omnis Volcentem petit in solo Volcente moratur. Quem circum glomerati hostes hinc comminus atque hinc proturbant. Instat non setius ac rotat ensem fulmineum, donec Rutuli clamantis in ore condidit adverso et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimum sese proiecit amicum confossus placidaque ibi demum morte quievit. Fortunati ambo! Siquid mea carmina possunt, nulla dies umquam memori vos eximet aevo, dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum accolet imperiumque pater Romanus habebit. Victores praeda Rutuli spoliisque potiti Volcentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus Rhamnete reperto exsangui et primis una tot caede peremptis, Serranoque Numaque. Ingens concursus ad ipsa corpora seminecisque viros tepidaque recentem caede locum et plenos spumanti sanguine rivos. Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas. Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile: iam sole infuso, iam rebus luce retectis Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse, suscitat, aeratasque acies in proelia cogit quisque suas variisque acuunt rumoribus iras. Quin ipsa arrectis (visu miserabile) in hastis praefigunt capita et multo clamore sequuntur Euryali et Nisi. Aeneadae duri murorum in parte sinistra opposuere aciem, nam dextera cingitur amni, ingentisque tenent fossas et turribus altis stant maesti; simul ora virum praefixa movebant, nota nimis miseris atroque fluentia tabo. Interea pavidam volitans pennata per urbem nuntia Fama ruit matrisque adlabitur auris Euryali. At subitus miserae calor ossa reliquit, excussi manibus radii revolutaque pensa. Evolat infelix et femineo ululatu, scissa comam, muros amens atque agmina cursu prima petit, non illa virum, non illa pericli telorumque memor; caelum dehinc questibus implet: `Hunc ego te, Euryale, aspicio? Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis? Nec te, sub tanta pericula missum, adfari extremum miserae data copia matri? Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis alitibusque iaces, nec te, tua funera mater produxi pressive oculos aut volnera lavi, veste tegens, tibi quam noctes festina diesque urgebam et tela curas solabar anilis. Quo sequar, aut quae nunc artus avolsaque membra et funus lacerum tellus habet? Hoc mihi de te, nate, refers? Hoc sum terraque marique secuta? Figite me, siqua est pietas, in me omnia tela conicite, o Rutuli, me primam absumite ferro: aut tu, magne pater divom, miserere tuoque invisum hoc detrude caput sub Tartara telo, quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.' Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis it gemitus: torpent infractae ad proelia vires. Illam incendentem luctus Idaeus et Actor Illionei monitu et multum lacrimantis Iuli corripiunt interque manus sub tecta reponunt. At tuba terribilem sonitum procul aere canoro increpuit; sequitur clamor caelumque remugit. Adcelerant acta pariter testudine Volsci et fossas implere parant ac vellere vallum. Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa viris. Telorum effundere contra omne genus Teucri ac duris detrudere contis, adsueti longo muros defendere bello. Saxa quoque infesto volvebant pondere, siqua possent tectam aciem perrumpere: cum tamen omnis ferre iuvat subter densa testudine casus; nec iam sufficiunt. Nam qua globus imminet ingens, immanem Teucri molem volvuntque ruuntque, quae stravit Rutulos late armorumque resolvit tegmina. Nec curant caeco contendere Marte amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo missilibus certant. Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam pinum et fumiferos infert Mezentius ignis; at Messapus equum domitor, Neptunia proles, rescindit vallum et scalas in moenia poscit. Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti, quas ibi tum ferro strages, quae funera Turnus ediderit, quem quisque virum demiserit Orco; et mecum ingentis oras evolvite belli, [et meministis enim, divae, et memorare potestis.] Turris erat vasto suspectu et pontibus altis, opportuna loco, summis quam viribus omnes expugnare Itali summaque evertere opum vi certabant, Troes contra defendere saxis perque cavas densi tela intorquere fenestras. Princeps ardentem coniecit lampada Turnus et flammam adfixit lateri, quae plurima vento corripuit tabulas et postibus haesit adesis. Turbati trepidare intus frustraque malorum velle fugam. Dum se glomerant retroque residunt in partem, quae peste caret, tum pondere turris procubuit subito et caelum tonat omne fragore. Semineces ad terram, immani mole secuta, confixique suis telis et pectora duro transfossi ligno veniunt. Vix unus Helenor et Lycus elapsi. Quorum primaevus Helenor, Maeonio regi quem serva Licymnia furtim sustulerat vetitisque ad Troiam miserat armis, ense levis nudo parmaque inglorius alba; isque ubi se Turni media inter milia vidit, hinc acies atque hinc acies adstare Latinas: ut fera, quae densa venantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra venabula fertur, haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis inruit et, qua tela videt densissima, tendit. At pedibus longe melior Lycus inter et hostis inter et arma fuga muros tenet altaque certat prendere tecta manu sociumque attingere dextras. Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus, increpat his victor: `Nostrasne evadere, demens, sperasti te posse manus?' Simul adripit ipsum pendentem et magna muri cum parte revellit. Qualis ubi aut leporem aut candenti corpore cycnum sustulit alta petens pedibus Iovis armiger uncis quaesitum aut matri multis balatibus agnum Martius a stabulis rapuit lupus. Undique clamor tollitur: invadunt et fossas agere complent; ardentis taedas alii ad fastigia iactant. Ilioneus saxo atque ingenti fragmine montis Lucetium portae subeuntem ignisque ferentem, Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asilas, hic iaculo bonus, hic longe fallente sagitta, Ortygium Caeneus, victorem Caenea Turnus, Turnus Ityn Cloniumque, Dioxippum Promolumque et Sagarim et summis stantem pro turribus Idan, Privernum Capys. Hunc primo levis hasta Themillae strinxerat: ille manum proiecto tegmine demens ad volnus tulit; ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit. Stabat in egregiis Arcentis filius armis, pictus acu chlamydem et ferrugine clarus Hibera, insignis facie, genitor quem miserat Arcens, eductum Matris luco Symaethia circum flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici: stridentem fundam positis Mezentius hastis ipse ter adducta circum caput egit habena et media adversi liquefacto tempora plumbo diffidit ac multa porrectum extendit harena. Tum primum bello celerem intendisse sagittam dicitur ante feras solitus terrere fugaces Ascanius fortemque manu fudisse Numanum, cui Remulo cognomen erat, Turnique minorem germanam nuper thalamo sociatus habebat. Is primam ante aciem digna atque indigna relatu vociferans tumidusque novo praecordia regno ibat et ingentem sese clamore ferebat: `Non pudet obsidione iterum valloque teneri, bis capti Phryges, et morti praetendere muros? En qui nostra sibi bello conubia poscunt! Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit Non hic Atridae nec fandi fictor Ulixes: durum a stirpe genus natos ad flumina primum deferimus saevoque gelu duramus et undis, venatu invigilant pueri silvasque fatigant, flectere ludus equos et spicula tendere cornu. At patiens operum parvoque adsueta iuventus aut rastris terram domat aut quatit oppida bello. Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum terga fatigamus hasta; nec tarda senectus debilitat vires animi mutatque vigorem: canitiem galea premimus, semperque recentis comportare iuvat praedas et vivere rapto. Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae. O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta Dindyma ubi adsuetis biforem dat tibia cantum! Tympana vos buxusque vocat Berecyntia Matris Idaeae sinite arma viris et cedite ferro.' Talia iactantem dictis ac dira canentem non tulit Ascanius nervoque obversus equino contendit telum diversaque bracchia ducens constitit, ante Iovem supplex per vota precatus: `Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis. Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona et statuam ante aras aurata fronte iuvencum candentem pariterque caput cum matre ferentem, iam cornu petat et pedibus qui spargat harenam.' Audiit et caeli Genitor de parte serena intonuit laevum, sonat una fatifer arcus: effugit horrendum stridens adducta sagitta perque caput Remuli venit et cava tempora ferro traicit. `I, verbis virtutem inlude superbis! His capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.' Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur laetitiaque fremunt animosque ad sidera tollunt. Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo desuper Ausonias acies urbemque videbat, nube sedens, atque his victorem adfatur Iulum: `Macte nova virtute, puer: sic itur ad astra, dis genite et geniture deos. Iure omnia Bella gente sub Assaraci fato ventura resident, nec te Troia capit.' Simul haec effatus ab alto aethere se misit, spirantis dimovet auras Ascaniumque petit. Forma tum vertitur oris antiquum in Buten; hic Dardanio Anchisae armiger ante fuit fidusque ad limina custos, tum comitem Ascanio pater addidit. Ibat Apollo omnia longaevo similis, vocemque coloremque et crinis albos et saeva sonoribus arma, atque his ardentem dictis adfatur Iulum: `Sit satis, Aenide, telis impune Numanum oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo concedit laudem et paribus non invidet armis: cetera parce, puer, bello.' Sic orsus Apollo mortalis medio aspectus sermone reliquit et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. Agnovere deum proceres divinaque tela Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem. Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus succedunt animasque in aperta pericula mittunt. It clamor totis per propugnacula muris, intendunt acris arcus amentaque torquent. Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit: quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit. Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti, quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera abietibus iuvenes patriis et montibus aequos, portam, quae ducis imperio commissa, recludunt, freti animis, ultroque invitant moenibus hostem. Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant, armati ferro et cristis capita alta corusci: quales aeriae liquentia flumina circum, sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, consurgunt geminae quercus intonsaque caelo attollunt capita et sublimi vertice nutant. inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon agminibus totis: at versi terga dedere aut ipso portae posuere in limine vitam. Tum magis increscunt animis discordibus irae; et iam collecti Troes glomerantur eodem et conferre manum et procurrere longius audent. Ductori Turno diversa in parte furenti turbantique viros perfertur nuntius, hostem fervere caede nova et portas praebere patentis. Deserit inceptum atque immani concitus ira Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos. Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti, coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus aera per tenerum stomachoque infixa sub altum pectus abit: reddit specus atri volneris undam spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit. Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit: conlapsa ruunt immania membra. Dat tellus gemitum, et clipeum super intonat ingens. Talis in Euboico Baiarum litore quondam saxea pila cadit, magnis quam molibus ante constructam ponto iaciunt; sic illa ruinam prona trahit penitusque vadis inlisa recumbit: miscent se maria, et nigrae attolluntur harenae; tum sonitu Prochyta alta tremit durumque cubile Inarime Iovis imperiis imposta Typhoeo. Hic Mars armipotens animum viresque Latinis addidit et stimulos acris sub pectore vertit immisitque Fugam Teucris atrumque Timorem. Undique conveniunt, quoniam data copia pugnae bellatorque animo deus incidit. Pandarus ut fuso germanum corpore cernit et quo sit fortuna loco, qui casus agat res, portam vi magna converso cardine torquet, obnixus latis umeris, multosque suorum moenibus exclusos duro in certamine linquit; ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, immanem veluti pecora inter inertia tigrim Continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere; tremunt in vertice cristae sanguineae, clipeoque micantia fulmina mittit: agnoscunt faciem invisam atque immania membra turbati subito Aeneadae. Tum Pandarus ingens emicat et mortis fraternae fervidus ira effatur: `Non haec dotalis regia Amatae, nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum. Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.' Olli subridens sedato pectore Turnus: `Incipe, siqua animo virtus, et consere dextram: hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.' Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo intorquet summis adnixus viribus hastam: excepere aurae volnus; Saturnia Iuno detorsit veniens, portaeque infigitur hasta. `At non hoc telum, mea quod vi dextera versat, effugies; neque enim is teli nec volneris auctor.' Sic ait et sublatum alte consurgit in ensem et mediam ferro gemina inter tempora frontem dividit inpubesque immani volnere malas. Fit sonus, ingenti concussa est pondere tellus: conlapsos artus atque arma cruenta cerebro sternit humi moriens, atque illi partibus aequis huc caput atque illuc umero ex utroque pependit. Diffugiunt versi trepida formidine Troes: et si continuo victorem ea cura subisset, rumpere claustra manu sociosque immittere portis, ultimus ille dies bello gentique fuisset; sed furor ardentem caedisque insana cupido egit in adversos. Principio Phalerim et succiso poplite Gygen excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas in tergum, Iuno vires animumque ministrat; addit Halym comitem et confixa Phegea parma, ignaros deinde in muris Martemque cientis Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque. Lyncea tendentem contra sociosque vocantem vibranti gladio conixus ab aggere dexter occupat; huic uno desectum comminus ictu cum galea longe iacuit caput. Inde ferarum vastatorem Amycum, quo non felicior alter ungere tela manu ferrumque armare veneno, et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis, Crethea Musarum comitem, cui carmina semper et citharae cordi numerosque intendere nervis. [Semper equos atque arma virum pugnasque canebat.] Tandem ductores audita caede suorum conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus, palantisque vident socios hostemque receptum. Et Mnestheus: `Quo deinde fugam, quo tenditis?' inquit. `Quos alios muros, quae iam ultra moenia habetis? Unus homo et vestris, o cives, undique saeptus aggeribus tantas strages inpune per urbem ediderit, iuvenum primos tot miserit Orco? Non infelicis patriae veterumque deorum et magni Aeneae, segnes, miseretque pudetque?' Talibus accensi firmantur et agmine denso consistunt. Turnus paulatim excedere pugna et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum. Ceu saevum turba leonem cum telis premit infensis, at territus ille, asper, acerba tuens, retro redit, et neque terga ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra ille quidem hoc cupiens potis est per tela virosque: haud aliter retro dubius vestigia Turnus improperata refert, et mens exaestuat ira. Quin etiam bis tum medios invaserat hostis, bis confusa fuga per muros agmina vertit; sed manus e castris propere coit omnis in unum, nec contra vires audet Saturnia Iuno sufficere, aeriam caelo nam Iuppiter Irim demisit germanae haud mollia iussa ferentem, ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis. Ergo nec clipeo iuvenis subsistere tantum dextra valet: iniectis sic undique telis obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor liquitur et piceum, nec respirare potestas, flumen agit; fessos quatit aeger anhelitus artus. Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis in fluvium dedit: ille suo cum gurgite flavo accepit venientem ac mollibus extulit undis et laetum sociis abluta caede remisit.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER X

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque vocat divom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: `Caelicolae magni, quianam sententia vobis versa retro tantumque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quae contra vetitum discordia? Quis metus aut hos aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit? Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas: tum certare odiis, tum res rapuisse licebit. Nunc sinite et placitum laeti componite foedus.' Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra pauca refert: `O pater, O hominum rerumque aeterna potestas! Namque aliud quid sit, quod iam implorare queamus? Cernis ut insultent Rutulli Turnusque [feratur per medios insignis equis tumidusque] secundo Marte ruat? Non clausa tegunt iam moenia Teucros: quin intra portas atque ipsis proelia miscent aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas. Aeneas ignarus abest. Numquamne levari obsidione sines? Muris iterum imminet hostis nascentis Troiae [nec non exercitus alter;] atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis Tydides. Equidem credo, mea volnera restant et tua progenies mortalia demoror arma. Si sine pace tua atque invito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuveris auxilio; sin tot responsa secuti, quae superi manesque dabant: cur nunc tua quisquam vertere iussa potest aut cur nova condere fata? Quid repetem exustas Erycino in litore classes, quid tempestatum regem ventosque furentis Aeolia excitos aut actam nubibus Irim? Nunc etiam manis, haec intemptata manebat sors rerum, movet et superis immissa repente Allecto, medias Italum bacchata per urbes. Nil super imperio moveor: speravimus ista, dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur: hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis exigat hic aevum. Magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt? Non satius cineres patriae insedisse supremos atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta redde, oro, miseris iterumque revolvere casus da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno acta furore gravi: `Quid me alta silentia cogis rumpere et obductum verbis volgare dolorem? Aenean hominum quisquam divomque subegit bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus, esto, Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra hortati sumus aut vitam committere ventis? Num puero summam belli, num credere muros Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris? Indignum est Italos Troiam circumdare flammis nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater: quid face Troianos atra vim ferre Latinis, arva aliena iugo premere atque avertere praedas? Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, pacem orare manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean manibus subducere Graium proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, tu potes in totidem classem convertere nymphas: nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est? Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera solvere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, aut ego tela dedi fovive cupidine bella? Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.' Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant murmura, venturos nautis prodentia ventos. Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas, infit; eo dicente deum domus alta silescit et tremefacta solo tellus, silet arduus aether, tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus: `Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta. Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris haud licitum, nec vestra capit discordia finem: quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem, Tros Rutulusne fuat nullo discrimine habebo. Seu fatis Italum castra obsidione tenentur sive errore malo Troiae monitisque sinistris. Nec Rutulos solvo: sua cuique exorsa laborem fortunamque ferent. Rex Iuppiter omnibus idem. Fata viam invenient.' Stygii per flumina fratris, per pice torrentis atraque voragine ripas adnuit et totum nutu tremefecit Olympum. Hic finis fandi. Solio tum Iuppiter aureo surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt. Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede viros et moenia cingere flammis. At legio Aeneadum vallis obsessa tenetur, nec spes ulla fugae. Miseri stant turribus altis nequiquam et rara muros cinxere corona Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris, prima acies; hos germani Sarpedonis ambo et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta. Fert ingens toto conixus corpore saxum, haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon, nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo. Hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem nervoque aptare sagittas. Ipse inter medios, Veneris iustissima cura, Dardanius caput ecce puer detectus honestum, qualis gemma micat, fulvum quae dividit aurum, aut collo decus aut capiti; vel quale per artem inclusum buxo aut Oricia terebintho lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis accipit et molli subnectens circulus auro. Te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes volnera dirigere et calamos armare veneno, Maeonia generose domo, ubi pinguia culta exercentque viri Pactolusque inrigat auro. Adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni aggere moerorum sublimem gloria tollit, et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi. Illi inter sese duri certamina belli contulerant: media Aeneas freta nocte secabat. Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis regem adit et regi memorat nomenque genusque, quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni edocet, humanis quae sit fiducia rebus admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon iungit opes foedusque ferit; tum libera fati classem conscendit iussis gens Lydia divom, externo commissa duci. Aeneia puppis prima tenet, rostro Phrygios subiuncta leones, imminet Ida super, profugis gratissima Teucris. Hic magnus sedet Aeneas secumque volutat eventus belli varios, Pallasque sinistro adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae noctis iter, iam quae passus terraque marique. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur. Massicus aerata princeps secat aequora tigri: sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae gorytique leves umeris et letifer arcus. Una torvus Abas: huic totum insignibus armis agmen et aurato fulgebat Apolline puppis. Sescentos illi dederat Populonia mater expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos insula inexhaustis Chalybum generosa metallis. Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, urbs Etrusca solo. Sequitur pulcherrimus Astur, Astur equo fidens et versicoloribus armis. Tercentum adiciunt (mens omnibus una sequendi) qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis, et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae. Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello, transierim, Cinyre, et paucis comitate Cupavo, cuius olorinae surgunt de vertice pennae, crimen, Amor, vestrum formaeque insigne paternae. Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem. Filius, aequalis comitatus classe catervas, ingentem remis Centaurum promovet: ille instat aquae saxumque undis immane minatur arduus et longa sulcat maria alta carina. Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris, fatidicae Mantus et Tusci filius amnis, qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, Mantua, dives avis; sed non genus omnibus unum: gens illi triplex, populi sub gente quaterni, ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires. Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat, quos patre Benaco velatus harundine glauca Mincius infesta ducebat in aequora pinu. It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum verberat adsurgens, spumant vada marmore verso. Hunc vehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit alvus: spumea semifero sub pectore murmurat unda. Tot lecti proceres ter denis navibus ibant subsidio Troiae et campos salis aera secabant. Iamque dies caelo concesserat almaque curru noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum: Aeneas (neque enim membris dat cura quietem) ipse sedens clavumque regit velisque ministrat. Atque illi medio in spatio chorus ecce suarum occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae. Agnoscunt longe regem lustrantque choreis, quarum quae fandi doctissima Cymodocea pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso eminet ac laeva tacitis subremigat undis, tum sic ignarum adloquitur: `Vigilasne, deum gens, Aenea? Vigila et velis immitte rudentis. Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus invitae tua vincula teque per aequor quaerimus. Hanc Genetrix faciem miserata refecit et dedit esse deas aevumque agitare sub undis. At puer Ascanius muro fossisque tenetur tela inter media atque horrentis Marte Latinos. Iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco Arcas eques: medias illis opponere turmas, ne castris iungant, certast sententia Turno. Surge age et Aurora socios veniente vocari primus in arma iube et clipeum cape, quem dedit ipse invictum Ignipotens atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris, ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.' Dixerat, et dextra discedens impulit altam haud ignara modi puppim: fugit illa per undas ocior et iaculo et ventos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus. Stupet inscius ipse Tros Anchisiades; animos tamen omine tollit. Tum breviter super adspectans convexa precatur: `Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi turrigeraeque urbis biiugique ad frena leones, tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.' Tantum effatus. Et interea revoluta rubebat matura iam luce dies noctemque fugarat: principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se. Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra, stans celsa in puppi; clipeum cum deinde sinistra extulit ardentem. Clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras, tela manu iaciunt: quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo. At Rutulo regi ducibusque ea mira videri Ausoniis, donec versas ad litora puppes respiciunt totumque adlabi classibus aequor. Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur et vastos umbo vomit aureus ignes: non secus ac liquida siquando nocte cometae sanguinei lugubre rubent aut Sirius ardor, ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris, nascitur et laevo contristat lumine caelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit litora praecipere et venientis pellere terra. [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro] `Quod votis optastis, adest, perfringere dextra; in manibus Mars ipse viris. Nunc coniugis esto quisque suae tectique memor, nunc magna referto facta, patrum laudes. Ultro occurramus ad undam, dum trepidi egressisque labant vestigia prima. Audentis Fortuna iuvat,' haec ait et secum versat, quos ducere contra vel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis pontibus exponit. Multi servare recursus languentis pelagi et brevibus se credere saltu, per remos alii. Speculatus litora Tarchon, qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda, sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu, advertit subito proram sociosque precatur: `Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; tollite, ferte rates; inimicam findite rostris hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso arrepta tellure semel.' Quae talia postquam effatus Tarchon, socii consurgere tonsis spumantisque rates arvis inferre Latinis, donec rostra tenent siccum et sedere carinae omnes innocuae, sed non puppis tua, Tarchon. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque viros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer totam aciem in Teucros et contra in litore sistit. Signa canunt. Primus turmas invasit agrestis Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos occiso Therone, virum qui maximus ultro Aenean petit: huic gladio perque aerea suta, per tunicam squalentem auro latus haurit apertum. Inde Lichan ferit, exsectum iam matre perempta et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri quo licuit parvo? Nec longe Cissea durum immanemque Gyan, sternentis agmina clava, deiecit Leto: nihil illos Herculis arma nec validae iuvere manus genitorque Melampus, Alcidae comes usque gravis dum terra labores praebuit. Ecce Pharo, voces dum iactat inertis, intorquens iaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flaventem prima lanugine malas dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon, Dardania stratus dextra, securus amorum, qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres, ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci progenies, septem numero, septenaque tela coniciunt; partim galea clipeoque resultant inrita, deflexit partim stringentia corpus alma Venus. Fidum Aeneas adfatur Achaten: `Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium Iliacis campis.' Tum magnam corripit hastam et iacit: illa volans clipei transverberat aera Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem sustentat dextra: traiecto missa lacerto protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem, dexteraque ex umero nervis moribunda pependit. Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto Aenean petiit; sed non et figere contra est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta sub mentum graviter pressa pariterque loquentis vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem. Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per varios sternit casus. Accurrit Halaesus Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles, insignis Messapus equis. Expellere tendunt nunc hi, nunc illi; certatur limine in ipso Ausoniae. Magno discordes aethere venti proelia ceu tollunt animis et viribus aequis; non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit; anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra: haud aliter Troianae acies aciesque Latinae concurrunt; haeret pede pes densusque viro vir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris: `Quo fugitis, socii? Per vos et fortia facta, per ducis Evandri nomen devictaque bella Opemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, fidite ne pedibus. Ferro rumpenda per hostis est via. Qua globus ille virum densissimus urget, hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque. Ecce, maris magna claudit nos obice pontus, deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petemus?' Haec ait et medius densos prorumpit in hostis. Obvius huic primum, fatis adductus iniquis, fit Lagus. Hunc, magno vellit dum pondere saxum, intorto figit telo, discrimina costis per medium qua spina dabat, hastamque receptat ossibus haerentem. Quem non super occupat Hisbo, ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, dum furit, incautum crudeli morte sodalis excipit atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae. Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles, indiscreta suis gratusque parentibus error; at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas: nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis; te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant. Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis. Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter traicit. Hoc spatium tantumque morae fuit Ilo; Ilo namque procul validam direxerat hastam, quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra, te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus caedit semianimis Rutulorum calcibus arva. Ac velut optato ventis aestate coortis dispersa immittit silvis incendia pastor, correptis subito mediis extenditur una horrida per latos acies Volcania campos; ille sedens victor flammas despectat ovantis: non aliter socium virtus coit omnis in unum teque iuvat, Palla. Sed bellis acer Halaesus tendit in adversos seque in sua conligit arma. Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque, Strymonio dextram fulgenti deripit ense elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis ossaque dispersit cerebro permixta cruento. Fata canens silvis genitor celarat Halaesum: ut senior leto canentia lumina solvit, iniecere manum Parcae telisque sacrarunt Evandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: `Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.' Audiit illa deus: dum texit Imaona Halaesus, Arcadio infelix telo dat pectus inermum. At non caede viri tanta perterrita Lausus, pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem oppositum interimit, pugnae nodumque moramque. Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci et vos, O Grais imperdita corpora, Teucri. Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis. Extremi addensent acies nec turba moveri tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas: egregii forma, sed quis Fortuna negarat in patriam reditus. Ipsos concurrere passus haud tamen inter se magni regnator Olympi: mox illos sua fata manent maiore sub hoste. Interea soror alma monet succedere Lauso Turnum, qui volucri curru medium secat agmen. Ut vidit socios: `Tempus desistere pugnae; solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.' Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso. At Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba miratus stupet in Turno corpusque per ingens lumina volvit obitque truci procul omnia visus talibus et dictis it contra dicta tyranni: `Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est. Tolle minas.' Fatus medium procedit in aequor. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta stare procul campis meditantem in proelia taurum, advolat: haud alia est Turni venientis imago. Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, ire prior Pallas, siqua fors adiuvet ausum viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur: `Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis. Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta victoremque ferant morientia lumina Turni.' Audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis. Tum Genitor natum dictis adfatur amicis: `Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus omnibus est vitae: sed famam extendere factis, hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis tot nati cecidere deum; quin occidit una Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi.' Sic ait atque oculos Rutulorum reicit arvis. At Pallas magnis emittit viribus hastam vaginaque cava fulgentem deripit ensem. Illa volans umeri surgunt qua tegmina summa incidit atque viam clipei molita per oras tandem etiam magno strinxit de corpore Turni. Hic Turnus ferro praefixum robur acuto in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur: `Adspice, num mage sit nostrum penetrabile telum.' Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, quem pellis totiens obeat circumdata tauri, vibranti cuspis medium transverberat ictu loricaeque moras et pectus perforat ingens. Ille rapit calidum frustra de volnere telum: una eademque via sanguis animusque sequuntur. Corruit in volnus, sonitum super arma dedere et terram hostilem moriens petit ore cruento. Quem Turnus super adsistens, `Arcades, haec,' inquit, `memores mea dicta referte Euandro; qualem meruit, Pallanta remitto. Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo hospitia.' Et laevo pressit pede talia fatus exanimem, rapiens immania pondera baltei impressumque nefas, una sub nocte iugali caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti, quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. Nescia mens hominum fati sortisque futurae et servare modum, rebus sublata secundis! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum intactum Pallanta et cum spolia ista diemque oderit. At socii multo gemitu lacrimisque impositum scuto referunt Pallanta frequentes. O dolor atque decus magnum rediture parenti haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos. Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventis rapit, inferias quos immolet umbris captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Inde Mago procul infensam contenderat hastam. Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex: `Per patrios manis et spes surgentis Iuli te precor, hanc animam serves natoque patrique. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. Non hic victoria Teucrum vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: `Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis. Belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus applicat ensem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora vitta, totus conlucens veste atque insignibus armis. Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro: Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem; dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos: Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta; tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae truncumque tepentem provolvens super haec inimico pectore fatur: `Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulchro: alitibus linquere feris aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti volnera lambent.' Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, persequitur fortemque Numam fulvumque Camertem, magnanimo Volcente satum, ditissimus agri qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis. Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt centenasque manus, quinquaginta oribus ignem pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses: sic toto Aeneas desaevit in aequore victor, ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei quadriiugis in equos adversaque pectora tendit. Atque illi longe gradientem et dira frementem ut videre, metu versi retroque ruentes effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus. Interea biiugis infert se Lucagus albis in medios fraterque Liger; sed frater habenis flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem. Haud tulit Aeneas tanto fervore furentis: inruit adversaque ingens apparuit hasta. Cui Liger: `Non Diomedis equos nec currum cernis Achillis aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi his dabitur terris.' Vesano talia late dicta volant Ligeri. Sed non et Troius heros dicta parat contra: iaculum nam torquet in hostem. Lucagus ut pronus pendens in verbera telo admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo aptet se pugnae, subit oras hasta per imas fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen: excussus curru moribundus volvitur arvis. Quem pius Aeneas dictis adfatur amaris: `Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae: ipse rotis saliens iuga deseris.' Haec ita fatus arripuit biiugos; frater tendebat inertis infelix palmas, curru delapsus eodem: `Per te, per qui te talem genuere parentes, vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.' Pluribus oranti Aeneas: `Haud talia dudum dicta dabas. Morere et fratrem ne desere frater.' Tum latebras animae pectus mucrone recludit. Talia per campos edebat funera ductor Dardanius, torrentis aquae vel turbinis atri more furens. Tandem erumpunt et castra relinquunt Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus. Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: `O germana mihi atque eadem gratissima coniunx, ut rebare, Venus, nec te sententia fallit, Troianas sustentat opes, non vivida bello dextra viris animusque ferox patiensque pericli.' Cui Iuno summissa `Quid, o pulcherrime coniunx, sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem? Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti. Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga saepe manu multisque oneravit limina donis.' Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi: `Si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis sub precibus venia ulla latet totumque moveri mutarive putas bellum, spes pascis inanis.' Et Iuno adlacrimans: `Quid si, quae voce gravaris, mente dares atque haec Turno rata vita maneret? Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri vana feror. Quod ut O potius formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus. At primas laeta ante acies exsultat imago inritatque virum telis et voce lacessit. Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit: illa dato vertit vestigia tergo. Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, `Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' Talia vociferans sequitur strictumque coruscat mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras; nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem avolsamque rapit revoluta per aequora navem. Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; obvia multa virum demittit corpora morti: tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime volans nubi se immiscuit atrae. Cum Turnum medio interea fert aequore turbo. Respicit ignarus rerum ingratusque salutis et duplicis cum voce manus ad sidera tendit: `Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum duxisti et talis voluisti expendere poenas? Quo feror? Unde abii? Quae me fuga quemve reducit? Laurentisne iterum muros aut castra videbo? Quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti? Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui et nunc palantis video gemitumque cadentum accipio! Quid ago? Aut quae iam satis ima dehiscat terra mihi? Vos O potius miserescite venti: in rupes, in saxa, volens vos Turnus adoro ferte ratem saevisque vadis immittite Syrtis, quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur.' Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc, an sese mucrone ob tantum dedecus amens induat et crudum per costas exigat ensem, fluctibus an iaciat mediis et litora nando curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma. Ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno continuit iuvenemque animi miserata repressit. Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo et patris antiquam Dauni defertur ad urbem. At Iovis interea monitis Mezentius ardens succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis. Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni, uni odiisque viro telisque frequentibus instant. Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas. Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta aequalem comitemque, una quem nocte Theano in lucem genitori Amyco dedit et face praegnans Cisseis regina Parin creat: urbe paterna occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta. Ac velut ille canum morsu de montibus altis actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos defendit multosve palus Laurentia, silva pastus harundinea, postquam inter retia ventum est, substitit infremuitque ferox et inhorruit armos, nec cuiquam irasci propiusque accedere virtus, sed iaculis tutisque procul clamoribus instant; haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae, non ulli est animus stricto concurrere ferro; missilibus longe et vasto clamore lacessunt: ille autem impavidus partis cunctatur in omnis, dentibus infrendens, et tergo decutit hastas. Venerat antiquis Corythi de finibus Acron, Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos. Hunc ubi miscentem longe media agmina vidit, purpureum pennis et pactae coniugis ostro: impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis. Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat. Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus: obvius adversoque occurrit seque viro vir contulit, haud furto melior, sed fortibus armis. Tum super abiectum posito pede nixus et hasta: `Pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.' Conclamant socii laetum paeana secuti. Ille autem exspirans: `Non me, quicumque es, inulto, victor, nec longum laetabere: te quoque fata prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.' Ad quae subridens mixta Mezentius ira: `Nunc morere. Ast de me divom pater atque hominum rex viderit.' Hoc dicens eduxit corpore telum: olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem. Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen Partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen, Messapus Croniumque Lycaoniumque Erichaeten, illum infrenis equi lapsu tellure iacentem, hunc peditem. Pedes et Lycius processerat Agis, quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces insidiis, iaculo et longe fallente sagitta. Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors funera: caedebant pariter pariterque ruebant victores victique, neque his fuga nota neque illis. Di Iovis in tectis iram miserantur inanem amborum et tantos mortalibus esse labores: hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno, pallida Tisiphone media inter milia saevit. At vero ingentem quatiens Mezentius hastam turbidus ingreditur campo. Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei stagna viam scindens, umero supereminet undas aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit: talis se vastis infert Mezentius armis. Huic contra Aeneas, speculatus in agmine longo, obvius ire parat. Manet imperterritus ille, hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat; atque oculis spatium emensus, quantum satis hastae: `Dextra mihi deus et telum, quod missile libro, nunc adsint! Voveo praedonis corpore raptis indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum Aeneae.' Dixit stridentemque eminus hastam iecit; at illa volans clipeo est excussa proculque egregium Antoren latus inter et ilia figit, Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis haeserat Euandro atque Itala consederat urbe. Sternitur infelix alieno volnere caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos tum pius Aeneas hastam iacit: illa per orbem aere cavum triplici, per linea terga tribusque transit intextum tauris opus imaque sedit inguine, sed viris haud pertulit. Ocius ensem Aeneas, viso Tyrrheni sanguine laetus, eripit a femine et trepidanti fervidus instat. Ingemuit cari graviter genitoris amore, ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae. Hic mortis durae casum tuaque optima facta, siqua fidem tanto est operi latura vetustas, non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo. Ille pedem referens et inutilis inque ligatus cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat: prorupit iuvenis seseque immiscuit armis iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis Aeneae subiit mucronem ipsumque morando sustinuit. Socii magno clamore sequuntur, dum genitor nati parma protectus abiret, telaque coniciunt proturbantque eminus hostem missilibus. Furit Aeneas tectusque tenet se. Ac velut effusa siquando grandine nimbi praecipitant, omnis campis diffugit arator omnis et agricola et tuta latet arce viator, aut amnis ripis aut alti fornice saxi, dum pluit in terris, ut possint sole reducto exercere diem: sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur: `Quo moriture ruis maioraque viribus audes? Fallit te incautum pietas tua.' Nec minus ille exsultat demens; saevae iamque altius irae Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso Parcae fila legunt: validum namque exigit ensem per medium Aeneas iuvenem totumque recondit. Transiit et parmam mucro, levia arma minacis, et tunicam, molli mater quam neverat auro, implevitque sinum sanguis; tum vita per auras concessit maesta ad manis corpusque reliquit. At vero ut voltum vidit morientis et ora, ora modis Anchisiades pallentia miris, ingemuit miserans graviter dextramque tetendit, et mentem patriae subiit pietatis imago. `Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis, quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum? Arma, quibus laetatus, habe tua, teque parentum manibus et cineri, siqua est ea cura, remitto. Hoc tamen infelix miseram solabere mortem: Aeneae magni dextra cadis.' Increpat ultro cunctantis socios et terra sublevat ipsum, sanguine turpantem comptos de more capillos. Interea genitor Tiberini ad fluminis undam volnera siccabat lymphis corpusque levabat arboris adclinis trunco. Procul aerea ramis dependet galea et prato gravia arma quiescunt. Stant lecti circum iuvenes: ipse aeger anhelans colla fovet, fusus propexam in pectore barbam; multa super Lauso rogitat multumque remittit qui revocent maestique ferant mandata parentis. At Lausum socii exanimem super arma ferebant flentes, ingentem atque ingenti volnere victum. Agnovit longe gemitum praesaga mali mens: canitiem multo deformat pulvere et ambas ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret. `Tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas, ut pro me hostili paterer succedere dextrae, quem genui? Tuane haec genitor per volnera servor, morte tua vivens? Heu, nunc misero mihi demum exitium infelix, nunc alte volnus adactum! Idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen, pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis. Debueram patriae poenas odiisque meorum: omnis per mortis animam sontem ipse dedissem! Nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo. Sed linquam.' Simul hoc dicens attollit in aegrum se femur et, quamvis dolor alto volnere tardet, haud deiectus equum duci iubet. Hoc decus illi, hoc solamen erat; bellis hoc victor abibat omnibus. Adloquitur maerentem et talibus infit: `Rhaebe, diu, res siqua diu mortalibus ulla est, viximus. Aut hodie victor spolia illa cruenti et caput Aeneae referes Lausique dolorum ultor eris mecum aut, aperit si nulla viam vis, occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo, iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.' Dixit et exceptus tergo consueta locavit membra manusque ambas iaculis oneravit acutis, aere caput fulgens cristaque hirsutus equina. Sic cursum in medios rapidus dedit: aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu, [et furiis agitatus amor et conscia virtus.] Atque hic Aenean magna ter voce vocavit. Aeneas agnovit enim laetusque precatur: `Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo, incipias conferre manum.' Tantum effatus et infesta subit obvius hasta. Ille autem: `Quid me erepto, saevissime, nato terres? Haec via sola fuit, qua perdere posses. Nec mortem horremus nec divom parcimus ulli. Desine: nam venio moriturus et haec tibi porto dona prius.' Dixit telumque intorsit in hostem; inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo. Ter circum adstantem laevos equitavit in orbes tela manu iaciens, ter secum Troius heros immanem aerato circumfert tegmine silvam. Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet vellere et urgetur pugna congressus iniqua, multa movens animo iam tandem erumpit et inter bellatoris equi cava tempora conicit hastam. Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras verberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo. Clamore incendunt caelum Troesque Latinique. Advolat Aeneas vaginaque eripit ensem et super haec: `Ubi nunc Mezentius acer et illa effera vis animi? `Contra Tyrrhenus, ut auras suspiciens hausit caelum mentemque recepit: `Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris? Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni, nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus. Unum hoc per siqua est victis venia hostibus oro: corpus humo patiare tegi. Scio acerba meorum circumstare odia: hunc, oro, defende furorem et me consortem nati concede sepulchro.' Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arva cruore.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER XI

OCEANUM interea surgens Aurora reliquit: Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis praecipitant curae turbataque funere mens est, vota deum primo victor solvebat Eoo. Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens: aptat rorantis sanguine cristas telaque trunca viri et bis sex thoraca petitum perfossumque locis clipeumque ex aere sinistrae subligat atque ensem collo suspendit eburnum. Tum socios, namque omnis eum stipata tegebat turba ducum, sic incipiens hortatur ovantis: `Maxima res effecta, viri; timor omnis abesto, quod superest: haec sunt spolia et de rege superbo primitiae, manibusque meis Mezentius hic est. Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos. Arma parate animis et spe praesumite bellum, nequa mora ignaros, ubi primum vellere signa adnuerint superi pubemque educere castris, impediat segnisve metu sententia tardet. Interea socios inhumataque corpora terrae mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est. Ite,' ait, `egregias animas, quae sanguine nobis hanc patriam peperere suo, decorate supremis muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem mittatur Pallas, quem non virtutis egentem abstulit atra dies et funere mersit acerbo.' Sic ait inlacrimans recipitque ad limina gressum, corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes servabat senior, qui Parrhasio Evandro armiger ante fuit, sed non felicibus aeque tum comes auspiciis caro datus ibat alumno. Circum omnis famulumque manus Troianaque turba et maestum Iliades crinem de more solutae. Ut vero Aeneas foribus sese intulit altis, ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt pectoribus, maestoque immugit regia luctu. Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora ut vidit levique patens in pectore vulnus cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis. `Tene,' inquit, `miserande puer, cum laeta veniret, invidit Fortuna mihi, ne regna videres nostra neque ad sedes victor veherere paternas? Non haec Evandro de te promissa parenti discedens dederam, cum me complexus euntem mitteret in magnum imperium metuensque moneret acris esse viros, cum dura proelia gente. Et nunc ille quidem spe multum captus inani fors et vota facit cumulatque altaria donis: nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis debentem vano maesti comitamur honore. Infelix, nati funus crudele videbis! Hi nostri reditus expectatique triumphi! Haec mea magna fides! At non, Evandre, pudendis vulneribus pulsum adspicies nec sospite dirum optabis nato funus pater. Ei mihi, quantum praesidium Ausonia et quantum tu perdis, Iule!' Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus imperat et toto lectos ex agmine mittit mille viros, qui supremum comitentur honorem intersintque patris lacrimis, solacia luctus exigua ingentis, misero sed debita patri. Haud segnes alii crates et molle feretrum arbuteis texunt virgis et vimine querno exstructosque toros obtentu frondis inumbrant. Hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt, qualem virgineo demessum pollice florem seu mollis violae seu languentis hyacinthi, cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit: non iam mater alit tellus viresque ministrat. Tum geminas vestes auroque ostroque rigentis extulit Aeneas, quas illi laeta laborum ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido fecerat et tenui telas discreverat auro. Harum unam iuveni supremum maestus honorem induit arsurasque comas obnubit amictu, multaque praeterea Laurentis praemia pugnae aggerat et longo praedam iubet ordine duci. Addit equos et tela, quibus spoliaverat hostem. Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris inferias, caeso sparsuros sanguine flammas, indutosque iubet truncos hostilibus armis ipsos ferre duces inimicaque nomina figi. Ducitur infelix aevo confectus Acoetes: pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus. Post bellator equus positis insignibus Aethon it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus victor habet. Tum maesta phalanx Teucrique sequuntur Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis. Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo, substitit Aeneas gemituque haec addidit alto: `Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla, aeternumque vale.' Nec plura effatus ad altos tendebat muros gressumque in castra ferebat. Iamque oratores aderant ex urbe Latina, velati ramis oleae veniamque rogantes: corpora, per campos ferro quae fusa iacebant, redderet ac tumulo sineret succedere terrae; nullum cum victis certamen et aethere cassis; parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis prosequitur venia et verbis haec insuper addit: `Quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini, implicuit bello, qui nos fugiatis amicos? Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis oratis? Equidem et vivis concedere vellem. Nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent, nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit hospitia et Turni potius se credidit armis. Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti. Si bellum finire manu, si pellere Teucros apparat, his mecum decuit concurrere telis: vixet, cui vitam deus aut sua dextra dedisset. Nunc ite et miseris supponite civibus ignem.' Dixerat Aeneas. Illi obstipuere silentes conversique oculos inter se atque ora tenebant. Tum senior semperque odiis et crimine Drances infensus iuveni Turno sic ore vicissim orsa refert: `O fama ingens, ingentior armis vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem? Iustitiaene prius mirer belline laborum? Nos vero haec patriam grati referemus ad urbem et te, siqua viam dederit fortuna, Latino iungemus regi: quaerat sibi foedera Turnus. Quin et fatalis murorum attollere moles saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.' Dixerat haec, unoque omnes eadem ore fremebant. Bis senos pepigere dies et pace sequestra per silvas Teucri mixtique inpune Latini erravere iugis. Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos. Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus, Evandrum Evandrique domos et moenia replet, quae modo victorem Latio Pallanta ferebat. Arcades ad portas ruere et de more vetusto funereas rapuere faces; lucet via longo ordine flammarum et late discriminat agros. Contra turba Phrygum veniens plangentia iungit agmina. Quae postquam matres succedere tectis viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem. At non Evandrum potis est vis ulla tenere, sed venit in medios. Feretro Pallanta reposto procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque, et via vix tandem vocis laxata dolore est. `Non haec, O Palla, dederas promissa parenti, cautius ut saevo velles te credere Marti; haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis et praedulce decus primo certamine posset. Primitiae iuvenis miserae bellique propinqui dura rudimenta et nulli exaudita deorum vota precesque meae! Tuque, O sanctissima coniunx, felix morte tua neque in hunc servata dolorem! Contra ego vivendo vici mea fata, superstes restarem ut genitor. Troum socia arma secutum obruerent Rutuli telis! Animam ipse dedissem atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret, nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas iunximus hospitio dextras: sors ista senectae debita erat nostrae. Quod si immatura manebat mors natum, caesis Volscorum milibus ante ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit. Quin ego non alio digner te funere, Palla, quam pius Aeneas [et quam magni Phryges et quam Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.] Magna tropaea ferunt, quos dat tua dextera Leto: tu quoque nunc stares immanis truncus in armis, esset par aetas et idem si robur ab annis, Turne. Sed infelix Teucros quid demoror armis? Vadite et haec memores regi mandata referte: quod vitam moror invisam Pallante perempto, dextera causa tua est, Turnum natoque patrique quam debere vides. Meritis vacat hic tibi solus fortunaeque locus. Non vitae gaudia quaero, nec fas, sed nato Manis perferre sub imos.' Aurora interea miseris mortalibus almam extulerat lucem, referens opera atque labores: iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon constituere pyras. Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine caelum. Ter circum accensos cincti fulgentibus armis decurrere rogos, ter maestum funeris ignem lustravere in equis ululatusque ore dedere; spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma: it caelo clamorque virum clangorque tubarum. Hic alii spolia occisis derepta Latinis coniciunt igni, galeas ensesque decoros frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, ipsorum clipeos et non felicia tela. Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes. Tum litore toto ardentis spectant socios semustaque servant busta neque avelli possunt, nox umida donec invertit caelum stellis ardentibus aptum. Nec minus et miseri diversa in parte Latini innumeras struxere pyras, et corpora partim multa virum terrae infodiunt avectaque partim finitimos tollunt in agros urbique remittunt, cetera confusaeque ingentem caedis acervum nec numero nec honore cremant: tunc undique vasti certatim crebris conlucent ignibus agri. Tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram: maerentes altum cinerem et confusa ruebant ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae. Iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini, praecipuus fragor et longi pars maxima luctus. Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos: ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro, qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores. ingravat haec saevus Drances solumque vocari testatur, solum posci in certamina Turnum. Multa simul contra variis sententia dictis pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat, multa virum meritis sustentat fama tropaeis. Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt: nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum. Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus. Fatalem Aenean manifesto numine ferri admonet ira deum tumulique ante ora recentes. Ergo concilium magnum primosque suorum imperio accitos alta intra limina cogit. olli convenere fluuntque ad regia plenis tecta viis. Sedet in mediis et maximus aevo et primus sceptris haud laeta fronte Latinus. Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos, quae referant, fari iubet et responsa reposcit ordine cuncta suo. Tum facta silentia linguis, et Venulus dicto parens ita farier infit: `Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra atque iter emensi casus superavimus omnis contigimusque manum, qua concidit Ilia tellus. Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis victor Gargani condebat Iapygis agris. Postquam introgressi et coram data copia fandi, munera praeferimus, nomen patriamque docemus, qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos. Auditis ille haec placido sic reddidit ore: «O fortunatae gentes, Saturnia regna, antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos sollicitat suadetque ignota lacessere bella? Quicumque Iliacos ferro violavimus agros, mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis, quos Simois premat ille viros, infanda per orbem supplicia et scelerum poenas expendimus omnes, vel Priamo miseranda manus: scit triste Minervae sidus et Euboicae cautes ultorque Caphareus. Militia ex illa diversum ad litus abacti Atrides Protei Menelaus adusque columnas exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes. Regna Neoptolemi referam versosque penates Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivom coniugis infandae prima inter limina dextra oppetiit: devictam Asiam subsedit adulter. Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? Nunc etiam horribili visu portenta sequuntur, et socii amissi petierunt aethera pennis fluminibusque vagantur aves, heu dira meorum supplicia, et scopulos lacrimosis vocibus implent. Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt tempore, cum ferro caelestia corpora demens adpetii et Veneris violavi volnere dextram. Ne vero, ne me ad talis impellite pugnas: nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum Pergama, nec veterum memini laetorve malorum. Munera, quae patriis ad me portatis ab oris, vertite ad Aenean. Stetimus tela aspera contra contulimusque manus: experto credite, quantus in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam. Si duo praeterea talis Idaea tulisset terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis. Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae, Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium haesit et in decimum vestigia rettulit annum. Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis hic pietate prior. Coeant in foedera dextrae, qua datur; ast armis concurrant arma cavete.'' Et responsa simul quae sint, rex optime, regis audisti et quae sit magno sententia bello.' Vix ea legati, variusque per ora cucurrit Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis. Ut primum placati animi et trepida ora quierunt, praefatus divos solio rex infit ab alto: `Ante equidem summa de re statuisse, Latini, et vellem et fuerat melius, non tempore tali cogere concilium. cum muros adsidet hostis. Bellum importunum, cives, cum gente deorum invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant proelia: nec victi possunt absistere ferro. Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis, ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis; cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, ante oculos interque manus sunt omnia vestras. Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus esse, fuit; toto certatum est corpore regni. Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti expediam et paucis, animos adhibete, docebo. Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni, longus in occasum, finis super usque Sicanos; Aurunci Rutulique serunt et vomere duros exercent colles atque horum asperrima pascunt. Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas dicamus leges sociosque in regna vocemus. Considant, si tantus amor, et moenia condant. Sin alios finis aliamque capessere gentem est animus possuntque solo decedere nostro: bis denas Italo texamus robore navis seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam materies, ipsi numerumque modumque carinis praecipiant, nos aera manus navalia demus. Praeterea qui dicta ferant et foedera firment centum oratores prima de gente Latinos ire placet pacisque manu praetendere ramos, munera portantis aurique eborisque talenta et sellam regni trabeamque insignia nostri. Consulite in medium et rebus succurrite fessis.' Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, largus opum et lingua melior, sed frigida bello dextera, consiliis habitus non futilis auctor, seditione potens (genus huic materna superbum nobilitas dabat, incertum de patre ferebat), surgit et his onerat dictis atque aggerat iras: `Rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem consulis, O bone rex: cuncti se scire fatentur, quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. Det libertatem fandi flatusque remittat cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur) lumina tot cecidisse ducum totamque videmus consedisse urbem luctu, dum Troia temptat castra fugae fidens et caelum territat armis. Unum etiam donis istis, quae plurima mitti Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum, adicias nec te ullius violentia vincat, quin natam egregio genero dignisque hymenaeis des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas. Quod si tantus habet mentes et pectora terror, ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso: cedat, ius proprium regi patriaeque remittat. Quid miseros totiens in aperta pericula cives proicis, O Latio caput horum et causa malorum? Nulla salus bello: pacem te poscimus omnes, Turne, simul pacis solum inviolabile pignus. Primus ego, invisum quem tu tibi fingis, et esse nil moror, en supplex venio. Miserere tuorum, pone animos et pulsus abi. Sat funera fusi vidimus ingentis et desolavimus agros. Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis. Etiam tu, siqua tibi vis, si patrii quid Martis habes, illum aspice contra, qui vocat.' Talibus exarsit dictis violentia Turni; dat gemitum rumpitque has imo pectore voces `Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi tum, cum bella manus poscunt, patribusque vocatis primus ades. Sed non replenda est curia verbis, quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem agger murorum nec inundant sanguine fossae. Proinde tona eloquio, solitum tibi, meque timoris argue tu, Drance, quando tot stragis acervos Teucrorum tua dextra dedit passimque tropaeis insignis agros. Possit quid vivida virtus, experiare licet; nec longe scilicet hostes quaerendi nobis: circumstant undique muros. Imus in adversos: quid cessas? An tibi Mavors ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis semper erit? Pulsus ego? Aut quisquam merito, foedissime, pulsum arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens et quos mille die victor sub Tartara misi, inclusus muris hostilique aggere saeptus. «Nulla salus bello.'' Capiti cane talia, demens, Dardanio rebusque tuis. Proinde omnia magno ne cessa turbare metu atque extollere vires gentis bis victae, contra premere arma Latini. Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt, nunc et Tydides et Larissaeus Achilles, amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. Vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit artificis scelus et formidine crimen acerbat. Numquam animam talem dextra hac, absiste moveri, amittes: habitet tecum et sit pectore in isto. Nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. Si nullam nostris ultra spem ponis in armis, si tam deserti sumus et semel agmine verso funditus occidimus neque habet Fortuna regressum? oremus pacem et dextras tendamus inertis. Quamquam O, si solitae quicquam virtutis adesset! Ille mihi ante alios fortunatusque laborum egregiusque animi, qui, nequid tale videret, procubuit moriens et humum semel ore momordit. Sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus auxilioque urbes Italae populique supersunt, sin et Troianis cum multo gloria venit sanguine, sunt illis sua funera parque per omnis tempestas: cur indecores in limine primo deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus? Multa dies variisque labor mutabilis aevi rettulit in melius, multos alterna revisens lusit et in solido rursus Fortuna locavit. Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi: at Messapus erit felixque Tolumnius et quos tot populi misere duces, nec parva sequetur gloria delectos Latio et Laurentibus agris. Est et Volscorum egregia de gente Camilla, agmen agens equitum et florentis aere catervas. Quod si me solum Teucri in certamina poscunt idque placet tantumque bonis communibus obsto, non adeo has exosa manus Victoria fugit, ut tanta quicquam pro spe temptare recusem. Ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem factaque Vulcani manibus paria induat arma ille licet. Vobis animam hanc soceroque Latino Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus, devovi.»Solum Aeneas vocat'': et vocet oro, nec Drances potius, sive est haec ira deorum, morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.' Illi haec inter se dubiis de rebus agebant certantes; castra Aeneas aciemque movebat: nuntius ingenti per regia tecta tumultu ecce ruit magnisque urbem terroribus implet, instructos acie Tiberino a flumine Teucros Tyrrhenamque manum totis descendere campis. Extemplo turbati animi concussaque vulgi pectora et adrectae stimulis haud mollibus irae. Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus, flent maesti mussantque patres. Hic undique clamor dissensu vario magnus se tollit in auras haud secus atque alto in luco cum forte catervae consedere avium piscosove amne Padusae dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni. `Immo,' ait, `O cives' adrepto tempore, `Turnus,' `cogite concilium et pacem laudate sedentes: illi armis in regna ruunt.' Nec plura locutus corripuit sese et tectis citus extulit altis. `Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplos, duc,' ait, `et Rutulos. Equitem Messapus in armis et cum fratre Coras latis diffundite campis. Pars aditus urbis firmet turrisque capessat, cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.' Ilicet in muros tota discurritur urbe. Consilium ipse pater et magna incepta Latinus deserit ac tristi turbatus tempore differt multaque se incusat, qui non adceperit ultro Dardanium Aenean generumque adsciverit urbi. Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque subvectant. Bello dat signum rauca cruentum bucina. Tum muros varia cinxere corona matronae puerique: vocat labor ultimus omnis. Nec non ad templum summasque ad Palladis arces subvehitur magna matrum regina caterva dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo, causa mali tanti, oculos deiecta decoros. Succedunt matres et templum ture vaporant et maestas alto fundunt de limine voces: `Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus. Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis horrebat squamis surasque incluserat auro, tempora nudus adhuc, laterique adcinxerat ensem fulgebatque alta decurrens aureus arce, exsultatque animis et spe iam praecipit hostem: qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos. Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis; tum talia fatur: `Turne, sui merito siqua est fiducia forti, audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra. Me sine prima manu temptare pericula belli tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.' Turnus ad haec, oculos horrenda in virgine fixus: `O decus Italiae virgo, quas dicere grates quasve referre parem? Sed nunc, est omnia quando iste animus supra, mecum partire laborem. Aeneas, ut fama fidem missique reportant exploratores, equitum levia improbus arma praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis per deserta iugo superans adventat ad urbem. Furta paro belli convexo in tramite silvae? ut bivias armato obsidam milite fauces. Tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis; tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.' Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis hortatur sociosque duces et pergit in hostem. Est curvo anfractu valles, adcommoda fraudi armorumque dolis, quam densis frondibus atrum urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit angustaeque ferunt fauces aditusque maligni. Hanc super in speculis summoque in vertice montis planities ignota iacet tutique receptus, seu dextra laevaque velis occurrere pugnae, sive instare iugis et grandia volvere saxa. Huc iuvenis nota fertur regione viarum arripuitque locum et silvis insedit iniquis. Velocem interea superis in sedibus Opim, unam ex virginibus sociis sacraque caterva, compellabat et has tristis Latonia voces ore dabat: `Graditur bellum ad crudele Camilla, O virgo, et nostris nequiquam cingitur armis, cara mihi ante alias.' Neque enim novus iste Dianae venit amor subitaque animum dulcedine movit. Pulsus ob invidiam regno viresque superbas Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, infantem fugiens media inter proelia belli sustulit exsilio comitem matrisque vocavit nomine Casmillae mutata parte Camillam. Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat solorum nemorum: tela undique saeva premebant et circumfuso volitabant milite Volsci. Ecce fugae medio summis Amasenus abundans spumabat ripis: tantus se nubibus imber ruperat. Ille, innare parans, infantis amore tardatur caroque oneri timet. Omnia secum versanti subito vix haec sententia sedit. Telum immane manu valida quod forte gerebat bellator, solidum nodis et robore cocto, huic natam, libro et silvestri subere clausam, implicat atque habilem mediae circumligat hastae; quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur: `Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo; tua prima per auras tela tenens supplex hostem fugit. Accipe, testor, diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris. Dixit et adducto contortum hastile lacerto immittit: sonuere undae, rapidum super amnem infelix fugit in iaculo stridente Camilla. At Metabus, magna propius iam urgente caterva, dat sese fluvio atque hastam cum virgine victor gramineo donum Triviae de caespite vellit. Non illum tectis ullae, non moenibus urbes accepere neque ipse manus feritate dedisset: pastorum et solis exegit montibus aevom. Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris. Utque pedum primis infans vestigia plantis institerat, iaculo palmas armavit acuto spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum. Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent. Tela manu iam tum tenera puerilia torsit et fundam tereti circum caput egit habena Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres optavere nurum: sola contenta Diana aeternum telorum et virginitatis amorem intemerata colit. `Vellem haud correpta fuisset militia tali, conata lacessere Teucros: cara mihi comitumque foret nunc una mearum. Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis, abere, nympha, polo finisque invise Latinos, tristis ubi infausto committitur omine pugna. Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam: hac quicumque sacrum violarit volnere corpus, Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas. Post ego nube cava miserandae corpus et arma inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.' Dixit; at illa levis caeli delapsa per auras insonuit, nigro circumdata turbine corpus. At manus interea muris Troiana propinquat Etruscique duces equitumque exercitus omnis, compositi numero in turmas. Fremit aequore toto insultans sonipes et pressis pugnat habenis huc conversus et huc; tum late ferreus hastis horret ager campique armis sublimibus ardent. Nec non Messapus contra celeresque Latini et cum fratre Coras et virginis ala Camillae adversi campo apparent hastasque reductis protendunt longe dextris et spicula vibrant, adventusque virum fremitusque ardescit equorum. Iamque intra iactum teli progressus uterque substiterat: subito erumpunt clamore furentisque exhortantur equos; fundunt simul undique tela crebra nivis ritu caelumque obtexitur umbra. Continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus conixi incurrunt hastis primique ruina dant sonitum ingenti perfractaque quadrupedantum pectora pectoribus rumpunt: excussus Aconteus fulminis in morem aut tormento ponderis acti praecipitat longe et vitam dispergit in auras. Extemplo turbatae acies, versique Latini reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt. Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. Iamque propinquabant portis, rursusque Latini clamorem tollunt et mollia colla reflectunt: hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis. Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit: bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos, bis reiecti armis respectant terga tegentes. Tertia sed postquam congressi in proelia totas implicuere inter se acies legitque virum vir: tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto armaque corporaque et permixti caede virorum semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire, hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit. Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat vulneris impatiens arrecto pectore crura: volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan ingentemque animis, ingentem corpore et armis deicit Herminium, nudo cui vertice fulva caesaries nudique umeri, nec vulnera terrent: tantus in arma patet. Latos huic hasta per armos acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro certantes pulchramque petunt per vulnera mortem. At medias inter caedes exsultat Amazon, unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla, et nunc lenta manu spargens hastilia denset, nunc validam dextra rapit indefessa bipennem; aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae. Illa etiam in tergum, siquando pulsa recessit, spicula converso fugientia dirigit arcu. At circum lectae comites, Larinaque virgo Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securem, Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla delegit pacisque bonas bellique ministras: quales Threiciae cum flumina Thermodontis pulsant et pictis bellantur Amazones armis seu circum Hippolyten, seu cum se Martia curru Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu feminea exsultant lunatis agmina peltis. Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo, deicis? Aut quot humi morientia corpora fundis? Eunaeum Clitio primum patre, cuius apertum adversi longa transverberat abiete pectus: sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam mandit humum moriensque suo se in volnere versat. Tum Lirim Pagasumque super; quorum alter habenas suffosso revolutus equo dum colligit, alter dum subit ac dextram labenti tendit inermem, praecipites pariterque ruunt. His addit Amastrum Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque; quotque emissa manu contorsit spicula virgo, tot Phrygii cecidere viri. Procul Ornytus armis ignotis et equo venator Iapyge fertur, cui pellis latos umeros erepta iuvenco pugnatori operit, caput ingens oris hiatus et malae texere lupi cum dentibus albis, agrestisque manus armat sparus; ipse catervis vertitur in mediis et toto vertice supra est. Hunc illa exceptum, neque enim labor agmine verso, traicit et super haec inimico pectore fatur: `Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti? Advenit qui vestra dies muliebribus armis verba redarguerit. Nomen tamen haud leve patrum manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.' Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum corpora, sed Buten aversum cuspide fixit loricam galeamque inter, qua colla sedentis lucent et laevo dependet parma lacerto, Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem eludit gyro interior sequiturque sequentem, tum validam perque arma viro perque ossa securim altior exsurgens oranti et multa precanti congeminat: vulnus calido rigat ora cerebro. Incidit huic subitoque aspectu territus haesit Appenninicolae bellator filius Auni, haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant. Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae posse neque instantem reginam avertere cernit, consilio versare dolos ingressus et astu incipit haec: `Quid tam egregium, si femina forti fidis equo? Dimitte fugam et te comminus aequo mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri: iam nosces, ventosa ferat cui gloria fraudem.' Dixit, at illa furens acrique adcensa dolore tradit equum comiti paribusque resistit in armis, ense pedes nudo puraque interrita parma. At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse, haud mora, conversisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat. `Vane Ligus frustraque animis elate superbis, nequiquam patrias temptasti lubricus artis, nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno,' haec fatur virgo et pernicibus ignea plantis transit equum cursu frenisque adversa prehensis congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit: quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto consequitur pennis sublimem in nube columbam comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis; tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae. At non haec nullis hominum sator atque deorum observans oculis summo sedet altus Olympo: Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras. Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon fertur equo variisque instigat vocibus alas, nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos. `Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit? Femina palantis agit atque haec agmina vertit! Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris? At non in Venerem segnes nocturnaque bella aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi, exspectate dapes et plenae pocula mensae, hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!' Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse, concitat et Venulo adversum se turbidus infert dereptumque ab equo dextra complectitur hostem et gremium ante suum multa vi concitus aufert. Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit. Utque volans alte raptum cum fulva draconem fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit, saucius at serpens sinuosa volumina versat adrectisque horret squamis et sibilat ore, arduus insurgens; illa haud minus urget obunco luctantem rostro, simul aethera verberat alis: haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns velocem iaculo et multa prior arte Camillam circuit et quae sit fortuna facillima, temptat. Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo, hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat; qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat, hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas. Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat undique circuitum et certam quatit improbus hastam. Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos insignis longe Phrygiis fulgebat in armis spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat. Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro, spicula torquebat Lycio Gortynia cornu; aureus ex umeris erat arcus et aurea vati cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis carbaseos fulvo in nodum collegerat auro pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum. Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma Troia, captivo sive ut se ferret in auro venatrix, unum ex omni certamine pugnae caeca sequebatur totumque incauta per agmen femineo praedae et spoliorum ardebat amore, telum ex insidiis cum tandem tempore capto concitat et superos Arruns sic voce precatur: `Summe deum, sancti custos Soractis Apollo, quem primi colimus, cui pineus ardor acervo pascitur et medium freti pietate per ignem cultores multa premimus vestigia pruna, da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis, omnipotens. Non exuvias pulsaeve tropaeum virginis aut spolia ulla peto (mihi cetera laudem facta ferent): haec dira meo dum vulnere pestis pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes. Audiit et voti Phoebus succedere partem mente dedit, partem volucris dispersit in auras: sterneret ut subita turbatam morte Camillam, adnuit oranti; reducem ut patria alta videret, non dedit, inque Notos vocem vertere procellae. Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras, convertere animos acris oculosque tulere cuncti ad reginam Volsci. Nihil ipsa nec aurae nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli, hasta sub exsertam donec perlata papillam haesit virgineumque alte bibit acta cruorem. Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem suscipiunt. Fugit ante omnis exterritus Arruns, laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae credere nec telis occurrere virginis audet. Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur, continuo in montis sese avius abdidit altos occiso pastore lupus magnove iuvenco, conscius audacis facti, caudamque remulcens subiecit pavitantem utero silvasque petivit: haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns contentusque fuga mediis se immiscuit armis. Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter ferreus ad costas alto stat vulnere mucro: labitur exsanguis, labuntur frigida leto lumina, purpureus quondam color ora reliquit. Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam adloquitur fidam ante alias, quae sola Camillae, quicum partiri curas; atque haec ita fatur: `Hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum. Effuge et haec Turno mandata novissima perfer: succedat pugnae Troianosque arceat urbe. Iamque vale.' Simul his dictis linquebat habenas, ad terram non sponte fluens. Tum frigida toto paulatim exsolvit se corpore lentaque colla et captum leto posuit caput, arma relinquunt, vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras. Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor sidera: deiecta crudescit pugna Camilla, incurrunt densi simul omnis copia Teucrum Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae. At Triviae custos iamdudum in montibus Opis alta sedet summis spectatque interrita pugnas. Utque procul medio iuvenum in clamore furentum prospexit tristi multatam morte Camillam, ingemuitque deditque has imo pectore voces: `Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello! Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam profuit aut nostras umero gessisse sagittas. Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae. Nam quicumque tuum violavit vulnere corpus, morte luet merita.' Fuit ingens monte sub alto regis Dercenni terreno ex aggere bustum antiqui Laurentis opacaque ilice tectum: hic dea se primum rapido pulcherrima nisu sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto. Ut vidit laetantem animis ac vana tumentem, `Cur,' inquit, `diversus abis? Huc dirige gressum, huc periture veni, capias ut digna Camillae praemia. Tune etiam telis moriere Dianae?' dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit et duxit longe, donec curvata coirent inter se capita et manibus iam tangeret aequis, laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. Extemplo teli stridorem aurasque sonantis audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum. Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in pulvere linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum. Prima fugit domina amissa levis ala Camillae; turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas disiectique duces desolatique manipli tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt. Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare valet telis aut sistere contra, sed laxos referunt umeris languentibus arcus, quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum. Volvitur ad muros caligine turbidus atra pulvis, et e speculis percussae pectora matres femineum clamorem ad caeli sidera tollunt. Qui cursu portas primi inrupere patentis, hos inimica super mixto premit agmine turba; nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso, moenibus in patriis atque inter tuta domorum confixi exspirant animas. Pars claudere portas: nec sociis aperire viam nec moenibus audent accipere orantis, oriturque miserrima caedes defendentum armis aditus inque arma ruentum. Exclusi ante oculos lacrumantumque ora parentum pars in praecipitis fossas urgente ruina volvitur, immissis pars caeca et concita frenis arietat in portas et duros obice postis. Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam, tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque mori pro moenibus ardent. Interea Turnum in silvis saevissimus implet nuntius, et iuveni ingentem fert Acca tumultum: deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam, ingruere infensos hostis et Marte secundo omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri. Ille furens, et saeva Iovis sic numina pellunt, deserit obsessos collis, nemora aspera linquit. Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur agmine nec longis inter se passibus absunt; ac simul Aeneas fumantis pulvere campos prospexit longe Laurentiaque agmina vidit, et saevum Aenean adgnovit Turnus in armis adventumque pedum flatusque audivit equorum. Continuoque ineant pugnas et proelia temptent, ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero tinguat equos noctemque die labente reducat: considunt castris ante urbem et moenia vallant.

PUBLI VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER XII

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos. Poenorum qualis in arvis saucius ille gravi venantum vulnere pectus tum demum movet arma leo gaudetque comantis excutiens cervice toros fixumque latronis inpavidus frangit telum et fremit ore cruento: haud secus adcenso gliscit violentia Turno. Tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit: `Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent. Congredior, fer sacra, pater, et concipe foedus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini), et solus ferro crimen commune refellam, aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.' Olli sedato respondit corde Latinus: `O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnis metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta multa manu, nec non aurumque animusque Latino est; sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis, nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus coniugis et maestae lacrumis, vincla omnia rupi: promissam eripui genero, arma impia sumpsi. Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur bella, vides, quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent. Quo referor totiens? Quae mentem insania mutat? Si Turno exstincto socios sum adscire paratus, cur non incolumi potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia, ad mortem si te-Fors dicta refutet! — prodiderim, natam et conubia nostra petentem? Respice res bello varias; miserere parentis longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe dividit.' Haudquaquam dictis violentia Turni flectitur: exsuperat magis aegrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore: 'Quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me deponas letumque sinas pro laude pacisci: et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra spargimus; et nostro sequitur de volnere sanguis. longe illi dea mater erit, quae nube fugacem feminea tegat et vanis sese occulat umbris.' At regina, nova pugnae conterrita sorte, flebat et ardentem generum monitura tenebat: `Turne, per has ego te lacrimas, per siquis Amatae tangit honos animum (spes tu nunc una, senectae tu requies miserae, decus imperiumque Latini te penes, in te omnis domus inclinata recumbit). unum oro: desiste manum committere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus, et me, Turne, manent: simul haec invisa relinquam lumina nec generum Aenean captiva videbo.' Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro siquis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa alba rosa: talis virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine voltus: ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam. `Ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater; neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno haud placitura refer: cum primum crastina caelo puniceis invecta rotis Aurora rubebit, non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum, illo quaeratur coniunx Lavinia campo.' Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit. poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia, qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt pectora plausa cavis et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco circumdat loricam umeris; simul aptat habendo ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae. ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti fecerat et Stygia candientem tinxerat unda. Exin quae mediis ingenti adnixa columnae aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem vociferans: `Nunc, O numquam frustrata vocatus hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis vibratos calido ferro murraque madentis.' His agitur furiis; totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis: mugitus veluti cum prima in proelia taurus terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, arboris obnixus trunco, ventosque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena. Nec minus interea maternis saevos in armis Aeneas acuit Martem et se suscitat ira, oblato gaudens componi foedere bellum, tum socios maestique metum solatur Iuli, fata docens, regique iubet responsa Latino certa referre viros et pacis dicere leges. Postera vix summos spargebat lumine montis orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt solis equi lucemque elatis naribus efflant: campum ad certamen magnae sub moenibus urbis dimensi Rutulique viri Teucrique parabant in medioque focos et dis communibus aras gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, velati limo et verbena tempora vincti. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis, haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis pugna vocet; nec non mediis in milibus ipsi ductores auro volitant ostroque decori, et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas et Messapus equum domitor, Neptunia proles. Utque dato signo spatia in sua quisque recessit, defigunt tellure hastas et scuta reclinant. Tum studio effusae matres et volgus inermum invalidique senes turris ac tecta domorum obsedere, alii portis sublimibus adstant. At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti, prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est adfata sororem diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit): `Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, praetulerim caelique lubens in parte locarim: disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. Qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi: nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, Parcarumque dies et vis inimica propinquat. Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. Tu pro germano siquid praesentius audes, perge: decet. Forsan miseros meliora sequentur.' Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit terque quaterque manu pectus percussit honestum. `Non lacrumis hoc tempus,' ait Saturnia Iuno: `Adcetera et fratrem, siquis modus, eripe morti, aut tu bella cie conceptumque excute foedus: auctor ego audendi.' Sic exhortata reliquit incertam et tristi turbatam volnere mentis. Interea reges, ingenti mole Latinus quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum aurati bis sex radii fulgentia cingunt, Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis, bina manu lato crispans hastilia ferro; hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in veste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admovitque pecus flagrantibus aris. Illi ad surgentem conversi lumina solem dant fruges manibus salsas et tempora ferro summa notant pecudum paterisque altaria libant. Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur: `Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra voeanti, quam propter tantos potui perferre labores, et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx, iam melior, iam, diva, precor, tuque inclute Mavors, cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques; fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo sunt numina ponto: cesserit Ausonio si fors victoria Turno, convenit Evandri victos discedere ad urbem, cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent, sin nostrum adnuerit nobis Victoria Martem (ut potius reor et potius di numine firment), non ego nec Teucris Italos parere iubebo nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae invictae gentes aeterna in foedera mittant. Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto, imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri constituent, urbique dabit Lavinia nomen.' Sic prior Aeneas; sequitur sic deinde Latinus suspiciens caelum tenditque ad sidera dextram: `Haec eadem, Aenea, terram mare sidera iuro Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem vimque deum infernam et duri sacraria Ditis; audiat haec genitor, qui foedera fulmine sancit. Tango aras, medios ignis et numina testor: nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet, quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem avertet, non, si tellurem effundat in undas diluvio miscens caelumque in Tartara solvat; ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat `numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras, cum semel in silvis imo de stirpe recisum matre caret posuitque comas et bracchia ferro, olim arbos, nunc artificis manus aere decoro inclusit patribusque dedit gesture Latinis.' Talibus inter se firmabant foedera dictis conspectu in medio procerum. Tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et viscera vivis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras. At vero Rutulis inpar ea pugna videri iamdudum et vario misceri pectora motu; tum magis, ut propius cernunt non viribus aequis. Adiuvat incessu tacito progressus et aram suppliciter venerans demisso lumine Turnus tabentesque genae et iuvenali in corpore pallor. Quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit sermonem et volgi variare labantia corda, in medias acies, formam adsimulata Camerti, cui genus a proavis ingens clarumque paternae nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis, in medias dat sese acies haud nescia rerum rumoresque serit varios ac talia fatur: `Non pudet, O Rutuli, pro cunctis talibus unam obiectare animam? Numerone an viribus aequi non sumus? En omnes et Troes et Arcades hi sunt fatalesque manus, infensa Etruria Turno: vix hostem, alterni si congrediamur, habemus. Ille quidem ad superos, quorum se devovet aris, succedet fama vivusque per ora feretur: nos patria amissa dominis parere superbis cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.' Talibus incensa est iuvenum sententia dictis iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur; ipsi Laurentes mutati ipsique Latini. Qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur infectum et Turni sortem miserantur iniquam. His aliud maius Iuturna adiungit et alto dat signum caelo, quo non praesentius ullum turbavit mentes Italas monstroque fefellit. Namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra litoreas agitabat aves turbamque sonantem agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis. Adrexere animos Itali, cunctaeque volucres convertunt clamore fugam, mirabile visu, aetheraque obscurant pennis hostemque per auras facta nube premunt, donec vi victus et ipso pondere defecit, praedamque ex unguibus ales proiecit fluvio penitusque in nubila fugit. Tum vero augurium Rutuli clamore salutant expediuntque manus; primusque Tolumnius augur `Hoc erat, hoc, votis,' inquit, `quod saepe petivi. Adcipio adgnoscoque deos; me, me duce ferrum corripite, O miseri, quos improbus advena bello territat invalidas ut aves et litora vestra vi populat: petet ille fugam penitusque profundo vela dabit. Vos unanimi densete catervas et regem vobis pugna defendite raptum.' Dixit et adversos telum contorsit in hostis procurrens: sonitum dat stridula cornus et auras certa secat. Simul hoc, simul ingens clamor et omnes turbati cunei calefactaque corda tumultu. Hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum corpora constiterant contra, quos fida crearat una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo, horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo balteus et laterum iuncturas fibula mordet egregium forma iuvenem et fulgentibus armis transadigit costas fulvaque effundit harena. At fratres, animosa phalanx accensaque luctu, pars, gladios stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt caecique ruunt. Quos agmina contra procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant Troes Agyllinique et pictis Arcades armis: sic omnis amor unus habet decernere ferro. Diripuere aras, it toto turbida caelo tempestas telorum ac ferreus ingruit imber, craterasque focosque ferunt. Fugit ipse Latinus pulsatos referens infecto foedere divos. Infrenant alii currus aut corpora saltu subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt. Messapus regem regisque insigne gerentem, Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus, adverso proterret equo: ruit ille recedens et miser oppositis a tergo involvitur aris in caput inque umeros. At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur: `Hoc habet, haec melior magnis data victima divis.' Concurrunt Itali spoliantque calentia membra. Obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara corripit et venienti Ebuso plagamque ferenti occupat os flammis: olli ingens barba reluxit nidoremque ambusta dedit. Super ipse secutus caesariem laeva turbati corripit hostis inpressoque genu nitens terrae adplicat ipsum: sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum pastorem primaque acie per tela ruentem, ense sequens nudo superimminet: ille securi adversi frontem mediam mentumque reducta disicit et sparso late rigat arma cruore. Olli dura quies oculos et ferreus urget somnus, in aeternam conduntur lumina noctem. At pius Aeneas dextram tendebat inermem nudato capite atque suos clamore vocabat: `Quo ruitis? Quaeve ista repens discordia surgit? O cohibete iras! Ictum iam foedus et omnes compositae leges; mihi ius concurrere soli; me sinite atque auferte metus; ego foedera faxo firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.' Has inter voces, media inter talia verba ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta, Quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne, adtulerit: pressa est insignis gloria facti. nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam. Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit turbatosque duces, subita spe fervidus ardet: poscit equos atque arma simul saltuque superbus emicat in currum et manibus molitur habenas. Multa virum volitans dat fortia corpora Leto, semineces volvit multos aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas. Qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis bella movens immittit equos; illi aequore aperto ante Notos Zephyrumque volant; gemit ultima pulsu Thraca pedum; circumque atrae Formidinis ora Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur: talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans; spargit rapida ungula rores sanguineos, mixtaque cruor calcatur harena. Iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis, vel conferre manum vel equo praevertere ventos. Parte alia media Eumedes in proelia fertur, antiqui proles bello praeclara Dolonis, nomine avum referens, animo manibusque parentem, qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret, ausus Pelidae pretium sibi poscere currus; illum Tydides alio pro talibus ausis adfecit pretio, nec equis adspirat Achillis. Hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto, ante levi iaculo longum per inane secutus sistit equos biiugis et curru desilit atque semianimi lapsoque supervenit et pede collo impresso dextrae mucronem extorquet et alto fulgentem tinguit iugulo atque haec insuper addit: `En agros et quam bello, Troiane, petisti, Hesperiam metire iacens: haec praemia qui me ferro ausi temptare ferunt, sic moenia condunt.' Huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit. Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten. Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo: sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum, et cristam adverso curru quatit aura volantem. Non tulit instantem Phegeus animisque frementem: obiecit sese ad currum et spumantia frenis ora citatorum dextra detorsit equorum. Dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum lancea consequitur rumpitque infixa bilicem loricam et summum degustat volnere corpus. Ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem ibat et auxilium ducto mucrone petebat: cum rota praecipitem et procursu concitus axis impulit effunditque solo, Turnusque secutus imam inter galeam summi thoracis et oras abstulit ense caput truncumque reliquit harenae. Atque ea dum campis victor dat funera Turnus, interea Aenean Mnestheus et fidus Achates Ascaniusque comes castris statuere cruentum, alternos longa nitentem cuspide gressus. Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant. Iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx Iasides, acri quondam cui captus amore ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo augurium citharamque dabat celerisque sagittas. Ille ut depositi proferret fata parentis, scire potestates herbarum usumque medendi maluit et mutas agitare inglorius artes. Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli concursu, lacrimis immobilis. Ille retorto Paeonium in morem senior succinctus amictu multa manu medica Phoebique potentibus herbis nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum. Nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo subvenit; et saevus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est. Iam pulvere caelum stare vident: subeunt equites, et spicula castris densa cadunt mediis. It tristis ad aethera clamor bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum. Hic Venus, indigno nati concussa dolore, dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida, puberibus caulem foliis et flore comantem purpureo; non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae: hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo, detulit; hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam. Fovit ea volnus lympha longaevus Iapyx ignorans, subitoque omnis de corpore fugit quippe dolor, omnis stetit imo volnere sanguis; iamque secuta manum nullo cogente sagitta excidit, atque novae rediere in pristina vires. `Arma citi properate viro! Quid statis?' Iapyx conclamat primusque animos adcendit in hostem. `Non haec humanis opibus, non arte magistra proveniunt neque te, Aenea, mea dextera servat: maior agit deus atque opera ad maiora remittit.' Ille avidus pugnae suras incluserat auro hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur: `Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, fortunam ex aliis. Nunc te mea dextera bello defensum dabit et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox cum matura adoleverit aetas, sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.' Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, telum immane manu quatiens; simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt omnisque relictis turba fluit castris: tum caeco pulvere campus miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus. Vidit ab adverso venientis aggere Turnus, videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit ossa tremor: prima ante omnis Iuturna Latinos audiit adgnovitque sonum et tremefacta refugit. Ille volat campoque atrum rapit agmen aperto. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus it mare per medium; miseris heu praescia longe horrescunt corda agricolis, dabit ille ruinas arboribus stragemque satis, ruet omnia late; ante volant sonitumque ferunt ad litora venti: talis in adversos ductor Rhoeteius hostis agmen agit, densi cuneis se quisque coactis adglomerant. Ferit ense gravem Thymbraeus Osirim, Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur, primus in adversos telum qui torserat hostis. Tollitur in caelum clamor, versique vicissim pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros. Ipse neque aversos dignatur sternere Morti nec pede congressos aequo nec tela ferentis insequitur: solum densa in caligine Turnum vestigat lustrans, solum in certamina poscit. Hoc concussa metu mentem Iuturna virago aurigam Turni media inter lora Metiscum excutit et longe lapsum temone relinquit: ipsa subit manibusque undantis flectit habenas, cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci. Nigra velut magnas domini cum divitis aedes pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo, pabula parva legens nidisque loquacibus escas, et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis fertur equis rapidoque volans obit omnia curru iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem nec conferre manum patitur, volat avia longe. Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbes vestigatque virum et disiecta per agmina magna voce vocat. Quotiens oculos coniecit in hostem alipedumque fugam cursu temptavit equorum, aversos totiens currus Iuturna retorsit. Heu quid agat? Vario nequiquam fluctuat aestu, diversaeque vocant animum in contraria curae. Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat lenta levis cursu praefixa hastilia ferro, horum unum certo contorquens dirigit ictu. Substitit Aeneas et se collegit in arma, poplite subsidens; apicem tamen incita summum hasta tulit summasque excussit vertice cristas. Tum vero adsurgunt irae; insidiisque subactus, diversos ubi sensit equos currumque referri, multa Iovem et laesi testatus foederis aras iam tandem invadit medios et Marte secundo terribilis saevam nullo discrimine caedem suscitat irarumque omnis effundit habenas. Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes diversas obitumque ducum, quos aequore toto inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros, expediat? Tanton placuit concurrere motu. Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras? Aeneas Rutulum Sucronem, ea prima ruentis pugna loco statuit Teucros, haud multa morantem excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum transadigit costas et cratis pectoris ensem. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren, congressus pedes, hunc venientem cuspide longa, hunc mucrone ferit curruque abscisa duorum suspendit capita et rorantia sanguine portat. Ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum, tris uno congressu, et maestum mittit Oniten, nomen Echionium matrisque genus Peridiae, hic fratres Lycia missos et Apollinis agris et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten, Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae ars fuerat pauperque domus nec nota potentum munera conductaque pater tellure serebat. Ac velut immissi diversis partibus ignes arentem in silvam et virgulta sonantia lauro, aut ubi decursu rapido de montibus altis dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt quisque suum populatus iter: non segnius ambo Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc nunc fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci pectora, nunc totis in Volnera viribus itur. Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem nomina per regesque actum genus omne Latinos, praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi excutit effunditque solo: hunc lora et iuga subter provolvere rotae, crebro super ungula pulsu incita nec domini memorum proculcat equorum. Ille ruenti Hyllo animisque immane frementi occurrit telumque aurata ad tempora torquet: olli per galeam fixo stetit hasta cerebro. Dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu eripuit Turno. Nec di texere Cupencum Aenea veniente sui: dedit obvia ferro pectora, nec misero clipei mora profuit aerei. Te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi oppetere et late terram consternere tergo Occidis, Argivae quem non potuere phalanges sternere nec Priami regnorum eversor Achilles; hic tibi mortis erant metae: domus alta sub Ida, Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulchrum. Totae adeo conversae acies, omnesque Latini, omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus et Messapus equum domitor et fortis Asilas Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae, pro se quisque viri summa nituntur opum vi: nec mora nec requies, vasto certamine tendunt. Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit, iret ut ad muros urbique adverteret agmen ocius et subita turbaret clade Latinos. Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem immunem tanti belli atque impune quietam. Continuo pugnae adcendit maioris imago: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum concurrit legio nec scuta aut spicula densi deponunt. Celso medius stans aggere fatur: `Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat, neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito. Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini, ni frenum accipere et victi parere fatentur, eruam et aequa solo fumantia culmina ponam. Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno nostra pati rursusque velit concurrere victus? Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi: ferte faces propere foedusque reposcite flammis.' Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes dant cuneum densaque ad muros mole feruntur. Scalae improviso subitusque apparuit ignis. Discurrunt alii ad portas primosque trucidant, ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis. Ipse inter primos dextram sub moenia tendit Aeneas magnaque incusat voce Latinum testaturque deos, iterum se ad proelia cogi, bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi. Exoritur trepidos inter discordia civis: urbem alii reserare iubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros. Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor vestigavit apes fumoque implevit amaro: illae intus trepidae rerum per cerea castra discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras; volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras. Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis, quae totam luctu concussit funditus urbem. Regina ut tectis venientem prospicit hostem, incessi muros, ignis ad tecta volare, nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni: infelix pugnae iuvenem in certamine credit exstinctum et, subito mentem turbata dolore, se causam clamat crimenque caputque malorum, multaque per maestum demens effata furorem purpureos moritura manu discindit amictus et nodum informis leti trabe nectit ab alta. Quam cladem miserae postquam accepere Latinae, filia prima manu flavos Lavinia crinis et roseas laniata genas, tum cetera circum turba furit: resonant late plangoribus aedes. Hinc totam infelix volgatur fama per urbem. Demittunt mentes; it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans. [Multaque se incusat, qui non acceperit ante Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.] Interea extremo bellator in aequore Turnus palantis sequitur paucos iam segnior atque iam minus atque minus successu laetus equorum attulit hunc illi caecis terroribus aura commixtum clamorem adrectasque impulit aures confusae sonus urbis et inlaetabile murmur. `Ei mihi! Quid tanto turbantur moenia luctu? Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?' Sic ait adductisque amens subsistit habenis. Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci aurigae currumque et equos et lora regebat, talibus occurrit dictis: `Hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima viam victoria pandit; sunt alii, qui tecta manu defendere possint. Ingruit Aeneas Italis et proelia miscet: et nos saeva manu mittamus funera Teucris. Nec numero inferior pugnae nec honore recedes.' Turnus ad haec: `O soror, et dudum adgnovi, cum prima per artem foedera turbasti teque haec in bella dedisti, et nunc nequiquam fallis dea. Sed quis Olympo demissam tantos voluit te ferre labores? An fratris miseri letum ut crudele videres? Nam quid ago? Aut quae iam spondet Fortuna salutem? Vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem Murranum, quo non superat mihi carior alter, oppetere ingentem atque ingenti volnere victum. Occidit infelix nostrum ne dedecus Ufens adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis. Exscindine domos (id rebus defuit unum) perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam? Terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit? Usque adeone mori miserum est? Vos O mihi Manes este boni, quoniam superis aversa voluntas! Sancta ad vos anima atque istius nescia culpae descendam, magnorum haud umquam indignus avorum. Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum: `Turne, in te suprema salus: miserere tuorum. Fulminat Aeneas armis summasque minatur deiecturum arces Italum exscidioque daturum; iamque faces ad tecta volant. In te ora Latini, in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus, quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat. Praeterea regina, tui fidissima, dextra occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit. Soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges stant densae, strictisque seges mucronibus horret ferrea: tu currum deserto in gramine versas.' Obstipuit varia confusus imagine rerum Turnus et obtutu tacito stetit. Aestuat ingens uno in corde pudor mixtoque insania luctu et furiis agitatus amor et conscia virtus. Ut primum discussae umbrae et lux reddita menti, ardentis oculorum orbes ad moenia torsit turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem. Ecce autem flammis inter tabulata volutus ad caelum undabat vortex turrimque tenebat, turrim, compactis trabibus quam eduxerat ipse subdideratque rotas pontisque instraverat altos. `Iam iam fata, soror, superant; absiste morari; quo deus et quo dura vocat Fortuna, sequamur. Stat conferre manum Aeneae, stat quidquid acerbi est morte pati; neque me indecorem, germana, videbis amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.' Dixit et e curru saltum dedit ocius arvis perque hostis, per tela ruit maestamque sororem deserit ac rapido cursu media agmina rumpit. Ac veluti montis saxum de vertice praeceps cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber proluit aut annis solvit sublapsa vetustas; fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, silvas armenta virosque involvens secum: disiecta per agmina Turnus sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae, significatque manu et magno simul incipit ore: `Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini; quaecumque est Fortuna, mea est: me verius unum pro vobis foedus luere et decernere ferro.' Discessere omnes medii spatiumque dedere. At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, laetitia exsultans, horrendumque intonat armis; quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali vertice se attollens pater Appenninus ad auras. Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes convertere oculos Itali, quique alta tenebant moenia quique imos pulsabant ariete muros, armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus ingentis, genitos diversis partibus orbis, inter se coiisse viros et cernere ferro. Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi, procursu rapido, coniectis eminus hastis, invadunt Martem clipeis atque aere sonoro. Dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus congeminant: fors et virtus miscentur in unum. Ac velut ingenti Sila summove Taburno cum duo conversis inimica in proelia tauri frontibus incurrunt; pavidi cessere magistri, stat pecus omne metu mutum mussantque iuvencae, quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur; illi inter sese multa vi volnera miscent cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit: non alitur Tros Aeneas et Daunius heros concurrunt clipeis; ingens fragor aethera complet. Iuppiter ipse duas aequato examine lances sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum; Emicat hic, impune putans, et corpore toto alte sublatum consurgit Turnus in ensem et ferit: exclamant Troes trepidique Latini, arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis Frangitur in medioque ardentem deserit ictu. ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior euro, ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. Fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos conscendebat equos, patrio mucrone relicto, dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci. Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri, suffecit: postquam arma dei ad Volcania ventumst, mortalis mucro glacies ceu futilis ictu dissiluit; fulva resplendent fragmina harena. Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt. Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: inclusum veluti siquando flumine nanctus cervum aut puniceae saeptum formidine pinnae venator cursu canis et latratibus instat; ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit refugitque vias; at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est. Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. Quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes, sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo. Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta in radice tenebat. Incubuit voluitque manu convellere ferrum Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. Tum vero amens formidine Turnus `Faune, precor, miserere,' inquit, `tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' Dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat, rursus in aurigae faciem mutata Metisci procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit. Quod Venus audaci nymphae indignata licere adcessit telumque alta ab radice revellit. Olli sublimes armis animisque refecti, hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, adsistunt contra certamina Martis anheli. Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: `Qua iam finis erit, coniunx? Quid denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres? Mortalin decuit violari volnere divom, aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) ereptum reddi Turno et vim crescere victis? Desine iam tandem precibusque inflectere nostris, [ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae saepe tuo dulci tristes ex ore recursent,] ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare veto.' Sic Iuppiter orsus; sic dea submisso contra Saturnia voltu: `Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aeria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri suasi et pro vita maiora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: adiuro Stygii caput implacabile fontis, una superstitio superis quae reddita divis. Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. Illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam conubis pacem felicibus, esto, component, cum iam leges et foedera iungent, ne vetus indigenas nomen mutare Latinos neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari aut vocem mutare viros aut vertere vestem. Sit Latium, sint Albani per saecula reges, sit Romana potens Itala virtute propago: occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.' Olli subridens hominum rerumque repertor `Es germana Iovis Saturnique altera proles: irarum tantos volvis sub pectore fluctus. Verum age et inceptum frustra submitte furorem do quod vis, et me victusque volensque remitto. Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, utque est nomen erit; commixti corpore tantum subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum adiciam faciamque omnis uno ore Latinos. Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, supra homines, supra ire deos pietate videbis, nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.' Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit. Interea excedit caelo nubemque relinquit. His actis aliud genitor secum ipse volutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas. Hae Iovis ad solium saevique in limine regis adparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes. Harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit. Illa volat celerique ad terram turbine fertur. Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, alitis in parvae subitam conlecta figuram, quae quondam in bustis aut culminibus desertis nocte sedens serum canit importuna per umbras, hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora fertque refertque sonans clipeumque everberat alis. Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, infelix crinis scindit Iuturna solutos, unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: `Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare? Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem arte morer? Talin possum me opponere monstro? Iam iam linquo acies. Ne me terrete timentem, obscenae volucres: alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iovis. Haec pro virginitate reponit? Quo vitam dedit aeternam? Cur mortis ademptast condicio? Possem tantos finire dolores nunc certe et misero fratri comes ire per umbras! Immortalis ego? Aut quicquam mihi dulce meorum te sine, frater, erit? O quae satis ima dehiscet terra mihi Manisque deam demittet ad imos?' Tantum effata caput glauco contexit amictu multa gemens et se fluvio dea condidit alto. Aeneas instat contra telumque coruscat ingens arboreum et saevo sic pectore fatur: `Quae nunc deinde mora est? Aut quid iam, Turne, retractas? Non cursu, saevis certandum est comminus armis. Verte omnis tete in facies et contrahe quidquid sive animis sive arte vales; opta ardua pennis astra sequi clausumve cava te condere terra.' Ille caput quassans ' Non me tua fervida terrent dicta, ferox: di me terrent et Iuppiter hostis.' Nec plura effatus saxum circumspicit ingens, saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat, limes agro positus, litem ut discerneret arvis. Vix illud lecti bis sex cervice subirent, qualia nunc hominum producit corpora tellus: ille manu raptum trepida torquebat in hostem altior insurgens et cursu concitus heros. Sed neque currentem se nec cognoscit euntem tollentemve manus saxumve immane moventem; genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis. Tum lapis ipse viri, vacuum per inane volutus, nec spatium evasit totum neque pertulit ictum. Ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus velle videmur et in mediis conatibus aegri succidimus, non lingua valet, non corpore notae sufficiunt vires, nec vox aut verba sequuntur: sic Turno, quacumque viam virtute petivit, successum dea dira negat. Tum pectore sensus vertuntur varii. Rutulos aspectat et urbem cunctaturque metu letumque instare tremescit; nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem, nec currus usquam videt aurigamve sororem. Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat, sortitus fortunam oculis, et corpore toto eminus intorquet. Murali concita numquam tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti dissultant crepitus. Volat atri turbinis instar exitium dirum hasta ferens orasque recludit loricae et clipei extremos septemplicis orbes. Per medium stridens transit femur. Incidit ictus ingens ad terram duplicato poplite Turnus. Consurgunt gemitu Rutuli, totusque remugit mons circum, et vocem late nemora alta remittunt Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem protendens, `Equidem merui nec deprecor,' inquit: `utere sorte tua. Miseri te siqua parentis tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis Anchises genitor), Dauni miserere senectae et me seu corpus spoliatum lumine mavis redde meis. Vicisti, et victum tendere palmas Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx: ulterius ne tende odiis.' Stetit acer in armis Aeneas, volvens oculos, dextramque repressit; et iam iamque magis cunctantem flectere sermo coeperat, infelix umero cum apparuit alto balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem volnere Turnus straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris exuviasque hausit, furiis accensus et ira terribilis, `Tune hinc spoliis indute meorum eripiare mihi? Pallas te hoc volnere, Pallas immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit,' hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit fervidus. Ast illi solvuntur frigore membra vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.